Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

heudo, quietem vestri ordinis turbare praesumeret, tantae presumptionis excessum taliter punircmus in eo, qùod ipse illud evangelicum verbum quo dicitur : illiper quem scandalum •venu, in se frustra quaereretur impletum : eligeremus enim potiùs paucos oflèndi, quàm totum ordinem aboleri.

Innocentius episcopus servis servorum Dei, carissimae in Christo filiœ illustri reginae Francorum, salutem et apostolicam benedictionem. Consuevit annuere Sedes Apostolica piis votis, et houestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, carissima in Christo filia, devotionem quam ergà monasterium Pontiniaci et fratres qui jugiter Domino famulantur ibidem, habere dinosceris, attendentes, tuis piis postulationibus clementef annuimus, auctoritate praesentium inhibentes ne quis, post obitum tuuni, fratribus ipsis impedimentum aliquid in ferre praesumat quin corpus tuum in eorum monasterio, juxtà tuam dispositionem , libcram habeat sepulturam. Nulli ergo omninà liomiuum liceat, etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatùs nostri annoseptimo (24 avril 1204).

Inwoceîitius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Cùm monasterium S. Martini de Monte indigeret provisione apostolicâ reformari, utpote quia jam ad tantam devenerat paupertatem cùm propter possessionum alieuationem tum pro defectu etiam personarum, quôd ibidem ordo servari secundùm B. Benedicti regulam et Cisterc. ordinis instituts, et per dilectos filios abbatem et conventum S. Sulpitii, ad quos idem monasterium pertinebat, restaurari non posset, jurisdictionem ejus ipsi monasterio adimentes, monasterio vestro contulimus, à quo ad locum ipsum evocatis personis idoneis tam monacbis quam conversis, per eos ibidem observantur vestri ordinis instituta. Ne igitur id possit in posterum temeritate cujuslibet inOrmari, praesentium vobis auctoritate concedimus ut in eodem monasterio liceat vobis et successoribus vestris de caetero tam in capite quàm m membris, secundùm ordinis vestri statuta, corrigere quae i'uerint corrigenda, et statuerc quae statuenda videritis expedire. Decernimus ergô ut nulli omninô hominum liceat, etc. Datum Later. 2 nonas martii, pontificatùs nostri anno tertio decimo (6 mars 1210).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostol. benedictiouem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere assensum, et vota quae à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concuri'entes assensu, vineas quas bonae menwriae archiepiscopus Bituricensjs et Petrus Atrebatensis episcopus vestro monasterio concesserunt; cellarium de Fornellis cum appendiciissuis; iiemus de Barris, sicut continetur in autenticis Petri Autisiodorensis et Hervei Nivemensis comitum, et A. et M. uxorum eorum ; eleemosynas nobilium virorum Johannis Lagniaci et Johannis S. Florentini vicecomitum, et Daimberti domini de Sollempniaco (Seiliniaco); quitationem quant abbas S. Martini Trecensis fecit ecclesiae Pontiniacensi de nemore Francuil, sicut in autentico continetur ipsius; eleemosyiiam molendini et sexaginta solidos çensualium, quant Milo dominus de Herviaco fratribus Pontiniac. dedit; sicut ea oinnia juste ac pacificé possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolicà confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. 8 idus maii, pontificatùs nostri anno tertio decimo (8 mai 1210).

Imtocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. salutem et apostol. benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cùm igitur dilecti filii Helias S. Columbae Senonensis abbas, Willermus Autisiodorensis decanus et magister Pliilippus officialis ecclesiae Senonensis, in causâ quae inter vos ex parte unâ, et venerabilem fratrem nostrum episcopum Trecensem ex altera, super terris, nemoribus et rebus aliis vertebatur, jùdices à Sede Apostolicâ delegati, vos ab impetitione ipsius episeopi sententiaRter duxerint absolvendos, cundem vobis in 60 libris Parisiensium et 80 Pruviniensium, expensarum nomine condemnantes; nos vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, sententiam ipsarn prœvià ratione prolatam, auctoritate apostolicâ confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad rei quoque nolitiam pleniorei» autenticum judicum eorumdem praesenti paginas de verbo ad verbum duxi-* mus inserendum : Helias S. Columbae Senonensis abbas, etc. Nulli ergô omoino hominum liceat, etc. Datum Later. 8 idus februarii, pontificatùs nostri anno quintodecimo (6 février 1213).

IiraocEirrrus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de Pontiniaco, Cist. ord. salutem e£ apostolicam behedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum, est et honestum, tam vigor aequitatis quàm ordp exigit rationis , ut id per sollicitudinem. pffiçii nostri ad debitum perducatur. effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postur lationibus grato concurrentes assensu, compositipnem iuter vos ex parte unâ, et nobilem virum G. de Jpviniaco, A. uxorem ejus, et E. de Brenâ filium ejusdem A. ex alterâ, super forestâ S. Stephani, "Venatorum, Franqueil, Valgomer et aliis nemoribus de Ottâ, rationabiliter initam, sicu$ sine pravitate prpvidé facta est et ab utrâque parte sponte recepta et in autentieo indé confecto plenius continetur, auctoritate apostolicâ confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Signiae 6 non. julii, pontificatùs nostrj anno quintodecimo (2 juillet 1212).

