Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Bref d'INNOCENT III, adressé à l'abbé de Citeaux et aux quatre premiers Pères, en 1202.

Quia qui ambulat simpliciter, graditur confidenter, Cisterciensem ordinem credimus hactenus usque adeò profecisse, ut à mari usque ad mare propagines suæ religionis extenderit et in omnem terram forma honestatis ejus exierit, quia rectè, purè, ac simpliciter hactenus ambulavit. Neque enim qui erant superiores in eo, visi sunt tanquam dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, noluerunt de prælatione contendere aut sibi primos accubitus aut primas cathedras vindicare, vel suos excessus sub occasione defendere prælaturæ. Legerant enim quod principes gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici appellantur. Verùm discipuli domini non sic, sed qui major est inter eos, servus omnium reputatur, et qui præcessor est, tanquam ministrator existit : indè præesse et subesse quasi paria reputantes, fratres se non dominos reputabant, nec præesse, nec subesse credebant cum sibi subjectis et spirituales epulas et corporales cibos cogebantur ex injunctæ sibi dispensationis debito ministrare. Nuper autem ad nos rumores pervenere sinistri, quòd mutatus sit aliquantulum color optimus et nativus, et aurum in scoriam sit conversum ; cùm aliqui jam de prælatione contendant et ea quæ sua sunt non quæ Jesu-Christi quærentes, à suæ rectitudinis tramite ac propriæ simplicitatis consuetudine recedere videantur. Ne igitur temporibus nostris qui sincerė zelamus Cisterciensis ordinis honestatem, alicujus dissentionis scrupulus oriatur per quem, quod absit, fama vestri nominis obfuscetur, discretionem vestram monemus et exhortamur attentiùs et per apostolica scripta mandamus, ut in simplicitatis ac puritatis vestræ proposito persistentes, non retrahatis manum ab aratro sed ad anteriora vos jugiter extendatis, occasionem scandali et dissentionis materiam præcipuè fugientes, ne fortè sicut Grandimontenses, in derisum et fabulam incidatis. Sanè cùm parati sumus cum apostolo inobedientiam omnem ulcisci, si quis usurpando prælationem indebitam, vel subjectionem debitam substra

hendo, quietem vestri ordinis turbare præsumeret, tantæ presumptionis excessum taliter puniremus in eo, quod ipse illud evangelicum verbum quo dicitur: væ illi per quem scandalum venit, in se frustrà quæreretur impletum: eligeremus enim potiùs paucos offendi, quàm totum ordinem aboleri.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, carissimæ in Christo filiæ illustri reginæ Francorum, salutem et apostolicam benedictionem. Consuevit annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, carissima in Christo filia, devotionem quam ergà monasterium Pontiniaci et fratres qui jugiter Domino famulantur ibidem, habere dinosceris, attendentes, tuis piis postulationibus clementer annuimus, auctoritate præsentium inhibentes ne quis, post obitum tuum, fratribus ipsis impedimentum aliquid inferre præsumat quin corpus tuum in eorum monasterio, juxtà tuam dispositionem, liberam habeat sepulturam. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatus nostri anno septimo (24 avril 1204).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Cùm monasterium S. Martini de Monte indigeret provisione apostolica reformari, utpote quia jam ad tantam devenerat paupertatem cùm propter possessionum alienationem tum pro defectu etiam personarum, quòd ibidem ordo servari secundùm B. Benedicti regulam et Cisterc. ordinis instituta, et per dilectos filios abbatem et conventum S. Sulpitii, ad quos idem monasterium pertinebat, restaurari non posset, jurisdictionem ejus ipsi monasterio adimentes, monasterio vestro contulimus, à quo ad locum ipsum evocatis personis idoneis tam monachis quam conversis, per eos ibidem observantur vestri ordinis instituta. Ne igitur id possit in posterum temeritate cujuslibet infirmari, præsentium vobis auctoritate concedimus ut in eodem monasterio liceat vobis et successoribus vestris de cætero tam in capite quàm in membris, secundùm ordinis vestri statuta, corrigere quæ

