Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

grato concurrentes assensu, donationem cujusdam domûs à Theobaldo Trecensi, divinitatis intuitu rationabiliter vobis factam et per venerabilem fratrem nostrum W. Remensem archiepiscopum, S. Sabinae cardinalem, apostolicae sedis legatum, tune verô Senonensem archiepiscopum, confirmatam, sicut eam pacificé possidetis et in ipsius archiepiscopi scripto autentico pleniùs continetur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolicâ confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. JNulli ergo omnino hominum liceat banc paginant, etc. Datum La t. nonis maii, pontiftcatùs nostri anno tertio (7 mai 1193).

INNOCENT IU.

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum praelatis, ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurimâ perturbatione didicimus quod ità in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonicae sententiae severitas enervatur, ut viri religiosi et hi maxime qui per Sedis Apostolicae privilegia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustinent et rapinas , dùm vix invenitur qui congruâ illis protectione subveniat, et pro fovendâ pauperum inopiâ se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii nostri fratres de Pontiniaco , Cist. ord. tam de frequentibus injuriis quàm de ipso quotidiano defectu justitiae conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ità videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum promptâ debeatis magnanimitate consurgere, quôd ab angustiis quas sustinent et pressuris, vestro possint praesidio respirare. Ideôque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districté praecipimus quatinùs qui in aliquem de fratribus ipsis manus violentas injecerint, vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreveTenter invaserint, àrit ea quae praedictis fratribus ex testamento ttecedentinm reliiiquuntur contra justiliam retinuerunt, vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum, spretis privilegiis Apostolicae Sedis, extorserunt, aut res eorum à fugitivis ablatas illicite retinere praèsumpserunt, si laïci fuerint, eos et principales fautores eorum publiée, candelis accensis, excommunica- tionis sententiâ percellatis; clericos autem, canonicos sive tnonachos, appellatione remotâ, ab officio et beneficio suspendal îs, neutratn relaxaturi seritentiam, donec praedictis fratribus plenarié, satisfaciarit, et hi praecipué qui, pro violentâ manuum injectione, vinculo fuerint anathematis innodati, cum diœcesani cpiscopi litteris ad Sedein Âpostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi. Villas autem, in quibus bona praedictorum fratrum, seu hominum suorum, per violentiam detenta fuerint, aut ipsi praedones permanserirït, seu etiam fratres fugitivi, monachi vel conversi, contra voluntatem eorum extiterint, nisi habitatores ipsarum, diligenter admoniti, eos à se curaverint amoveri, quandiù ibi fuerint, interdicti sententiae, appellatione postpositâ, supponatis. Datum Lat. 14 kal. junii, pontificatùs nostri anno tertio (19 mai 1200).

Isnocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et coii\dhtui Poutiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Solet annûere Sedes Apostolica piis votis, et lionestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, usuarium quod venerabilis frater noster Hatto Trecensis episcopus in boscosuo, quodapud Aquigranum villam suam juxtà castrum Tillaemauri sitam, tam ad pastum pecorum quam ad aedificia Domuum vestrarum piâ liberalitate concessit, sicut ipsum juste ac pacificé possidetis et in ejusdem episcopi autentico continetur, vobis et per vos domui vestrae auctoritate apostolicâ confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omnino hominum liceat, etc. Datum Later. 4 kal. novembris, pontificatùs nostri anno quinto (29 oct. 1202).

Bref (/'inxocent III, adressé à l'abbé de Cîteaux et aux quatre premiers Pères, en 1202.

