Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatus nostri anno primo (24 avril 1244).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. ord. Cist. Autis. dioecesis, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cùm igitur, sicut ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis, ordini vestro et vobis à Sede Apostolica per privilegia et indulgentias sit indultum ut nullus à vobis de vestrorum animalium nutrimentis vel aliis, pro eo quòd animalia vestra in pasturâ vel custodiâ suâ habeat, decimas exigere vel quomodolibet extorquere præsumat, et si quis in benefactores vestros prò eo quòd aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate præstiterint, excommunicationis, suspensionis vel interdicti sententias promulgarit, hujusmodi sententiæ tanquàm contrà Apostolicæ Sedis indulta prolatæ, decernuntur per easdem indulgentias irritæ ac inanes. Quia nonnulli ecclesiarum prælati ordinarii et rectores, spretis privilegiis et indulgentiis supradictis, vos et benefactores vestros super his multiplici vexatione fatigant, nobis humiliter supplicastis ut indemnitati vestræ providere in hâc parte, paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur et vestræ providere quieti et molestantium malitiis obviare volentes, ne quis, contrà indulta privilegiorum Apostolicae Sedis, à vobis vel aliis, occasione præmissá, hujusmodi decimas exigere, vel in vos seu alios ob hoc, et etiam benefactores vestros, sententias promulgare præsumat, auctoritate præsentium districtiùs inhibemus, quas, si forsan promulgari contigerit, eâdem auctoritate decernimus irritas et inanes. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Later. 5 kal. maii, pontificatus nostri anno primo (27 avril 1244).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis decano et officiali Senonen. salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii de Pontiniaco et de Quinciaco monasteriorum abbates, Cist. ordinis, executores testamenti bonæ memoriæ

Galteri episcopi Ossoriensis, petitione monstrarunt quòd abbas et conventus de Keynesham ordinis S. Augustini, R. Miles et quidam alii Saresbiriensis et Bathoniensis diœcesium, quamdam pecuniæ summam et res alias quas dictus episcopus spectantes ad se, per manus eorum in pios usus erogari mandavit, detinent, et eisdem executoribus exhibere indebitè contradicunt, propter quod ipsius testamenti executio impeditur. Ideòque discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatenùs dictos abbatem et conventum, ac alios, quòd eisdem executoribus præfatam pecuniam et res alias exhibeant ut tenentur, ac eosdem liberè dictum permittant exequi testamentum, monitione præmisså, per censuram ecclesiasticam, appellatione remotâ, cognitâ veritate, cogatis : nonobstante constitutione de duabus diætis edita in concilio generali et indulgentiâ per quam concessum esse dicitur ne aliquis de Anglia et Ibernia, extrà ipsas, per apostolicas litteras trahantur in causam. Datum Later. nonis maii, pontificatus nostri anno primo (7 mai 1244).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autis. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestræ paterná volentes in posterum sollicitudine providere, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut ad receptionem alicujus compelli non possitis inviti per litteras apostolicas vel legatorum ejus, quæ de hâc indulgentiâ et vestro monasterio expressam non fecerint meutionem. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Lugduni 13 kal. junii, pontificatus nostri anno tertio (20 mai 1246).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri... episcopo, et dilecto filio officiali Wintoniensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii abbas et conventus Pontiniacenses, Cist. ord. nobis conquerendo monstrarunt quòd venerabilis frater noster episcopus Cicestrensis, magister Willermus rector ecclesiæ Cantuar. Henricus Eldin, Walterus Bernardi, et quidam alii Winton. Cicestr. et Cantuar. civitatum et dioecesium, super terris, decimis, possessionibus, debitis, redditibus, pratis et

rebus aliis...... eisdem. Ideòque discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatinus, partibus convocatis, audiatis causam et appellatione remotâ, fine debito decidatis, facientes quod decreveritis auctoritate nostrà firmiter observandum: testes autem qui fuerint nominati, si se gratiâ, odio vel timore subtraxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Datum Lugduni 12 kal. septembris, pontificatus nostri anno septimo (21 août 1249).

conversos

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Çist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis quòd nonnulli clerici et laïci, asserentes se contrà vos aliquid quæstionis habere, aliquandò monachos, interdùm et nonnunquàm animalia et alia bona monasterii vestri, prætextu cujusdam pravæ consuetudinis, propriâ temeritate vadiare, invadere ac detinere præsumunt, donec sit eis de hujusmodi quæstionibus, juxtà ipscrum beneplacitum, satisfactum, quamvis jurisdictionem in vos delegatam vel ordinariam non habeant, quâ hoc possint. Cùm itaque judicialis vigor ideò sit in medio constitutus ut nemo sibi præsumere audeat ultionem, et ob hoc id tanquàm nullo jure subnixum, non sit aliquatenùs tolerandum, nos volentes quieti vestræ consulere ac prædictorum malitiis obviare, auctoritate præsentium inhibemus ne quis, occasione prædictæ consuetudinis, vobis memoratas irrogare molestias, aut quæcumque bona monasterii vestri, absque juris ordine occupare, vadiare, seu quolibet modo detinere præsumat. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Lugduni kalendis septembris, pontificatus nostri anno septimo (1er sept. 1249).

