Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Guidonis domni papæ notarii, 4 kał. decembris indict. XIII, incarnationis Dominicæ anno 1224, pontificatus verò domni Honorii papæ III anno nono (29 novembre 1224). On lit autour du médaillon Perfice gressus meos in semitis tuis.

:

HONORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Pontigniacensibus, salutem et apostol. benedictionem. Cùm à nobis petitur etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu annuum redditum decem millium allectium, quem venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus, de sui assensu capituli, monasterio vestro piâ liberalitate concessit, sicut illum justé, canonicé ac pacificé possidetis, et in confectis super hoc ipsius archiepiscopi et capituli litteris dicitur pleniùs contineri, vobis et per vos monasterio vestro, auctoritate apostol. confir mamus, et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Tibur. 7 idus maii, pontificatus nostri anno nono (9 mại 1225).

GRÉGOIRE IX.

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cisterciensi et universis co-abbatibus ejus et fratribus sub eodem ordine Deo servientibus, salutem et apostol. benedictionem. Cùm ea quæ vobis pietatis intuitu offeruntur, quasi totaliter pauperibus Christi cedunt, ità quòd potiùs exindé vobis dispensationis onus incumbat, quàm commoditatis usus accrescat, reputandum est non solùm impium sed etiam abusivum, aliquid de datis vobis eleemosynis aliorum avaritiâ vel invidiâ defalcari. Ex parte siquidem vestrâ fuit expositum coram nobis quòd si quandò Christi fideles aliqua de bonis suis mobilia vel immobilia, devotionis obtentu, in vitá suâ monasteriis vestris donant, ecclesiarum prælati, quorum parochiani donatores existunt, super his se temeré opponunt, exigendo indè certam aliquam portionem:

volentes igitur super hoc quieti vestræ congruo remedio providere, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut de his quæ monasteriis vestris taliter offeruntur, nullam cogamini cuiquam solvere portionem. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 5 idus decembris, pontificatus nostri anno primo (9 décembre 1227).

[ocr errors]

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Senonensi et suffraganeis suis, ac dilectis filiis abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, præpositis et aliis ecclesiarum prælatis per Senon. provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis etc. (Voir page 340, le commencement de la bulle d'Innocent III; le préambule de celle-ci est le même). Ideòque universitati vestræ per apostolica scripta mandamus atque præcipimus quatinùs illos qui possessiones vel res prædictorum fratrum invaserint, aut ca injusté detinuerint, quæ prædictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur, seu in ipsos fratres vel eorum aliquem, contrà indulta Sedis Apostolicæ, sententiam excommunicationis aut interdicti præsumpserint promulgare, vel decimas laborum de possessionibus habitis ante concilium generale, quas propriis manibus aut sumptibus excolunt, sive de nutrimentis animalium ipsorum, spretis Apostolicæ Sedis privilegiis, extorquere ; monitione præmissa, si laïci fuerint, publicé candelis accensis, singuli vestrum in dioecesibus et ecclesiis vestris excommunicationis sententiâ percellatis; si verò clerici aut canonici, regulares seu monachi fuerint, eos, appellatione remota, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam donec prædictis fratribus plenarié satisfaciant, et tam laïci quam clerici sæculares, qui pro violentâ injectione manuum in fratres ipsos vel eorum aliquem, anathematis vinculo fuerint innodati, cùm dioecesani episcopi litteris, ad Sedem Apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi. Datum Spoleti 3 kalendas septembris, pontificatus nostri anno octavo (30 août 1234).

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati

et conventui monasterii de Pontiniaco, Cist. ord. Autisiod. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Si adhuc Amalech persequitur Israelem, dum cupidi et avari viros religiosos Deum videre per sanctæ contemplationis otium cupientes, non solum aperta sævitiâ verùm etiam subdolâ calliditate multipliciter inquietant, nos qui veri Moysi vices, licet immeriti, gerimus, debemus et illorum refragari conatibus et versutiis obviare, ne virgam peccatorum super sortem justorum relinquere videamur. Ex parte siquidem vestrâ fuit expositum coram nobis quòd nonnulli clerici et laïci non tam justitiam prosequi quam vos persequi damnabiliter intendentes, vos ultrà duas pluresve diætas à monasterio vestro per litteras apostolicas faciunt malitiosé citari, ut fatigati laboribus et expensis, vel cedere litibus, vel damnosas subire compellamini pactiones. Ut igitur sapientia suâ vincat suavitate malitiam, cùm experimento sciamus quàm sit amarum sanctæ contemplationi vacantibus distrahi litibus odiosis, volentes quantum cum Deo possumus, quieti vestræ consulere; ne de cætero ultrà duas diætas à monasterio proprio super bonis quæ infrà ipsas habetis, per litteras apostolicas trahi possitis in cauauctoritate vobis præsentium indulgemus, nisi litteræ ipsæ de hâc fecerint indulgentiâ mentionem. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Perusii 12 kal. junii, pontificatus nostri anno nono (21 mai 1235).

