Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tes, nonnulli praelatorum ipsorum hujusmodi gratiam convertere molientes in debitum , et quod sic sponte ipsis impenditis deberi sibi ex antiquâ consuetudine asserentes, vos et prsefatum monasterium propter hoc multipliciter aggravant et molestant. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, votentes vestrae in hâc parte quierVï>aternâ sollicitudine providere, ne quisquam praelatus deinceps id à vobis exigere vel extorquere praesumat, auctoritate praesentium inhibemus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Lugd. kalendis junii, pontificatûs nostri aimo septimo (1er juin 1250).

Albericus Domini papae notarius, Apostolicae Sedis legatus, dilecto in Christo abbati monasterii de Pontigniaco Cist. ord. Autissiod. diœc. salutem in domino. Exposita nobis tua petitio contitiebat quôd nonnulli monasterii tui monachi et conversi, pro violentâ manuum injectione in se ipsos, et quidam pro detentione proprii, ac alii pro denegatâ tibi et praedecessoribus tuis obedientià, scu conspirationis offensâ, super quibus se correxerunt postmodùm, in excommunicationis laqueum inciderunt, quorum monacborum quidam susceperunt ordines et diviua celebrarunt officia, sic ligati : quare super lus ipsorum provideri saluti à nobis humiliter poposcisti. De tuâ itaque circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, praesentium tibi auctoritate concedimus ut eisdem excommunicatis hâc vice juxtà formam ecclesiae beneficium absolutionis impendas, injungens eis quod de jure fuerit injungendum; proviso quôd manuum injectores, (juorum fuerit gravis et enormis excessus, mittas ad nos vel Sedem Apostolicam absolvendos: cum illis autem qui facti immemores vel juris ignari, absolutionis beneficio non obtento susceperunt sacros ordines et divina officia celebrarunt, injunctâ eis pro modo culpae pœnitentià competenti, eâque peractâ , liceat tibi de misericordiâ quae superexaltat judicio, prout eorum saluti expedire videris, dispensare. Si verô praefati excommunicati scienter, non tamen in contemptum clavium, talia praesumpserunt, eis per biennium ab ordinum executione suspensis et impositâ eis pœnitentià salutari, eos, postmodùm si fuerint bouœ conversationis et vitae, ad gratiam dispensationis admittas. Proprium autem si quod habent praedicti monachi et conversi, facias in tuis manibus resignari, in utilititem ipsius monasterii convertendum. Dat. Parisiis 14 kal. maii, pontificatùs domni Inuocentii papae IV, anno undecimo ( 18 avril 1254).

ALEXANDRE IV.

Alexander episcopus servus servorum Dei, dileetis (iliis abbati Cisterciensi ejusque co-abbatibus Cist. ord. universis, salutem et apostolicam benedictionem. Prœclarae rcligiouis vestrae favor exposcit, et sincerae devotionis quam sedulô erga nos et romanam ecclesiam geritis , mérita nos inducunt ut vos speciali praerogativâ gratiœ prosequentes, vestris precibus quantum cum Domino possumus, favorabiliter annuamus. Cùm igitur felicis recordationis I. papa praedecessor noster, ut in ordine vestro sublatâ materiâ scandali, religionis«conformitas et vitae unitas in caritatis integritate serventur, vobis suis litteris concessisse dicatur ut juxtà ejusdem ordinis instituta nulli fratrum ipsius ordinis , seu alii ejusdem ordinis personœ, absque sui abbatis licentiâ liceat cuiquam alterius religionis vel saeculari presbytero confiteri, nec ei confessiones ipsorum audire vel eis absolutionis beneficium impertiri, vestris devotis supplicationibus inclinati, quod super hoc vobis est à dicto prœdccessore concessum, gratum habentes et ratum, id auctoritate apostolicâ confirmamus et prœsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Dat. Neapoli 17 kal. aprilis, pontificatùs nostri anno primo ( 16 mars 1255 ).

Bulle pour l'ordre de Clteaux en général, donnée à Naples le 5 des ides d'avril, l'an premier du pontificat d'Alexandre IV (9 avril 1255), pareille à celle ci-dessus, du 1er juin 1250, qui avait été accordée en particulier à l'abbaye de Poutigny.

