Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

habentem et de quo plcnum notitiam habeatis, per vos tiransire.

contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecra

tiones altarium, ordinationes monachorum, auctoritate Sedis

Apostolicae recipere valeatis. Porrô si episcopi vel alii ecclesia

rmn rectores in monasterium vestrum vel persouas ipibi consti

tutas, suspensionis, excommunicationis vel interdicti sententiam

promulgaverint, sive ctiam in mercenarios vestros pro eo quèd

décimas , sicut dictum est, non persolvitis, sive aliquâ occasione

eorum quae ab apostolicâ beniguitate vobis indulta sunt, seu

benefactores vestros pro eo quôd aliqua vobis bcnéficia vel obse

quia ex caritate praestiterint, vel ad laborandum adjuverint in

illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem

sententiam protulerint, ipsam tanquàm contra Sedis Apostolicae

indulta prolatam duximus irritandam. Nec litterae illae firmitatem

habeant, quas, tacito nomine Cisterciensis ordinis, et contra

tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Prae

tereà cùm commune interdictum terrae fuerit, liceat vobis nihi

lominùs in vestro monasterio, exclusis excommunicatis et inter

dictis, divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati

vestrae, paternâ in posterum sollicitudine providere volentes,

auctoritate apostol. probibemus ut infrà clausuras locorum seu

grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem

apponere, sanguinem fundere, hominem temeré capere vel

interficere, seu violentiam audeat exercere. Praetereà omnes

libertates et immunitates à praedecessoribus nostris romanis

pontificibus ordini vestro coucessas, nec non libertates et exemp

tiones saecularium exactionum à regibus et principibus vel aliis

fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate Apostolicâ con

firmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Decerni

mus ergô ut nulli oinuinô hominum liceat praefatum monasterium

temeré perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas

retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed

omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac

sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvâ

Sedis Apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesias

tica saecularisve persona, etc. Datum Later. permauuin magistri Guidonis domni papge notarii, 4 kal. decembris indict. XIII, incarnationis Dominicae anno 1224, pontificatûs verô dormit Honorii papae III anno nono (29 novembre 1224 ). On lit autour du médaillon : Perfice gressus meos in semitis tuis.

Honokius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontigniacensibus, salutem et apostol. benedictionem. Càm à nobis petitur etc. Eapropter, dilecti iii Domino filii, vestrîs justis postulationibus grato concurrentes assensu, annuum redditum decem millium allectium, quem venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus, de sui assensu capituli, monasterio vestro piâ liberalitate concessit, sicut illum justé, canonicé ac pacificé possidetis, et in confectis super hoc ipsius archiepiscopi et capituli litteris dicitur pleniùs contineri. vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate apostol. conûrmatnus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Kulli ergo omninà hominum liceat, etc. Datum Tibur. 7 idus maii, ponfir ficatùs nostrianno nono (9 mai 1225).

GREGOIRE IX.

Geegoeius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbaii Cisterciensi et universis co-abbatibus ejus et fratribus sub eodem ordine Deo servientibus, salutem et apostol. benedictionem. Cùm ea quae vobis pietatis intuitu offèruntur, quasi totaliter pauperibus Christi cedunt, ità quod potiùs exindé vobis dispensa tionis onus incumbat, quàm commoditatis usus accrescat, reputandum est non solùm impium sed etiam abusivum, aliquiii dedatis vobis eleeuiosynis aliorum avaritiâvel invidiâdefalcari. Es parte siquidem vestrâ fuit expositum coram nobis quod si quando Christi fidéles aliqua de bonis suis mobilia vel immobilia , devotionis obtentu, in vitâ suâ monasteriis vestris douant, ecelesiarutn praelati, quorum paroclûani donatores existunt, super lus se temeré opponunt, exigendo indè certam aliqua m portionem

Volentes igitur super hoc quieti vestrae congruo remedio providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut de lus quœ monasteriis vestris taliter offeruntur, nullam cogamini cuiquam solvere portionem. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. S idus decembris, pontificatûs nostri anno primo ( 9 décembre 1227 ).

