Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Galteri episcopi Ossoriensis, petitione monstrarunt quôd abbas et conventus de Keynesham ordinis S. Augustini, R. Miles et quidam alii Saresbiriensis et Bathoniensis diœcesium, quamdam pecuniœ summam et res alias quas die tus episcopus spectantes ad se, per manus eorum in pios usus erogari mandavit, detinent, et eisdem executoribus exhibere indebitè contradicunt, propler quod ipsius testamenti executio impeditur. Ideôque discretioni restrae per apostolica scripta mandamus quatenùs dictos abbatem et conventum, ac alios, quôd eisdem executoribus prasfatam pecuniam et res alias exliibeant ut tenentur, ac eosdem libere dictum perniittant exequi testamentum, monitione praemissâ, per censuram'ecclesiasticam, appellatione remotâ, ^cognitâ veritate, cogatis : nonobstant^ constitutione de duabus diaetis editâ in concilio generali et indulgentià per quam concessum esse dicitur ne aliquis de Angliù et Iberniâ, extra ipsas, per apostolicas litteras trahantur in causam. Datum Later. nonis maii, pontificatùs nostri anno primo (7 mai 1244 ).

lNNOCEirrrus episcopus servus servorum Dei, diléetis filiis abbati et conventui monasterii Pontin.'Cist. ord. Autis. diœc. salulcm et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestrae paternà volentes in poslerum sollicitudine providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut ad receptionem alicujus compelli non possitis inviti per litteras apostolicas vel legatorum ejus, quas de bâc indulgentià et vestro monasterio expressam non fecerint meutionem. Nulli ergô omnino hominum liceat, etc. Datum Lugduni 13 kal. junii, pontificatùs nostri anno tertio (20 mai 1246).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri... episcopo, et dilccto filio officiali Wintoniensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii abbas et conventus Pontiniacenses, Cist. ord. nobis conquerendo monstrarunt quôd venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis, magister Willermus rector eccl<!sia3 Cantuar. Henricus Eldin, Walterus Bernardi, et quidam aUi Winton. Cicestr. et Cantuar. civitatum et diœcesium, super terris , decimis, possessionibus, debitis, redditibus, pratis et 'rébus aliis eisdem. Ideoque discretioni vestrœ per apostolica

scripta mandamas quatinùs, partibus convocatis, audiatis causam et appellations remotâ, fine dcbito decidatis, facientes quod decreveritîs auctoritate nostrà firmiter observandum : testes autem qui fuerint nominati, si se gratià, orîio vel timore subtraxerint, per censuram eeclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perkibere. Datum Lugduni 12 kal. septembris, pontificatùs nostri anuo septirao (21 août 1249).

Issocentiijs episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Çist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis quôd nonnulli clerici et laïci, asserentes se contra yos aliquid quaestionis habere , aliquandô monachos , interdùm conversos, et nonnunquàm animalia et alia bona monasterii vestri, praetexta cujusdam pravae consuetudinis, propriâ temeritate vadiare , invadere ac detinere prassumunt, donec sit eis de hujusmodi quœstionibus, juxtà ipsorum beneplacitum, satisfactum, quamvis jurisdictionem in vos delegatam vel ordinariam non habeant, quà hoc possint. Cùm itaque judicialis vigor ideô sit in medio constitutus ut nemo sibi praesumere audeat ultionem, et ob hoc id tanquàm nullo jure subnixum , non sit aliquatenùs tolerandum , nos volentcs quieti vestrœ considere ac praedictorum malitiis obviare, auctoritate praesentium inhibemus ne quis > occasione prasdictae consuetudinis, vobis memoratas irrogare molestias, aut quascumque bona monasterii vestri, absque juris ordineoccupare, vadiare, seu quolibet modo detinere prassumat. Nulli ergô omuinô hominum liceat, etc. Datum Lugduni kalendis septembris, pontificatùs nostri annoscptimo (1er sept. 1249).

Innocektius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Intimantibus vobis accepimus quôd, cùm exhibeatis vos in hospitalitate omnibus liberales, diœcesano vestro et aliis ecclesiarum praelatis et eorum familiis, cùm, ad monasterium vestrum declinant, caritative necessaria ministrantes, nonnulli praelatorum ipsorum hujusmodi gratiam convertere molientes in debitum , et quod sic sponte ipsis impenditis deberi sibi ex antiquâ consuetudine asserentes, vos et prsefatum monasterium propter hoc multipliciter aggravant et molestant. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, votentes vestrae in hâc parte quierVï>aternâ sollicitudine providere, ne quisquam praelatus deinceps id à vobis exigere vel extorquere praesumat, auctoritate praesentium inhibemus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Lugd. kalendis junii, pontificatùs nostri aimo septimo (1er juin 12S0).