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autis. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Intimantibus vobis accepimus quòd, cùm exhibeatis vos in hospitalitate omnibus liberales, dioecesano vestro et aliis ecclesiarum prælatis et eorum familiis, cùm, ad monasterium vestrum declinant, caritative necessaria ministran

nonnulli prælatorum ipsorum hujusmodi gratiam convertere molientes in debitum, et quod sic sponte ipsis impenditis deberi sibi ex antiquâ consuetudine asserentes, vos et præfatum monasterium propter hoc multipliciter aggravant et molestant. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, volentes vestræ in hâc parte quieti, paternâ sollicitudine providere, ne quisquam prælatus deinceps id à vobis exigere vel extorquere præsumat, auctoritate præsentium inhibemus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Lugd. kalendis junii, pontificatus nostri anno septimo (1er juin 1250).

Albericus Domini papæ notarius, Apostolicæ Sedis legatus, dilecto in Christo abbati monasterii de Pontigniaco Cist. ord. Autissiod. dioec. salutem in domino. Exposita nobis tua petitio continebat quòd nonnulli monasterii tui monachi et conversi, pro violentâ manuum injectione in se ipsos, et quidam pro detentione proprii, ac alii pro denegatâ tibi et prædecessoribus tuis obedientiâ, seu conspirationis offensâ, super quibus se correxerunt postmodùm, in excommunicationis laqueum inciderunt, quorum monachorum quidam susceperunt ordines et divina celebrarunt officia, sic ligati: quare super his ipsorum provideri saluti à nobis humiliter poposcisti. De tuâ itaque circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, præsentium tibi auctoritate concedimus ut eisdem excommunicatis hâc vice juxtà formam ecclesiæ beneficium absolutionis impendas, injungens eis quod de jure fuerit injungendum; proviso quòd manuum injectores, quorum fuerit gravis et enormis excessus, mittas ad nos vel Sedem Apostolicam absolvendos : cum illis autem qui facti immemores vel juris ignari, absolutionis beneficio non obtento susceperunt sacros ordines et divina officia celebrarunt, injunctâ eis pro modo culpæ poenitentiâ competenti, eaque peractâ, liceat tibi de misericordiâ quæ superexaltat judicio, prout eorum saluti expedire videris, dispensare. Si verò præfati excommunicati scienter, non tamen in contemptum clavium, talia præsumpserunt, eis per biennium ab ordinum executione suspensis et impositâ eis poenitentiâ salutari, eos, postmodùm si fuerint

bonæ conversationis et vitæ, ad gratiam dispensationis admittas. Proprium autem si quod habent prædicti monachi et conversi, facias in tuis manibus resignari, in utilitatem ipsius monasterii convertendum. Dat. Parisiis 14 kal. maii, pontificatus domni Innocentii papæ IV, anno undecimo (18 avril 1254).

ALEXANDRE IV.

ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Cisterciensi ejusque co-abbatibus Cist. ord. universis, salutem et apostolicam benedictionem. Præclaræ religionis vestræ favor exposcit, et sinceræ devotionis quam sedulò erga nos et romanam ecclesiam geritis, merita nos inducunt ut vos speciali prærogativâ gratiæ prosequentes, vestris precibus quantùm cum Domino. possumus, favorabiliter annuamus. Cùm igitur felicis recordationis I. papa prædecessor noster, ut in ordine vestro sublatâ materiâ scandali, religionis conformitas et vitæ unitas in caritatis. integritate serventur, vobis suis litteris concessisse dicatur ut juxtà ejusdem ordinis instituta nulli fratrum ipsius ordinis, seu alii ejusdem ordinis personæ, absque sui abbatis licentiâ liceat cuiquam alterius religionis vel sæculari presbytero confiteri, nec ei confessiones ipsorum audire vel eis absolutionis beneficium impertiri, vestris devotis supplicationibus inclinati, quod super hoc vobis est à dicto prædecessore concessum, gratum habentes et ratum, id auctoritate apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum. liceat, etc. Dat. Neapoli 17 kal. aprilis, pontificatus nostri anno primo (16 mars 1255).

Bulle pour l'ordre de Citeaux en général, donnée à Naples le 5 des ides d'avril, l'an premier du pontificat d'Alexandre IV (9 avril 1255), pareille à celle ci-dessus, du 1er juin 1250, qui avait été accordée en particulier à l'abbaye de Pontigny.

ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati

« ZurückWeiter »