Alexander episcopus servus servorum Dei, dileetis filiis abbati et coiivcnUii monasterii Pontiniacen. Cist. ord. Autissiod. dîeee. salutem et apostoKcam benedictioncm. Exposita coram nobis vestra petitio continebat quôd Jacobus monachus, tune abbas monasterii vestri', praesciens, se debere ab ipsiits monasterii regimine, culpis suis exigentibus, amoveri, ac intendens per hoc ad rebellionis praesidium facere sibi de mammonâ iniquitatis amicos, praedictum monasterium in decem millibus librarum turon. vel circà, diversis creditoribus, non de assensu vestro, filii conventûs, sed aliquorum ex vobis iniquitatis suae complicum, nec pro ipsius monasterii utilitatibus, sed pro alienis debitis obligavit, sigillum commune abbatis et vestri, quod apud ipsunt residebat, sine vestrâ conscientià litteris super obligatione confectis hujusmodi apponendo. Nos igitur volentes super hoc indemuitati ejusdem monasterii providere, ne detrimentum indè sustineat undè sibi emolument! consolatio non provenit, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut ad soltitionem aliquorum debitorum per dictum Jacobum, etiam de aliquorum vestrûm assensu, contractorum, minime teneamini, ctiainsi hujusmodi contractas sub abbatis et conventùs nomine, sine ipsius conventùs conscientiâ, sint confecti et communi abbatis et conventùs sigillo etiam communiti, nisi aliàs quod debita hujusmodi de vestro vel majoris partis vestrùm assensu contracta fueriut et in ipsius monasterii utilitatem conversa, legitimé probatum fuerit et ostensum, nec ad id possitis aliquatenùs coartari per aliquas litteras apostolicas impetratas vel etiam impetrandas, quantumeumque contineatur in eis, qupd creditoribus hujusmodi debitorum probandi praetàta debita in utilitatem hujusmodi versa esse, necessitas non incumbat, nisi eaedem litteras impetrandas de hâc indulgentiâ et de causis contractùs praefati plenam. et expressam fecerint mentio-. nem. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Anagniae idib. juniij pontificatùs nostri anno sexto (13 juin 1260).

AifEXANDB» episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati de Pontiniaco, Cist. ord. Autissiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Habentes ad tuum ordinem, suae mentis sancti-, ^itis, s.pecialem.afTectunj, non immerité personas ipsius et maxir. mè digniores, speciali gratiâ prosequimnr et honore. Hiuc est «ruôd nos tibi tuisque successoribus, ut personis ejusdem ordiuis omnes minores ordines intra monasteria ejusdem ordiuis conferre, ac pallas altaris et alia ornamenta ecclesiastica benedicere valeatis, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergô omninô licmiuum liceat, etc. Datum Anagniae idibus junii, pontificatùs nostri anno sexto ( 13 juin 1260.

URBAIN IV.

Urbaitus episcopus servus servorumDei, dileclis filiis abbati. et conventui monasteriiPontiniacens. Cist, ord. Autiss. dioec. salutem et apostolicam.benedictionem. Devotionis vestrae precibus inclinati, praesentium vobis auctoritate cpncedjmus ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, quae libéras personas fratrum vestrorum, mundi rejictâ vanitate, ad vestrum monasterium convolantium et professionem facientium in. eodem jure successionis vel alio justo titulo, si remansissent in saeculo cpntigissent,• et ipsi, potuissent libéré aliis erogare, feudalibus duntaxat exceptis,. valeatis petere, recipere ac etiam retinere. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum apud Urbem Veteremkalendisdecembris, pontificatus nostri anno tertio (^'décembre 1263).

CLEMENT IV.

Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autiss. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Indemnitati monasterii vestri paternâ volentes sollicitudinc providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut non teneamini ad solutioncm aliquorum debitorum à prœdecessoribus vestris ejusdem monasterii nom m

contractorum, nisi ea ii> utilitatem ipsiusmoiiasterii conversa fuisse legitimé probaverint creditores; ctiamsi super cisdem delais quaestio mota sit vel processus aliquis citrà diffinitivam sentent»/ et conclusionem liabitus in cisdem : non obstantibus renunciatiouibus, confessionibus, obligationibus, pœnarum adjectione , juramentis, instruments et litteris quibuscumque contractuiim tempore interjectis. Nulli ergô omuinô hominum liceat, etc. Datum Perusii 14 kal. aprilis, pontificatùs nostri aimo primo (19 mars 1268).

Ciemens episcopus servus servorum Dci, dilectis filiîs abbatiet conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autiss. dicec. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur , etc. Eapropter. dilecti in. Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates à praedecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgentias monasterio vestro concessas, neenon libertates et esemptiones saecularium exactionum à regibus et prinqipibus vel aliis Christi (idelibus rationabiliter vobis indidtas, sicut eas justè ac pacificè obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio, auctoritate apostol. confirmamusetprœsentisscripti patrociniocommunimus. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Perusii 5 idus junii, pontificatùs nostri anno primo (9 juin 1265).

GREGOIRE X.

Gregorius episcopus, etc. Cùm à nobis petitur, etc. (Bulle de confirmation pareille à la précédente; la seule différence, c'est qu'après le mot indultas, il y est ajouté: terras quoque, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacificè obtinetis. Tout le reste, avant ce passage et après, est redigé dans les mêmes termes.) Datum apud Urbcm Veterem 5 idus julii, pontificatùs nostri anno primo ( 11 juillet 1272).

Gregorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis uni ver*

« ZurückWeiter »