Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

mè digniores, speciali gratiâ prosequimur et honore. Hinc est quùd nos tibi tuisque successoribus, ut personis ejusdem ordinis omnes minores ordines intrà monasteria ejusdem ordinis conferre, ac pallas altaris et alia ornamenta ecclesiastica benedicere valeatis, auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergô omninô licminum liceat, etc. Datum Anagniae idibus junii, pontificatùs nostri anno sexto ( 13 juin 1260.

URBAIN IV.

Urbakus epîscopus servus servorum Dei, dileclis filiis abbatr et conventui monasterii Pontiniacens. Cist. ord. Autiss. diœc. salu. tem et apostolicam.benedictionem. Devotionis vestrae precibus inclinati, praesentium vobis auctoritate cpncedhrius ut possessions et alia bona mobilia et immobilia, quae libéras personas fratrum vestrorum, mundi rejictâ vanitate, ad vestrum monasterium convolantium et professionem facientium. in. eodem jure successionis vel aliq justo titulo, si remansissent in saeculo cpntigissent,. et ipsi.potuissent liberé aliis erogare, feudalibus duntaxat exceptis,. valeatis petere, recipere ac etiam retinere. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum apud Urbem Yeteremkalendisdecembris, pontificatùs nostri annp tertio (1er décembre 1263).

CLÉMENT IV.

Clemens episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontin. Cist. ord. Autiss, diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Indemnitati monasterii vestri paternâ volentes sollicitudine providere, auctoritate vobis, pr3eseiitium indulgemus ut non teneamini ad solutionem aliquorum debitorum à praedecessoribus vestris ejusdem monasterii nomine ,.

Inhocetïtius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbali etconventui monasterii Pontiniaci, Cisterc. ordinis, Autisiod. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur etc. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis , quod notnmlli ecclesiarum praelati vestris libertatibus invidentes, cùm eis non liceat, ex Apostolicae Sedis indulto, in vos excommunicationis vel interdicti sententias promulgare, in familières , servientes et benefactores ac illos qui inolunt in molendinis vel coquunt in furnis vestris, quique vendendo seu emendo vel altas vobis communicant, sententias proférant memoratas, sicque non vim et potestatem privilegiorum vestrorum sed sola verba servantes , vos quodammodô excommunicant dum vobis alios communicare non sinunt, et ex hoc judicari videmini judicio Judœorum , et qui vobis communicant in praedictis illud evenit inconveniens quod majorem cxcommunicationem incurrant quàm excommunicatis communicando fuerant incursuri : quare nobis humiliter supplicastis ut providere quieti vestra? super hoc paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, ne quis prasdictorum hujusmodi sententias in fraudem privilegiorum Apostolicae Sedis de caetero promulgare praesumat, auctoritate praesentium inhibemus, decernentes eas, si per praesumptionem cujuspiam taliter promulgari conligerit, irritas et inanes. Nulli ergô omninô hominum liceat, -etc. Datum Later. 9 kal. maii, pontificatûs nostri anno primo ( 23 avril 1244 ).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Pontiniaci, Cist. ord. Autisiod. dicec. salutem et apostolicam benedictionem. Annuere solet Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates à praedecessoribus nostris romanis pontificibus, sive per privilégia seu alias indulgentias ordini vestro, seu specialiter vobis concessas, nec non et libertates et exemptiones saecularium cxactionum à regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolicâ confirmamus et praesentis scripti palrocinio communimus. Nulli ergô omninà hominuin liceat,etc. Datum Later. 8 kal. maii, pontificatûs nostri ,iïiii0 primo (24 avril 1244).

Innoceutius episcopus servus servorum Dei,dilectis 'filiis abbati et conventui monasterii Pontin. ord. Cist. Autis. dioecesis,salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Cùm igitur, sicut ex parte vestrâ fuit propositum coram nobis, ordini vestro et vobis à Sede Apostolicâ per privilégia et indulgentias sit indultum ut nullus à vobis de vestrorum animaliiim nutrimentis velaliis, pro eoquôd animalia vestra iu pasturâ vel custodiâ suâ habeat, decimas exigere vel quomodolibet extorquere praesumat, et si quis in benefactores vestros pro eo quôd aliqua vobis bcnéficia vel obsequia ex cantate praestiterint, excommunicationis, suspensionis vel iuterdicti sententias promulgarit, hujusmodi sententias tanquàm contra Apostolicas Sedis indulta prolatae, decernuntur per easdem indulgentias irritas ac inanes. Quia nonnulli ecclesiarum praelati ordinarii etrectores, spretis privilegiis et indulgeutiis supnidictis, vos et benefactores vestros super bis multiplici vexatione fatigant, nobis humiliter supplicastis ut indemnitati vestras providere in hâc parte, paternâ sollicitudine curaremus. Nos igitur et vestrae providere quieti et molestantium malitiis obviare volentes, ne quis, contra indulta privilegioruin Apostolicae Sedis, à vobis vel aliis, occasione prasmissâ , hujusmodi decimas exigere, vel in vos seu alios ob hoc , et etiam benefactores vestros , sententias promulgare praesumat, auctoritate praesentium districtiùs inliibemus, quas, si forsan promulgari contigerit, eâdem auctoritate decemimus irritas et inanes. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Later. S kal. maii, pontificatûs nostri anno primo (27 avril 1244).

Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis decano et officiali Senonen. salutem et apostolicam benedictionem. Suâ nobis dilecti (ilii de Pontiniaco et de Quinciaco monasteriorum abbates, Cist. ordinis, executores teslamenti bonae mernoriaa Galteri epiScopi Ossoriensis, petitione monstrarunt quôd abbas et conventus de Keynesham ordinis S. Augustini, R. Miles et quidam alii Saresbiriensis et Bathoniensis diœcesium, quamdam pecuniae summam et res alias quas dictus episcopus spectantes ad se, per manus eorum in pios usus erogari mandavit, detinent, et eisdem executoribus exhibere indebitè contradicunt , propter quod ipsius testamcnti executio impeditur. Ideôque discretion! vestrae per apostolica scripta mandamus quatenùs dictos abbatem et conventum, ac alios, quod eisdem executoribus praefatam pecuniam et res alias exhibeant ut tenentur, ac eosdem libéré dictum permittant cxequi testamentum, monitione praemissà, per censuram'ecclesiasticam, appellatione remotâ, [cognitâ veritate, cogatis : nonobstante constitutione de duabus diaetis édita in concilio generali et indulgentiâ per quam concessum esse dicitur ne aliquis de Angliâ et Iberniâ, extra ipsas, per apostolicas litteras trahantur in causam. Datum La ter. nonis maii, pontificatùs nostri anno primo (7 mai 1244 ).

iNSOCENTfus episcopus servus servorum Dei, dilèctis filiis abbati et conventui monasterii Pontin.'Cist. ord. Autis. diœc. salutem et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestrae paternà volentes in posterum sollicitudine providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut ad receptionem alicujus compelli non possitis inviti per lilteras apostolicas vel legatorum ejus, quae de hâc indulgentiâ et vestro monasterio expressam non fecerint mentionem. Nulli ergô omnino hominum liceat, etc. Datum Lugduni 13 kal. junii, pontificatùs nostri anno tertio (20 mai 1246).

Imocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri... episcopo, et dilccto filio officiali Wintoniensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii -abbas et conventus Pontiniacenses, Cist. ord. nobis conquerendo monstrarunt quôd veuerabilis frater noster episcopus Cicestrensis, magister W'illermus rector ecclesife Cantuar. Henricus Eldin, Walterus Bernardi, et quidam alii Winton. Cicestr. et Cantuar. civitatum et diœcesium, super terris , dccimis, possessionibus, debitis, redditibus , pratis et abbatibus ac abbatissis et conventibus ordinis Cislercîensis, tam praesentibus quàm futuris, in perpetuum. In vestitu deaurato ecclesiae sponsae Christi, quae varietate circumdata, sponso suo, specioso formâ prae filiis hominum, invariabilis integritate fidei etsoliditate spei à dextris assistit, Cisterciensis ordo divinis mancipatus obsequiis et inter religiones caeteras gloriosae virgini singularitate devotionis ascriptus, ex institutione primariâ et professorum ipsius, quantum ex alto conceditur, prosecutionis instantiâ rutilat, caritate gaudet, castimoniâ et pulchritudiue conversationis elucet. Hujus ordinis candidi Nazarei dicti, videlicet professores ejusdem, sub arctae observantiae districtione viventes, in conspectu eorumdem regis regum et reginae caelestis phyalas odoramentorum plenas in orationum assiduitate présentant, beneplacitis illorum per opera pietatis inserviunt, et sic hospitalitatem observant quod, sibi pauperes, pauperibus divites, illis munifici, sibi parci, laboribus non parcunt propriis, sed victu in sui vultùs sudore quaesito, se tenui exhibent, illis subveniunt abundanter. Haec quidem vobis favorem omnium vindicant, haec vos favorabiles recto cujuslibet pectoris pii judicio représentant. Solet enim regum et principum, aliorumque magnatum familiaribus, ipsorum contemplatione, deferri : quantô itaque ampliùs tam peculiaribus eorumdem summi regis et reginae caelestis famulis, ipsorum obtentu, in suis est subveniendum neccssitatibus, et opportunitatibus assistendum! Profectô immensa inter comparata disparitas mensuram comparationis hujusmodi non admittit. Haec nos movent attentiùs, haec nos et fratres nostros hortantur instantius, vobis et mouasteriis vestris contra incidentium decimarum et aliarum exactionum instantias opportuno remedio providere. Quid enim opus est ea decimare vel pcr partes exigere ad servicndum exindè Domino, quae ipsius sunt servitiis totaliter deputata? Ideôque, de ipsorum fratrum nostrorum consilio, vos, monastcria, caeteraque loca et bona ejusdem ordinis, ac ipsum ordinem ab onere cujuslibet repentinae et extraordinariae decimae, seu alterius exactionis, eximimus, districtii'is inhibentes vobis, dictisve mouasteriis, locis aut bonis, de caetero hujusmodi decimam et exactionem, quoeumque no

« ZurückWeiter »