Quia qui ambulat simpliciter, graditur confidenter, Cisterciensem ordinem credimus hactenùs usque adeô profecisse , ut à mari usque ad mare propagines suae religionis extenderit et in omnem terram forma honestatis ejus exierit, quia rectè, pure, ac simpliciter haclenùs ambulavit. Neque enim qui erant superiores in eo, visi sunt tanquam dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, noluerunt de praelatione contendere aut sibi primos accubitus aut primas cathedras vindicare, vel suos excessus sub occasione defendere praelaturae. Legerant enim quod principes gentium dominantur eorum et qui potestatem babent super eos benefici appellantur. Verùm discipuli domini non sic, sed qui major est inter eos, serras omnium reputatur, et qui praecessor est, tanquam ministrator existit : indè praeesse et subesse quasi paria reputantes, fratres se non dominos reputabant, nec praeesse, nec subesse credebant cum sibi subjectis et spirituales epulas et corporales cibos cogebantur ex injunctae sibi dispensationis debito ministrare. Nuper autem ad nos rumores pervenere sinistri, quôd mutatus sit aliquantulùm color optimuset nativus, etaurum in scoriam sit conversum ; cùm aliqui jam de prœlatjane contendant et ea quae sua sunt non quae Jesu-Christi quaerentes, à suas rectitudinis tramite ac propriaesimplicitatis consuetudine recedere videantur. Ne igitur temporibus nostris qui sincere ze'amus Cisterciensis ordinis honestatem, alicujus dissentionis scrupulus oriatur per quem, quod absit, fama vestri nominis obfuscetur, discretionem vestram monemus et.exhortamur attentiùs et per apostolica scripta mandamus, ut in simplicitatis ac puritatis vestrae proposito persistentes, non retrahatis manum ab aratro sed ad anteriora vos jugiler extcndatis, occasionem scandaii et dissentionis materiam praecipuè fugientes, ne fortè sicut Grandimontenses, in derisum et fabnlam incidatis. Sanè cùm parati sumus cum apostolo iuobedientiam omnem ulcisci, si quis usurpando praelationem indebitam , vel subjectionem debitam substraheudo, quietem vestri ordinis turbare praesumeret, tantae presumptionis excessum taliter puniremus in eo, qùod ipse illud evangelicum verbum quo dicitur : illiper quem scandalum •venu, in se frustra quaereretur impletum : eligeremus enim potiùs paucos oflèndi, quàm totum ordinem aboleri.

Innocentius episcopus servis servorum Dei, carissimae in Christo filiœ illustri reginae Francorum, salutem et apostolicam benedictionem. Consuevit annuere Sedes Apostolica piis votis, et houestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, carissima in Christo filia, devotionem quam ergà monasterium Pontiniaciet fratres qui jugiter Domino famulantur ibidem, habere dinosceris, attendentes, tuis piis postulationibus clementer annuimus, auctoritate praesentium inhibentes ne quis, post obitum tuuni, fratribus ipsis impedimentum aliquid inferre praesumat quin corpus tuum in eorum monasterio, juxtà tuam dispositionem, libcram habeat sepulturam. Nulli ergo omninà liomiuum liceat, etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatûs nostri annoseptimo (24 avril 1204).

Inwoceîitius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Cùm monasterium S. Martini de Monte indigeret provisione apostolicâ reformari, utpote quia jam ad tantam devenerat paupertatem cùm propter possessionum alieuationem tum pro defectu etiam personarum, quôd ibidem ordo servari secundùm B. Benedicti regulam et Cisterc. ordinis instituts, et per dilectos filios abbatem et conventum S. Sulpitii, ad quos idem monasterium pertinebat, restaurari non posset, jurisdictionem ejus ipsi monasterio adimentes, monasterio vestro contulimus, à quo ad locum ipsum evocatis personis idoneis tam monacbis quam conversis, per eos ibidem observantur vestri ordinis instituta. Ne igitur id possit in posterum temeritate cujuslibet infirmari, praesentium vobis auctoritate concedimus ut in eodem monasterio liceat vobis et successoribus vestris de caetero tam in capite quàm m membris, secundùm ordinis vestri statuta, corrigere quae i'uerint corrigenda, et statuerc quae statuenda videritis expedire. Decernimus ergô ut nulli omninô hominum liceat, etc. Datum Later. 2 nonas martii, pontificatûs nostri anno tertio decimo (6 mars 1210).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostol. benedictiouem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota quae à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vineas quas bonae menwriae archiepiscopus Bituricensjs et Petrus Atrebatensis episcopus vestro monasterio concesserunt; cellarium de Fornellis cum appendiciissuis; nemus de Barris, sicut continetur in autenticis Petri Autisiodorensis et Hervei Nivernensis comitum, et A. et M. uxorum eorum ; eleemosynas nobilium virorum Johannis Lagniaci et Johannis S. Florentini vicecomitum, et Daimberti domini de Sollempniaco (Seiliniaco); quitationem quam abbas S. Martini Trecensis fecit ecclesiae Pontiniacensi de nemore Francuil, sicut in autentico continetur ipsius; eleemosyiiam molendini et sexaginta solidos çensualium, quant Milo dominus de Herviaco fratribus Pontiniac. dedit; sicut ea oinnia juste ac pacificé possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolicà confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. 8 idus maii, pontificatùs nostri anno tertio decimo (8 mai 1210).

Imtocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cùm igitur dilecti filii Helias S. Columbae Senonensis abbas, Willermus Autisiodorensis decanus et magister Pliilippus officialis ecclesiae Senonensis, in causâ quae inter vos ex parte unâ, et venerabilem fratrem nostrum episcopum Trecensem ex altera, super terris, nemoribus et rebus aliis vertebatur,

« ZurückWeiter »