HONORÉ III.

Bref du pape Honoré III, adressé à l'abbé de Cîleaux et aux quatre premiers Pères, en 1616.

Sinceritatis affectus quo, adhuc in minori officio constituti \, vestrum sumus semper ordiuem amplexati, et sollicitudo offitsiL pastoralis ad quod, licet iinmcriti, assumpti sumus, Domino disponcute, potissimùm nos inducunt ut simus solliciti quomodô idem in simplicitate ac puritate primœ institutionis ipsius valeat conservari, ne inimico homine supcrseminante Zizanià, (ilius dissentionis in eo loeiun reperiat, qui laetatur cùm malefecerit. et in pessirais rebus exultat. Inde est quod devotionem vestram rogaraus attentiùs et exhortamur in Domino, per apostolica scripta prœcipientes , quatenùs ad illum habentes cum piâ devotione respectum, qui non est Dominus dissentionis sed pacis , faciens in domp unanimes liabitarc in unitatc spiritùs in vinculo pacis, servantes et providentes bonum non soluin coram Deo sed ctiam coram omnibus hominibus, sicut dicit apostolus, caveatis omninô ne occasione verborum quae quidam vestrûm bonse. memoriae Innocentio papae praedecessori nostro proposuerunt, tempore concilii generalis, aliquid in generali càpitulo vel etiam alibi proponatis seu etiam ordinatis, per quod in ordine vestro. scandalum valeat suboriri, quem in suâ puritate curetis, pro viribus, custodire, puras manus ad Dominum in orationc levantes, ut pax Dei quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu, qui ad exhibendum. humilitatis exemplum non venit ministrari sed ministrare : precum nostrarum primitias taliter impleturi quôd gratis divinae. vos reddatis acceptos et nostrum possitis favorem et Sedis Apos-. tçlicae promereri.

Honobius episcopus servus servorum Dei, dilectis ffliis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostolicam benedictipnem. Ea quae pro bono pacis providé ordinantur , apostolico decet munimine roborari, ne negotia concordiâ vel judicio terminata in recidivas quaestionis scrupulum relabantur. Hinc est quôd vestris justis precibus inclinati, compositionem iuter vos ex parte unâ et J. presbyterum de Séant Senonensis diœcesis, ex alterâ, super usuario nemoris de Ottâ amicabiliter initam, sicut sine pravitate providé facta est et ab utràque parte sponte recepta et in scriptis indè confectis plenius contiuetur , auctoritate apostolica conurmamus et praesentis scripti patrocinio, sicut abbas et fratres praedicti loci cum reliqnis fratribus ejusdem congregationis, libérâ et spontaneâ voluntate, vobis, assentieate pariter et favente Lemovieensi episcopo, communiter concesserunt, vobis et per vos ecclesiae vestrae, auctoritate apostolicâ, confirmamus et praesentis seripti patrocinio communimus. Statuentes ut nulli omninô hominum liceat liane paginant nostrae confirmationis infringere, vel ei aliquatenùs contraire : si quis autem id attentare praesumpserit, indignatjonem omnipotentis Dei et beatorum] Pétri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Mariant novam, 6 idus julii.

Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et fratribus Pontiuiacensis monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.

Fidei et devotionis vestrae fervorem quem circa nos et ecclesiam romanam multipliciter geritis, in eo quôd venerabilem fratrem nostrum, Cantuariensem arcliiepiscopum , tam' bcnigne , tam humain: et honestè tractatis, nec ad alicujus minas aut blanditias in hoc respicere voluistis, exhibitione operis abundè demonstrastis. Quôd utiquè gratum nobis omuimodis et acceptum, tanquam si personae nostrae fuisset exhibituin, reputantes, quantas possumus charitati vestrae super hoc gratiarum referimus actiones, et aflèctionem vestram innumeris exindè laudibus in domino commendamus. Verum quoniam boni operis finis magis quant principium solet atteudi, discretionem vestram per apostolica scripta rogamus, monemus et hortamur in Domino, quatenùs jam dicto archiepiscopo, sicut hactenùs laudabiliter fecisse noscemini, fraternae libertatis subsidia ità honestè , ità honorificè ministretis, ut fraternam in vobis charitatem ferventiorem semper inveniat, neque eam unquam minis aut terroribus tepiùsse cognoscat.

Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Garino Pontiniacensi abbati ejusque fratribus tam praesentibus quàin futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne cujuslibet temeritatis iucursus eos à proposito revocet, aut robur,

« ZurückWeiter »