Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Perusii 12 kal. juuii, pontificatùs nostri anuo nono (21 mai 1235).

Gregoeius episcopus servusservorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui tnonasterii de Pontiniaco, Cister.ord. Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictioncm. Animarum salutem desiderio ferventi quaerentës, auctoritate vobis praesentium indulgcmus ut hominum ad vestrum servitium commorantium, qui non possunt de facili habere suorum copiam sacerdotum, Jiceat sacerdotibus de conventu vestro, quos tu, fili abbas, ad hoc duxeris deputandos, confessiones audire, pœnitentiam salutarem eis injungere, ac sacramenta ecclesiastica exhibere, sine juris praejudicio alieni. Nulliergô omnino hominum liceat, etc. Datum Perusii 12 kal. junii, pontificatùs nostri anno nono (21 mai 1235).

Bulle de même date que la precédente, semblable, mot pour mot, à celle ci-dessus, du 30 août 1234.

INNOCENT IV.

Innocentius episcopus servus servorum Dei,dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiuiaci, Cist. ord. Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere SedesApostolica piis votis, et justis petentium desideriis favorem benevolum impertiri. Cùm autem sitis pcr privilegia Sedis Apostolicaeà praestatione decimarum de animalium nutrimeutis, imniunes, et, sicut, vobis referentibus, intelleximus quôd quidam ecclesiarum redores, in quorum parochiis oves vcstrae pascuntur, à vobis de lanâ, lacte et agnis earundem ovium decimas exigcrc moliantur, nos vestris justis precibus inclinati, auctoritate praesentium iuhiLemus ne quis, contra eadem privilegia, de praedictis à vobis decimas exigere vel extorquere prœsumat. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. 9 kal. maii, pontificatùs nostri anno primo (23 avril 1244).

Inhocetïtius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbali etconventui monasterii Pontiniaci,Cisterc. ordinis, Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur etc. Ex parte siquidem vestrâ fuit propositum coram nobis, quod notnmlli ecclesiarum praelati vestris libertatibus invidentes, cùm eis non liceat, ex Apostolicae Sedis indulto, in vos excommunicationis vel interdicti sententias promulgare, in familières , servientes et benefactores ac illos qui inolunt in molendinis vel coquunt in furnis vestris, quique vendendo seu emendo vel aliàs vobis communicant, sententias proférant memoratas, sicque non vim et potestatem privilegiorum vestrorum sed sola verba servantes , vos quodammodô excommunicant dum vobis alios communicare non sinunt, et ex hoc judicari videmini judicio Judaeorum , et qui vobis communicant in praedictis illud evenit inconveniens quod majorem cxcommunicationem incurrant quàm excommunicatis communicando fuerant incursuri : quare nobis humiliter supplicastis ut providere quieti vestrae super hoc paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ne quis praedictorum hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum Apostolicae Sedis de caetero promulgare praesumat, auctoritate praesentium inhibemus, decernentes eas, si per praesumptionem cujuspiam taliter promulgari conligerit, irritas et inanes. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. 9 kal. maii, pontificatûs nostri anno primo ( 23 avril 1244 ).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniaci, Cist. ord. Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Annuere solet Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates à praedecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgentias ordini vestro, seu specialiter vobis concessas, nec non et libertates et exemptiones saecularium exactionum à regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolicâ confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omninà hominuin liceat,etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatûs nostri ,iïiii0 primo (24 avril 1244).

