Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Viterbii 4 kal. maii, pontificatus nostri anno quarto (28 avril 1220).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. ord. Cist. salutem et apos tol. benedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum est, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem quæ inter vos ex parte unâ, et nobilem mulierem comitissam Campaniæ ex alterâ, super quibusdam nemoribus in Ottâ amicabiliter intervenit, sicut. sine pravitate providé facta est et ab utrâque parte sponte recepta et hactenus pacificé observata et in litteris confectis exinde dicitur pleniùs contineri, auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Anagniæ nonis martii, pontificatus nostri anno sexto (7 mars 1222).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontiniacen. Cist. ord. salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem præbere consensum, et vota quæ à rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, annuum redditum 50 marcarum sterlingorum à venerabili fratre nostro S. archiepiscopo Cantuar. capituli sui accedente consensu, pia vobis liberalitate collatum, sicut eum justé, canonicé, et pacificé possidetis, et in autentico ejusdem archiepiscopi exindé confecto pleniùs continetur, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate apostolicâ confirmamus et præsentis scripti patrocinio communiinus. Ad majorem autem rei evidentiam, tenorem ipsius autentici de verbo ad verbum duximus inserendum, qui est talis Universis s. matris Ecclesiæ filiis, etc. Nulli ergò omninò hominum liccat, etc. Datum Later. 3 nonas novembris, pontificatus nostri anno septimo (3 novembre 1222).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniacensis salutem et apostol.

benedictionem. Cùm à nobis petitur quod justum est, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibas grato concurrentes assensu, domum apud Senonas sitam, a quodam Theobaldo cive Trecensi, monasterio vestro intuitu pietatis concessam, sicut eam justé, canonicé et pacificé possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolicà confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 2 idus novembris, pontificatus nostri anno nono (12 novembre 1224).

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati monasterii Pontiniacensis ejusque fratribus tam præsentibus quàm futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse præsidium, ne forté cujuslibet temeritatis incursus aut eos à proposito revocet, aut robur, quod absit, sacræ religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuimus et præfatum monasterium Pontiniacense, in quo divino estis obsequio mancipati, sub B. Petri et nostrå protectione suscipimus et præsentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundùm Deum et B. Benedicti regulam atque institutiones Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Prætereà quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium inpræsentiarum justé ac canonicé possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus hæc propriis duximus vocabulis exprimenda: locum ipsum in quo præfatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; grangiam quæ dicitur S. Polcarius, cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Crecé, cum suis pertinentiis; grangiam de. Chaillié, cum pertinentiis suis; grangiam de Burs cum suis, pertinentiis; grangiam de Campo Invento cum suis pertinentiis; de Buinnone, de Fulcheriis, Acrimontis et de Villers; grangias,

cum omnibus pertinentiis earundem; grangiam de Salveiis cum pertinentiis suis; apud civitatem Senonensem grangiam unam; apud civitatem Trecensem unam grangiam; in tenimento Castri Florentini unam grangiam; in tenimento Tornodori grangiam unam, cum omnibus pertinentiis suis: grangiam de Chableiis; de Saint Bret et de Fornais grangias, cum omnibus pertinentiis earumdem; petrariam quam habetis Chableias intùs et extrà ; et grangiam quam habetis apud Autisiodorum, cum pertinentiis suis, cum pratis, vineis, terris, nemoribus, usuagiis et pascuis in bosco et plano, in aquis et molendinis, in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sané laborum vestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale, ac etiam novalium quæ propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris, vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos liberos et absolutos, é seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliquâ retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in monasterio vestro professionem, fas sit, sine abbatis sui licentiâ, de eodem loco discedere; discedentem verò absque communium litterarum vestrarum cautione, nullus audeat retinere : quòd si quis forté retinere præsumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare. Illud districtiùs inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium Ecclesiæ vestræ collatum liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari, absque consensu totius capituli vel majoris aut sanioris partis ipsius si quæ verò donationes vel alienationes aliter quàm dictum est, factæ fuerint, eas irritas esse censemus. Ad hæc etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus, sub professione vestræ domus astrictus, sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeat vel ab aliquo pecuniam mutuò accipiat ultrà pretium capituli vestri providentiâ constitutum, nisi propter manifestam domus vestræ utilitatem; quòd si facere forté præsumpserit, non teneatur conventus pro his aliquatenùs respondere. Licitum prætereà sit vobis in causis

propriis, sive civilem sive criminalem contineant quæstionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestrum valeat in aliquo deperire. Insuper auctoritate apostolica prohibemus ne ullus episcopus vel quælibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire, vel judicio sæculari de vestra propria substantià vel possessionibus vestris subjacere compellat, nec ad domos vestras, causâ ordines celebrandi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi, venire præsumat, nec regularem electionem abbatis vestri impediat, aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit, contrà statuta Cist. ordinis se aliquatenùs intromittat. Si verò episcopus in cujus parochia domus vestra fundata est, cum humilitate et devotione quà convenit, requisitus, substitutum abbatem benedicere et alia quæ ad officium episcopale pertinent, vobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios benedicere et alia quæ ad officium suum pertinent exercere, et vobis omnia ab alio episcopo percipere, quæ à vestro fuerint indebité denegata illud adjicientes ut in recipiendis professionibus quæ à benedictis vel benedicendis abbatibus exhibentur, eâ sint episcopi formâ et expressione contenti, quæ ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi, salvo ordine suo, profiteri debeant et contrà statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento, nullus à vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere; sed hæc omnia gratis vobis episcopus dioecesanus impendat : alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem, gratiam et communionem Apostol. Sedis habentem, qui nostrâ fretus auctoritate, vobis quod postulatur impendat. Quòd si sedes dioecesani episcopi forté vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta à vicinis episcopis accipere liberé et absque contradictione possitis, sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum præjudicium generetur. Quia verò interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romanæ Sedis, ut diximus, gratiam et communionem

habentem et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire. contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum, auctoritate Sedis Apostolicæ recipere valeatis. Porrò si episcopi vel alii ecclesia-. rum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas, suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint, sive etiam in mercenarios vestros pro eo quòd decimas, sicut dictum est, non persolvitis, sive aliquâ occasione. eorum quæ ab apostolicâ benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo quòd aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate præstiterint, vel ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam tanquàm contra Sedis Apostolicæ indulta prolatam duximus irritandam. Nec litteræ illæ firmitatem habeant, quas, tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contrà tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Prætereà cùm commune interdictum terræ fuerit, liceat vobis nihilominùs in vestro monasterio, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestræ, paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostol. prohibemus ut infrà clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temeré capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Prætereà omnes libertates et immunitates à prædecessoribus nostris romanis pontificibus ordini vestro concessas, nec non libertates et exemptiones sæcularium exactionum à regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate Apostolicâ confirmamus et præsentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergò ut nulli omninò hominum liceat præfatum monasterium temeré perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvâ Sedis Apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica sæcularisve persona, etc. Datum Later. per manum magistri

« ZurückWeiter »