fuerint corrigenda, et statuere quæ statuenda videritis expedire. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 2 nonas martii, pontificatus nostri anno tertio decimo (6 mars 1210).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostol. benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere assensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vineas quas bonæ memoriæ archiepiscopus Bituricensis et Petrus Atrebatensis episcopus vestro monasterio concesserunt; cellarium de Fornellis cum appendiciis suis; nemus de Barris, sicut continetur in autenticis Petri Autisiodorensis et Hervei Nivernensis comitum, et A. et M. uxorum eorum; eleemosynas nobilium virorum Johannis Lagniaci et Johannis S. Florentini vicecomitum, et Daimberti domini de Sollempniaco (Seiliniaco); quitationem quam abbas S. Martini Trecensis fecit ecclesiæ Pontiniacensi de nemore Francuil, sicut in autentico continetur ipsius; eleemosynam molendini et sexaginta solidos censualium, quam Milo dominus de Herviaco fratribus Pontiniac. dedit; sicut ea omnia justé ac pacificé possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 8 idus maii, pontificatus nostri anno tertio decimo (8 mai 1210).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cùm igitur dilecti filii Helias S. Columbæ Senonensis abbas, Willermus Autisiodorensis decanus et magister Philippus officialis ecclesiæ Senonensis, in causâ quæ inter vos ex parte unâ, et venerabilem fratrem nostrum episcopum Trecensem ex alterâ, super terris, nemoribus et rebus aliis vertebatur,

communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Viterbii 4 kal. maii, pontificatûs nostri anno quarto (28 avril 1220).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. ord. Cist. salutem et apostol. benedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum est, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem quæ inter vos ex parte unâ, et nobilem mulierem comitissam Campaniæ ex alterâ, super quibusdam nemoribus in Ottâ amicabiliter intervenit, sicut sine pravitate providé facta est et ab utrâque parte sponte recepta et hactenus pacificé observata et in litteris confectis exinde dicitur pleniùs contineri, auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Anagniæ nonis martii, pontificatus nostri anno sexto (7 mars 1222).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis diguum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, annuum redditum 50 marcarum sterlingorum à venerabili fratre nostro S. archiepiscopo Cantuar. capituli sui accedente consensu, pia vobis liberalitate collatum, sicut eum justé, canonicé, et pacificé possidetis, et in autentico ejusdem archiepiscopi exindé confecto pleniùs continetur, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem rei evidentiam, tenorem ipsius autentici de verbo ad verbum duximus inserendum, qui est talis Universis s. matris Ecclesiæ filiis, etc. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 3 nonas novembris, pontificatus nostri anno septimo (3 novembre 1222).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniacensis salutem et apostol.

pastoralis ad quod, licet immeriti, assumpti sumus, Domino disponente, potissimùm nos inducunt ut simus solliciti quomodò idem in simplicitate ac puritate primæ institutionis ipsius valeat conservari, ne inimico homine superseminante Zizaniâ, filius dissention is in eo locum reperiat, qui lætatur cùm malefecerit, et in pessimis rebus exultat. Indè est quod devotionem vestram rogamus attentiùs et exhortamur in Domino, per apostolica scripta præcipientes, quatenùs ad illum habentes cum pià devotione respectum, qui non est Dominus dissentionis sed pacis, faciens in domo unanimes habitare in unitate spiritûs in vinculo pacis, servantes et providentes bonum non solum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus, sicut dicit apostolus, caveatis omninò ne occasione verborum quæ quidam vestrum bonæ memoriæ Innocentio papæ prædecessori nostro proposuerunt, tempore concilii generalis, aliquid in generali capitulo vel etiam alibi proponatis seu etiam ordinatis, per quod in ordine vestro scandalum valeat suboriri, quem in suâ puritate curetis, pro viribus, custodire, puras manus ad Dominum in oratione levantes, ut pax Dei quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu, qui ad exhibendum humilitatis exemplum non venit ministrari sed ministrare: precum nostrarum primitias taliter impleturi quòd gratiæ divinæ vos reddatis acceptos et nostrum possitis favorem et Sedis Apostolicæ promereri.

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostolicam. benedictionem. Ea quæ pro bono pacis providé ordinantur, apostolico decet munimine roborari, ne negotia concordià vel judicio terminata in recidivæ quæstionis scrupulum relabantur. Hinc est quòd vestris justis precibus inclinati, compositionem inter vos ex parte unâ et J. presbyterum de Séant Senonensis dioecesis, ex alterâ, super usuario nemoris de Ottâ amicabiliter initam, sicut sine pravitate providé facta est et ab utrâque parte sponte recepta et in scriptis indè confectis pleniùs continetur, auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio

« ZurückWeiter »