Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et conventui monasterii Pontiniacen. Cist. ord. Autissiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Exposita coram nobis vestra petitio continebat quòd Jacobus monachus, tunc abbas monasterii vestri, præsciens, se debere ab ipsius monasterü regimine, culpis suis exigentibus, amoveri, ac intendens per hoc ad rebellionis præsidium facere sibi de mammonâ iniquitatis amicos, prædictum monasterium in decem millibus librarum turon. vel circà, diversis creditoribus, non de assensu vestro, filii conventus, sed aliquorum ex vobis iniquitatis suæ complicum, nec pro ipsius monasterii utilitatibus, sed pro alienis debitis obligavit, sigillum commune abbatis et vestri, quod apud ipsum residebat, sine vestrâ conscientiâ litteris super obligatione confectis hujusmodi apponendo. Nos igitur volentes super hoc indemnitati ejusdem monasterii providere, ne detrimentum indè sustineat undè sibi emolumenti consolatio non provenit, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut ad solutionem aliquorum debitorum per dictum Jacobum, etiam de aliquorum vestrum assensu contractorum, minimè teneamini, etiamsi hujusmodi contractus sub abbatis et conventus nomine, sime ipsius conventûs conscientiâ, sint confecti et communi abbatis et conventus sigillo etiam communiti, nisi aliàs quòd debita hujusmodi de vestro vel majoris partis vestrum assensu contracta fuerint et in ipsius monasterii utilitatem conversa, legitimè probatum fuerit et ostensum, nec ad id possitis aliquatenùs coartari per aliquas litteras apostolicas impetratas vel etiam impetrandas, quantumcumque contineatur in eis, quòd creditoribus hujusmodi debitorum probandi præfata debita in utilitatem hujusmodi versa esse, necessitas non incumbat, nisi eædem litteræ impetrandæ de hâc indulgentiâ et de causis contractus præfati plenam et expressam fecerint mentionem. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Anagniæ idib. junii, pontificatus nostri anno sexto (13 juin 1260).

ALEXANDER episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati de Pontiniaco, Cist. ord. Autissiod, dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Habentes ad tuum ordinem, suæ meritis sanctitatis, specialem affectum, non immeritò personas ipsius et maxi

[ocr errors]

mè digniores, speciali gratiâ prosequimur et honore. Hinc est quòd nos tibi tuisque successoribus, ut personis ejusdem ordinis omnes minores ordines intrà monasteria ejusdem ordinis conferre, ac pallas altaris et alia ornamenta ecclesiastica benedicere valeatis, auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Anagniæ idibus junii, pontificatus nostri anno sexto (13 juin 1260.

[ocr errors]

URBAIN IV.

URBANUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniacens. Cist. ord. Autiss. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis vestræ precibus inclinati, præsentium vobis auctoritate concedimus ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, quæ liberas personas fratrum vestrorum, mundi relictâ vanitate, ad vestrum monasterium convolantium et professionem facientium in eodem jure successionis vel alio justo titulo, sì remansissent in sæculo contigissent, et ipsi potuissent liberè aliis erogare, feudalibus duntaxat exceptis, valeatis petere, recipere ac etiam retinere. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum apud Urbem Veterem kalendis decembris, pontificatus nostri anno tertio (1er décembre 1263).

[ocr errors]

CLÉMENT IV.

CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autiss. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Indemnitati monasterii vestri paternâ volentes sollicitudine providere, auctoritate vobis præsentium indulgemus ut non teneamini ad solutionem aliquorum debitorum à prædecessoribus vestris ejusdem monasterii nomine

contractorum, nisi ea in utilitatem ipsius monasterii conversa fuisse legitimè probaverint creditores; etiamsi super eisdem debitis quæstio mota sit vel processus aliquis citrà diffinitivam sententiam et conclusionem habitus in eisdem : non obstantibus renunciationibus, confessionibus, obligationibus, pœnarum adjectione, juramentis, instrumentis et litteris quibuscumque contractuum tempore interjectis. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Perusi 14 kal. aprilis, pontificatus nostri anno primo (19 mars 1265).

CLEMENS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autiss. dioec. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur, etc. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates à prædecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgentias monasterio vestro concessas, nec non libertates et exemptiones sæcularium exactionum à regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas justè ac pacificè obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio, auctoritate apostol. confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Perusii 5 idus junii, pontificatus nostri anno primo (9 juin 1265).

GRÉGOIRE X.