Albericus Domini papas notarius, Apostolicae Sedis legatus, dilecto in Christo abbati monasterii de Pontigniaco Cist. ord. Autissiod. diœc. salutem in domino. Exposita nobis tua petitio contitiebat quôd nonnulli monasterii tui monachi et conversi, pro violentâ manuum injectione in se ipsos, et quidam pro detentione proprii, ac alii pro denegatâ tibi et praedecessoribus tuis obedientià, scu conspirationis offensâ, super quibus se correxerunt postmodùm, in excommunicationis laqueum inciderunt, quorum monacborum quidam susceperunt ordines et diviua celebrarunt officia, sic ligati : quare super lus ipsorum provideri saluti à nobis humiliter poposcisti. De tuâ itaque circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, praesentium tibi auctoritate concedimus ut eisdem excommunicatis hâc vice juxtà formam ecclesiae beneficium absolutionis impendas, injungens eis quod de jure fuerit injungendum ; proviso quôd manuum injectores, (juorum fuerit gravis et enormis excessus, mittas ad nos vel Sedem Apostolicam absolvendos: cum illis autem qui facti immemores vel juris ignari, absolutionis beneficio non obtento susceperunt sacros ordines et divina officia celebrarunt, injunctâ eis pro modo culpae pœnitentià competenti, eâque peractâ , liceat tibi de misericordià quae superexaltat judicio, prout eorum saluti expedire videris, dispensare. Si verô praefati excommunicati scienter, non tamen in contemptum clavium, talia praesumpserunt, eis per biennium ab ordinum executione suspensis et impositâ eis pœnitentià salutari, eos, postmodùm si fuerint bonse conversationis et vitse, ad gratiam disnensationis admittas. Proprium autem si quod habent praedicti monachi et conversi, facias in tuis manibus resignari, in utilititem ipsius monasterii convertendum. Dat. Parisiis 14 kal. maii, pontificatùs domni Lmocentii papae IV, anno undecimo ( 18 avril 1254).

ALEXANDRE IV.

Alexandeb episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cistcrciensi ejusque co-abbatibus Cist. ord. universis, salutem et apostolicam benedictionem. Praeclarœ rcligionis vestrae favor exposcit, et sincerae devotionis quam sedulô erga nos et romanam. ecclcsiam geritis , merita nos inducunt ut vos speeiali praerogativà gratiae prosequentcs, vestris precibus quantum cum Domino pôssumus, favorabiliter annuamus. Cùm igitur felicis recordationis I. papa praedecessor noster, ut in ordine vestro sublatâ materià scandali, religîonis«conformitas et vitae unitas in caritatis integritate servenlur, vobis suis litteris concessisse dicatur ut juxtà ejusdem ordinis instituta nulli fratrum ipsius ordinis , seu alii ejusdem ordinis personae, absque sui abbatis licentiâ liceat cuiquam alterius religionis vel saeculari presbytero confiteri, nec ei confessiones ipsorum audire vel eis absolutionis beiteficium impertiri, vestris devotis supplicationibus inclinati, quod super hoc vobis est à dicto praedccessore concessum, gratum habentes et ratum, id auctoritate apostolicâ confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli crgô omninô hominum liceat, etc. Dat. Neapoli 17 kal. aprilis, pontificatùs nostri anno primo ( 16 mars 1255 ).

Bulle pour l'ordre de Citeaux en général, donnée à Naples le 5 des ides d'avril, l'an premier du pontificat d'Alexandre IV ( 9 avril 1255), pareille à celle ci-dessus, du 1er juin 1250, qui avait été accordée en particulier à l'abbaye de Pontigny. .•} mv. ••'!("'-• . :>':'•:•- . :.:.W;k:;l l'i'li ''' -, : •' 'l'.'? .in n'.'ir' •<;'•''.'-.<;!'

Alexander episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et coiivcnUii monasterii Pontiniacen. Cist. ord. Autissiod. dîeee. salutem et apostoKcam benedictioncm. Exposita coram nobis vestra petitio continebat quôd Jacobus monachus, tune abbas monasterii vestri', praesciens, se debere ab ipsiits monasterii regimine, culpis suis exigentibus, amoveri, ac intendens per hoc ad rebellionis praesidium facere sibi de mammonâ iniquitatis amicos, praedictum monasterium in decem millibus librarum turon. vel circà, diversis creditoribus, non de assensu vestro, filii conventûs, sed aliquorum ex vobis iniquitatis suae complicum, nec pro ipsius monasterii utilitatibus, sed pro alienis debitis obligavit, sigillum commune abbatis et vestri, quod apud ipsunt residebat, sine vestrâ conscientià litteris super obligatione confectis hujusmodi apponendo. Nos igitur volentes super hoc indemuitati ejusdem monasterii providere, ne detrimentum indè sustineat undè sibi emolument! consolatio non provenit, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut ad soltitionem aliquorum debitorum per dictum Jacobum, etiam de aliquorum vestrûm assensu, contractorum , minime teneamini, ctiainsi hujusmodi contractas sub abbatis et conventùs nomine, sme ipsius conventùs conscientiâ, sint confecti et communi abbatis et conventùs sigillo etiam communiti, nisi aliàs quod debita hujusmodi de vestro vel majoris partis vestrùm assensu contracta fueriut et in ipsius monasterii utilitatem conversa, legitimé probatum fuerit et ostensum, nec ad id possitis aliquatenùs coartari per aliquas litteras apostolicas impetratas vel etiam impetrandas, quantumeumque contineatur in eis, qupd creditoribus hujusmodi debitorum probandi praetàta debita in utilitatem hujusmodi versa esse, necessitas non incumbat, nisi eaedem litteras impetrandas de hâc indulgentiâ et de causis contractùs praefati plenam. et expressam fecerint mentio-. nem. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Anagniae idib. juniij pontificatùs nostri anno sexto (15 juin 1260).

AifEXANDB» episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati de Pontiniaco, Cist. ord. Autissiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Habentes ad tuum ordinem, suae mentis sancti-, ^itis, s.pecialem.afTectunj, non immerité personas ipsius et maxir.

« ZurückWeiter »