Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Leiicdi. ..lionein. Cùm à Dobis petitur quod justnm est, etc. Eapropter, dilecti in Domiuo filii, vestris justis postulationuW grato concurrentes assensu, domiim apud Secouas si tain, à qnodam Theobaldo cive Trecensi, monastcrio vestro intuitu pietatis concessam, sieut eam juste, canonicé et pacificé possidetis, vobis et per vos monasterie vestro auctoritate apostolicà confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nnlli ergô omninô hominum liceat, etc. Dattim Later. 2 idus novembris, pontificatùs nostri anno nono ( 12 novembre 1224 ).

Hosorius episcopus servns servorum Dei, dïïectis filiis abbati monasterii Pontiniacensis ejusqne fratribus tam praesentibus quàm futuris rcgularem vitam professis, in perpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cnjuslibet temeritatis incursus aut eos à proposito revocet, aut robur, quod absit, sacras religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationilms annuimus et praefatum monasterium Pontiniacense, in quo divino estis obsequio mancipati, sub B. Petri et nostrà protectïone suscipimus et praesentis scripti privilegia cominuuimus. Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundùm Deum et B. Benedicti regulam atque institutiones Gsterciensium fratrum in eodem monasterio institutns esse dinoscitur, perpetuis ibidem tcmporibus inviolabiliter observetur. Praetereà quascumque posscs.iones, quaecumque bona idem monasterium inpraesentiarum juste ac canonicé possidet, aut in futurum conœssione pontificum, Iargitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, ppterit adipisci, firma vobis vestrisqne successoribus et illibata pcrmaneant; in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda : locum ipsum in quo. praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; grangiam quae dicitur S. Pofcarius, cum omnibus pertinentiis suis; grangiam de Crecé, cum suis pertinentiis; grangiam de. Chaillié, cum pertinentiis suis; grangiam de Burs cum suis pertinentiis; grangiam de Campo Invento cum suis pertinentiis; de Buinnone, de Fulcheriis, Acrimontis et de Yillers; grangias,

[ocr errors]

cum omnibus pertinentes earundem; grangiam de Salveiis 1:11m

pertinentes suis; apud civitatem Senonensem grangiam unam;

apud civitatem Trecensem unam grangiam; in tenimento Castri

Florentini unam grangiam; in tenimento Tornodori grangiam

unam, cum omnibus pertinentes suis : grangiam de Chableiis.;

de Saint Bret et de Fornais grangias, cum omnibus pertinentes

earumdem; petrariam quam babetis Chableias intùs et extra ; et

grangiam quam habetis apud Autisiodorum, cum pertinentiis

suis, cum pratis, vineis, terris, uemoribus, usuagiis et pascuis

in bosco et piano, in aquis et molendinis , in viis et semitis et

omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis. Sané laboruin

vestrorum de possessionibus habitis ante concilium generale, ac

ctiam novalium quae propriis manibus aut sumptibus colitis,

sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris, vel de nutri

mentis animalium vestrorum, nullus à vobis decimas exigere vel

extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laïcos

liberos etabsolutos, é seculo fugientes ad conversionem recipere

et eos absque contradictione aliquâ retinere. Prohibemus insuper

ut nulli fratrum vestrorum, post factam in monasterio vestro

professiouem, fas sit, sine abbatis sui licentiâ, de eodem loco

discedere; discedentem verô absque communium litterarum

vestrarum cautione, nullus audeat retinere : quod si quis forte

retinere praesumpserit, licitum vobis sit in ipsos monachos vel

conversos regularem sententiam promulgare. IUud districtiùs

inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae

collatum liceat alicui personaliter dari, sive alio modo alienari,

absque consensu totius capituli vel majoris aut sanioris partis

ipsius : si quae verô donationes vel alienationes aliter quàm

dictum est, factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad baec etiam

prohibemus nealiquis monachus sive conversus, sub professione

vestrae domùs astrictus, sine consensu et licentiâ abbatis et

majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeat vel ab aliquo

pecuniam mutuô accipiat ultra pretium capituli vestri providen

tiâ constitutum, uisi propter manifestam domùs vestrae utilitatem;