GREGORIUS episcopus, etc. Cùm à nobis petitur, etc. (Bulle de confirmation pareille à la précédente; la seule différence, c'est qu'après le mot indultas, il y est ajouté: terras quoque, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia justè ac pacificè obtinetis. Tout le reste, avant ce passage et après, est rédigé dans les mêmes termes.) Datum apud Urbem Veterem 5 idus julii, pontificatus nostri anno primo (11 juillet 1272).

GREGORIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis universis

abbatibus ac abbatissis et conventibus ordinis Cisterciensis, tam præsentibus quàm futuris, in perpetuum. In vestitu deaurato ecclesiæ sponsæ Christi, quæ varietate circumdata, sponso suo, specioso formâ præ filiis hominum, invariabilis integritate fidei. et soliditate spei à dextris assistit, Cisterciensis ordo divinis mancipatus obsequiis et inter religiones cæteras gloriosa virgini singularitate devotionis ascriptus, ex institutione primariâ et professorum ipsius, quantùm ex alto conceditur, prosecutionis instantiâ rutilat, caritate gaudet, castimoniâ et pulchritudine conversationis elucet. Hujus ordinis candidi Nazarei dicti, videlicet professores ejusdem, sub arctæ observantiæ districtione viventes, in conspectu eorumdem regis regum et reginæ cælestis phyalas odoramentorum plenas in orationum assiduitate præsentant, beneplacitis illorum per opera pietatis inserviunt, et sic hospitalitatem observant quòd, sibi pauperes, pauperibus divites, illis munifici, sibi parci, laboribus non parcunt propriis, sed victu in sui vultûs sudore quæsito, se tenui exhibent, illis subveniunt abundanter. Hæc quidem vobis favorem omnium vindicant, hæc vos favorabiles recto cujuslibet pectoris pii judicio repræsentant. Solet enim regum et principum, aliorumque magnatum familiaribus, ipsorum contemplatione, deferri : quantò itaque ampliùs tam peculiaribus eorumdem summi regis et reginæ cælestis famulis, ipsorum obtentu, in suis est subveniendum necessitatibus, et opportunitatibus assistendum! Profectò immensa inter comparata disparitas mensuram comparationis hujusmodi non admittit. Hæc nos movent attentiùs, hæc nos et fratres nostros hortantur instantiùs, vobis et monasteriis vestris contrà incidentium decimarum et aliarum exactionum instantias opportuno remedio providere. Quid enim opus est ea decimare vel per partes exigere ad serviendum exindè Domino, quæ ipsius sunt servitiis totaliter deputata? Ideòque, de ipsorum fratrum nostrorum consilio, vos, monasteria, cæteraque loca et bona ejusdem ordinis, ac ipsum ordinem ab onere cujuslibet repentinæ et extraordinariæ decimæ, seu alterius exactionis, eximimus, districtiùs inhibentes vobis, dictisve monasteriis, locis aut bonis, de cætero hujusmodi decimam et exactionem, quocumque no

mine censeantur, imponi, aut imponendas in posterum, quantumcumque generaliter, sub quâvis formå vel expressione verborum, à vobis exigi, vel vos super illis aliquatenùs molestari : decernentes ex nunc omnem sententiam suspensionis, interdicti, seu excommunicationis in vos, monasteria, loca vel bona prædicta, propter hoc quâcumque auctoritate latam, irritam et inanem ac viribus omninò carere. Nulli ergò omninò hominum liceat, etc. Datum Lugduni per manum magistri ....afranci archidiaconi pergameni s. rom. ecclesiæ vicecancellarii, nonis aprilis, indictione III, incarnationis dominicæ anno 1275, pontificatus verò donni Gregorii papæ X, anno quarto (5 avril 1275). Autour du médaillon du pape on lit: Perfice gressus meos in semitis tuis.

MARTIN IV.

Bulle de confirmation des priviléges, semblable en tout à celle de Clément IV, du 9 juin 1265. Datum apud Urbem Veterem nonis februarii, pontificatus nostri anno tertio (5 février 1284).

BONIFACE VIII.

Bulle pareille. Datum Later. 5 idus februarii, pontificatus. nostri anno primo (9 février 1295).

CLÉMENT V.

Bulle pareille. Datum Pictavis 8 idus octobris, pontificatus. nostri anno secundo (8 octobre 1306).

JEAN XXII.

Bulle pareille à celles qui précèdent. Datum Avinione 5 idus. novembris, pontificatus nostri anno quarto (9 novembre 1319).

« ZurückWeiter »