Innoceutius episcopus servus servorum Dei,dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. ord. Cist. Autis. dioecesis,salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cùm igitur, sicut ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis, ordini vestro et vobis à Sede Apostolicâ per privilegia et indulgentias sit indultum ut nullus à vobis de vestrorum animalium nutrimentis velaliis, pro eoquôd animalia vestra iu pasturâ vel custodiâ suâ habeat, decimas exigere vel quomodolibet extorquere praesumat, et si quis in benefactores vestros pro eo quôd aliqua vobis bcnéficia vel obsequia ex cantate praestiterint, excommunicationis, suspensionis vel iuterdicti sententias promulgarit, hujusmodi sententias tanquàm contra Apostolicas Sedis indulta prolatae, decernuntur per easdem indulgentias irritas ac inanes. Quia nonnulli ecclesiarum praelati ordinarii etrectores, spretis privilegiis et indulgeutiis supnidictis, vos et benefactores vestros super bis multiplici vexatione fatigant, nobis humiliter supplicastis ut indemnitati vestrae providere in hâc parte, paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur et vestrae providere quieti et molestantium malitiis obviare volentes, ne quis, contra indulta privilegioruin Apostolicae Sedis, à vobis vel aliis, occasione prasmissâ , hujusmodi decimas exigere, vel in vos seu alios ob hoc , et etiam benefactores vestros, sententias promulgare praesumat, auctoritate praesentium districtiùs inliibemus, quas, si forsan promulgari contigerit, eâdem auctoritate decernimus irritas et inanes. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. S kal. maii, pontificatûs nostri anno primo (27 avril 1244).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis decano et officiali Senonen. salutem et apostolicam benedictionem. Suâ nobis dilecti filii de Pontiniaco et de Quinciaco monasteriorum abbates, Cist. ordinis, executores teslamenti bonae mernoriaa Galteri epiScopi Ossoriensis, petitione monstrarunt quôd abbas et conventus de Keynesham ordinis S. Augustini, R. Miles et quidam alii Saresbiriensis et Bathoniensis diœcesium, quamdam pecuniae summam et res alias quas dictus episcopus spectantes ad se, per manus eorum in pios usus erogari mandavit, detinent, et eisdem executoribus exhibere indebitè contradicunt, propter quod ipsius testamcnti executio impeditur. Ideôque discretion! vestrae per apostolica scripta mandamus quatenùs dictos abbatem et conventum, ac alios, quod eisdem executoribus praefatam pecuniam et res alias exhibeant ut tenentur, ac eosdem liberé dictum permittant exequi testamentum, monitione praemissâ, per censuram'ecclesiasticam, appellatione remotâ, [cognitâ veritate, cogatis : nonobstante constitutione de duabus diaetis édita in concilio generali et indulgentiâ per quam concessum esse dicitur ne aliquis de Angliâ et Iberniâ, extra ipsas, per apostolicas litteras trahantur in causam. Datum Later. nonis maii, pontificatùs nostri anno primo (7 mai 1244 ).

iNSOCENTfus episcopus servus servorum Dei, dilèctis filiis abbati et conventui monasterii Pontin.'Cist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestrae paternâ volentes in posterum sollicitudine providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut ad receptionem alicujus compelli non possitis inviti per litteras apostolicas vel legatorum ejus, quae de hâc indulgentiâ et vestro monasterio expressam non fecerint mentionem. Nulli ergô omnino hominum liceat, etc. Datum Lugduni 13 kal. junii, pontificatùs nostri anno tertio (20 mai 1246).

Imocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri... episcopo, et dilccto filio officiali Wintoniensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii abbas et conventus Pontiniacenses, Cist. ord. nobis conquerendo monstrarunt quôd veuerabilis frater noster episcopus Cicestrensis, magister Willermus rector ecclesife Cantuar. Henricus Eldin, Walterus Bernardi, et quidam alii Winton. Cicestr. et Cantuar. civitatum et diœcesium, super terris , dccimis, possessionibus, debitis, redditibus, pratis et 'rébus aliis eisdem. Ideoque discretioni vestrœ per apostolica

scripta mandamas quatinùs, partibus convocatis, audiatis causam et appellations remotâ, fine dcbito decidatis, facientes quod decreveritîs auctoritate nostrà firmiter observandum : testes autem qui fuerint nominati, si se gratià, orîio vel timore subtraxerint, per censuram eeclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perkibere. Datum Lugduni 12 kal. septembris, pontificatùs nostri anuo septirao (21 août 1249).

Issocentiijs episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis quôd nonnulli clerici et laïci, asserentes se contra vos aliquid quaestionis habere , aliquandô monachos , interdùm conversos, et nonnunquàm animalia et alia bona monasterii vestri, praetexta cujusdam pravae consuetudinis, propriâ temeritate vadiare , invadere ac detinere prassumunt, donec sit eis de hujusmodi quœstionibus, juxtà ipsorum beneplacitum, satisfactum, quamvis jurisdictionem in vos delegatam vel ordinariam non habeant, quâ hoc possint. Cùm itaque judicialis vigor ideô sit in medio constitutus ut nemo sibi praesumere audeat ultionem, et ob hoc id tanquàm nullo jure subnixum , non sit aliquatenùs tolerandum , nos volentes quieti vestrœ considere ac praedictorum malitiis obviare, auctoritate praesentium inhibemus ne quis > occasione prasdictae consuetudinis, vobis memoratas irrogare molestias, aut quascumque bona monasterii vestri, absque juris ordineoccupare, vadiare, seu quolibet modo detinere prassumat. Nulli ergô omuinô hominum liceat, etc. Datum Lugduni kalendis septembris, pontificatùs nostri annoscptimo (1er sept. 1249).

Innocektius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Intimantibus vobis accepimus quôd, cùm exhibeatis vos in hospitalitate omnibus liberales, diœcesano vestro et aliis ecclesiarum praelatis et eorum familiis, cùm, ad monasterium vestrum declinant, caritative necessaria ministran

« ZurückWeiter »