Gregorius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Senonensi et suffraganeis suis, ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, praepositis et aliis ecclesiarum praelatis per Senon. provinciam constituas, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis etc. ( Yoir page 340, le commencement de la bulle d'Innocent IIIle préambule de celle-ci est le même). Ideôque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatinùs illos qui possessiones vel res prasdictorum fratrum invaseriut, aut ca injusté detinuerint, quae praedictis fratribus ex testament» decedentium relinquuntur, seu in ipsos fratres vel eorum aliquem, contra indulta Sedis Apostolicae, sententiam excom municationis aut interdicti praesumpserint promulgare, vel decimas laborum de possessionibus liabitis ante concilium gcnérale , quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, sive de nutrimentis animalium ipsorum, sprctis Apostolicae Sedis privilegiis, extorquere ; monitione praemissâ , si laïci fuerint, publice candelis accensis, singuli vestrûm in dioecesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententiâ percellatis; si verô clerici aut canonici, regulares seu monachi fuerint, eos, appellatione remotâ , ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam doneç praedictis fratribus plenarié satisfaciant, et tam laïci quam clerici saeculares, qui pro violentâ iujectione manuum in fratres ipsos vel eorum aliquem, anathematis vinculo fuerint innodati, cùm diœcesani episcopi litteris, ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. Datum Spoleti 3 kalendas septembris, pontificatûs nostri anno octavo (30 août 1234).

Gregorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati

IiraocBNTius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati etconventuimonasteriiPontiniaci,Cisterc. ordinis, Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur etc. Ex parte siquidem vestrà fuit propositum coram nobis, quod nonnulli ecclesiarum praelati vestris libertatibus invidentes, cùm eis non liceat, ex Apostolicae Sedis indulto, in vos excommunicationis vel interdicti sententias promulgare, in familiares, servientes et benefactores ac illos qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis vestris, quique vendendo seu emendo vel aliàs vobis communicant, sententias proferunt memoratas, sicque non vim et potestatem privilegiorum vestrorum sed sola verba servantes , vos quodammodô excommunicant dum vobis alios communicare non sinunt, et ex hoc judicari videmini judicio Judaeorum , et qui vobis communicant in praedictis illud evenit inconveniens quôd majorem excommunicationem incurrant quàm excommunicatis communicando fuerant incursuri : quare nobis humiliter supplicastis ut providere quieti vestrae super hoc paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ne quis praedictorum hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum Apostolicae Sedis de caetero promulgare praesumat, auctoritate praesentium inhibemus, decernentes eas, si per praesumptionem cujuspiam taliter promulgari contigerit, irritas et inanes. Nulli ergô omninô hominum liceat, .etc. Datum Later. 9 kal. maii, pontificatùs nostri anno primo ( 23 avril 1244 ).

IsNOCEirrrus episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniaci, Cist. ord. Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Annuere solet Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitatcs à praedecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgentias ordini vestro, seu specialiter vobis concessas, nec non et libertates et exemptiones saecularium exactionum à regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolicâ confirmamus et praesentis scripti palrocinio communimus. Nulli ergô omninô hominum liceat,etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatùs nostri Jhuo primo (24 avril 1244 ).

Innocentius episcopus servus servorum Dei,dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. ord. Cist. Autis. diœcesis,salutem et apostolicam benedictionem. Solet annnere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cùm igitur, sicut ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis, ordini vestro et vobis à Sede Apostolicâ per privilegia et iudulgentias sit indultum ut nullus à vobis de vestrorum animaliiim nutrimentis velaliis, pro eoqnôd animalia vestra in pasturâ vel custodiâ suâ habeat, decimas exigere vel quomodolibet extorquere praesumat, et si quis in benefactores vestros pro eo quôd aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate praestiterint, excommunicationis, suspensionis vel iuterdicti sententias promulgarit, hujusmodi sententiae tanquàm contra Apostolicae Sedis indulta prolatae, decernuntur per easdem iudulgentias irritée ac inanes. Quia nonnulli ecclesiarum praelati ordinarii et rectores, spretis privilegiis et indulgentiis supradictis, vos et benefactores vestros super his multiplici vexatione fatigant, nobis humiliter supplicastis ut indemnitati vestrae providere in hâc parte, paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur et vestrae providere quieti et molestantium malitiis obviare volentes, ne quis, contra indulta privilegiorum Apostolicae Sedis, à vobis vel aliis, occasione prasmissâ , hujusmodi decimas exigere, vel in vos seu alios ob hoc , et etiam benefactores vestros, sententias promulgare praesumat, auctoritate praesentium districtiùs inliibemus, quas, si for sa n promulgari contigerit, eâdem auctoritate decernimus irritas et inanes. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. S kal. maii, pontificatùs nostri anno primo (27 avril 1244).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis decano et officiali Senonen. salutem et apostolicam benedictionem. Suâ nobis dilecti filii de Pontiniaco et de Quinciaco monasterioram abbates, Cist. ordinis, executores teslamenti bonaa memorise

« ZurückWeiter »