sam,

[ocr errors]

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Pontiniaco, Cist. ord. Autisiod. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm Cisterciensis ordinis titulus, per Dei gratiam, adeò sit insignis quòd vix credatur ab his qui contra vos litteras impetrant, sine malitiâ subticeri, nos et illorum obviare fraudibus et innocentiam vestram favorabiliter confovere volentes, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut nequeatis per litteras apostolicas conveniri, quæ de Cisterciensi ordine non fecerint mentionem. Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli

apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Perusii 12 kal. junii, pontificatus nostri anno nono (21 mai 1235).

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Pontiniaco, Cister.ord. Autisiod. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Animarum salutem desiderio ferventi quærentes, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut hominum ad vestrum servitium commorantium, qui non possunt de facili habere suorum copiam sacerdotum, liceat sacerdotibus de conventu vestro, quos tu, fili abbas, ad hoc duxeris deputandos, confessiones audire, pœnitentiam salutarem eis injungere, ac sacramenta ecclesiastica exhibere, sine juris præjudicio alieni. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Perusii 12 kal. junii, pontificatus nostri anno nono (21 mai 1235). Bulle de même date que la précédente, semblable, mot pour mot, à celle ci-dessus, du 30 août 1234.

INNOCENT IV.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniaci, Cist. ord. Autisiod. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes A postolica piis votis, et justis petentium desideriis favorem benevolum impertiri. Cùm autem sitis per privilegia Sedis Apostolicæ à præstatione decimarum de animalium nutrimentis, immunes, et, sicut, vobis referentibus, intelleximus quòd quidam ecclesiarum rectores, in quorum parochiis oves vestræ pascuntur, à vobis de lana, lacte et agnis earundem ovium decimas exigere moliantur, nos vestris justis precibus inclinati, auctoritate præsentium inhibemus ne quis, contrà eadem privilegia, de prædictis à vobis decimas exigere vel extorquere præsumat. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 9 kal. maii, pontificatus nostri anno primo (23 avril 1244).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniaci, Cisterc. ordinis, Autisiod. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur etc. Ex parte siquidem vestrà fuit propositum coram nobis, quòd nonnulli ecclesiarum prælati vestris libertatibus invidentes, cùm eis non liceat, ex Apostolicæ Sedis indulto, in vos excommunicationis vel interdicti sententias promulgare, in familiares, servientes et benefactores ac illos qui molunt in molendinis vel coquunt in furnis vestris, quique vendendo seu emendo vel aliàs vobis communicant, sententias proferunt memoratas, sicque non vim et potestatem privilegiorum vestrorum sed sola verba servantes, vos quodammodó excommunicant dum vobis alios communicare non sinunt, et ex hoc judicari videmini judicio Judæorum, et qui vobis communicant in prædictis illud evenit inconveniens quòd majorem excommunicationem incurrant quàm excommunicatis communicando fuerant incursuri: quare nobis humiliter supplicastis ut providere quieti vestræ super hoc paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ne quis prædictorum hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum Apostolicæ Sedis de cætero promulgare præsumat, auctoritate præsentium inhibemus, decernentes eas, si per præsumptionem cujuspiam taliter promulgari contigerit, irritas et inanes. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 9 kal. maii, pontificatus nostri anno primo (23 avril 1244).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniaci, Cist. ord. Autisiod. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Annuere solet Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates à prædecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgentias ordini vestro, seu specialiter vobis concessas, nec non et libertates et exemptiones sæcularium exactionum à regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolicâ confirmamus

« ZurückWeiter »