quôd si facere forte praesumpserit, non teneatur conventus pro

bis aliquatenùs respondere. Licitum praetereà sit vobis in causis propriis, sive civilem sive crimiiialem contineant quaestionem, fratram vestrorum tcstimoniis uti, ne pro defectu testium jus vestmm valeat in aliquo deperire. Insuper auctoritate apostolicâ prQliibciïius ne ullus episçopus vel quaelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire, vel judicio saeculari de vestrâ proprià substantiâ vel possessionibus vestris subjacere compellat, nec ad domos vestras, causa ordines celebrwuji, causas tractandi vel aliquos conventus publieos convocandi, venire praesumat, nec regularem electionem abbatis vestri impediat, aut de instituendo vel removvndo eo qui pro tempore fuerit, contra statuta Cist. ordinis se aliquatenùs intromittat. Si verô episcopus in cujus parochiâ domus vestra fundata est, cum Immilitatc et devotione qui convenit, requisitus, substittitnm abbatem benedicere et alia quae ad officium episcopale pertinent, vobis conferre renuerit, licitum sit eidem abbati, si tamen sacerdos fuerit, proprios novitios lienedicere et alia quae ad officium Miiun pertinent exercere, et vobis omnia ai> alio episcopo percipere, quae à vestro fuerint indebité denegata : illud adjicientes ut in recipiendis professionibus quae à benedictis vel beuedicendis abbatibus exhibentur, eâ sint episcopi formâ et expressione contenti, quae ab origine ordinis noscitur instituta, ut scilicet abbates ipsi, salvo ordine suo, profiteri debeant et coutrà statuta ordinis sui niillam professionem facere compellantur. Pro consecrationibus altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento, nullus à vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere; sed haec omnia gratis vobis episcopus dicecesanus impendat : alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem, gratiam et communionem Apostol. Sedis liabentem, qui nostrâ fretus auctoritate, vobis quod postulatur impendat. Quod si sedes diœcesani episcopi forte vacaverit, interim omnia ecclesiastica sacramenta à vieillis episcopis aceipere liberé et absque contradictione possitis, sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetnr. Quia verô interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romanae Sedis, ut diximus, gratiam et communionem

[ocr errors]

habentem et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire. contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum, auctoritate Sedis Apostolicae recipere valeatis. Porrô si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas, suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint, sive etiam in mercenarios vestros pro eo quôd decimas, sicut dictum est, non persolvitis, sive aliquâ occasione eorum quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo quôd aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate praestiterint, vel ad laborandum adjuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sententiam protulerint, ipsam tanquàm contra Sedis Apostolicae indulta prolatam duximus irritandam. Nec litteras illas firmitatem habeant, quas, tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Prastereà cùm commune interdictum terras fuerit, liceat vobis nihilominùs in vestro monasterio, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestrae, paternâ in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostol. prohibcmus ut infrà clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temeré capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praetereà omnes libertates et immunitates à praedecessoribus nostris romanis pontificibus ordini vestro concessas, nec non libertates et exemptiones saecularium exactionum à regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate Apostolicâ confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergô ut nulli omninô hominum liceat praefatum monasterium temeré perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatioue concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvà Sedis Apostolicae auctoritate. Si qua igitur in fiiturum ecclesiastica sascularisve persona, etc. Datum Later. per manum magbtri grato concurrentes assensu, donationem cujusdam domiis k Theobaldo Trecensi, divinilatis intuitu rationabiliter vobis factarr et per venerabilem fratrem nostrum W. Remensem archiepiscopuin, S. Sabinœ cardinalem, apostolicae sedis legatum, tune verô Senonensem archiepiscopum, coufirmatam, sicut eam pacificé possidetis et in ipsius archiepiscopi scripto autenuïo pleniùs continetur, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolicà confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omnino hominum liceat liane paginam, etc. Datum Lat. nonis maii, pontificatûs nostri anno tertio ( 7 mai 1193 ).

INNOCENT HI.

Inrocentius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fra tribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatiJws, prioribus, decanis, archidiaconis et aliis ecclesiarum prœlatis, ad quos litterœ istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plu ri ma perturbatione didicimus quôd ità in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonicaa sententiae severitas enervatur, ut viri religiosi et hi maxime qui per Sedis Apostolicae privilégia majori donati sunt libertate, passim à malefactoribus suis injurias sustinent et rapinas , dùm vix invenitur qui congruâ illis proteenone subveniat, et pro fovendâ pauperum inopiâ se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii nostri fratres de Pontiniaco , Cist. ord. tam de frequentibus injuriis quàm de ipso quoudiano defectu justitiae conquerentes, universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari, ut ità videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum promptâ debeatis magnanimitate consurgere, quod ab aiigustiis quas sustinent et pressuris, vestro possiut praesidio respirare. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta rnandamus, et iu virtute obedientiae districté praecipimus quatinùs qui in aliquem de fratribus ipsis manus violentas injec-erint, vel res seu domos eorum vel hominum suorum irreve

« ZurückWeiter »