Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

apostolicis, nec non omnibus illis quae in litteris privilegiorum et indultorum hujusmodi concessum est non obstare caeterisque contrariis quibuscumque; proviso quôd hujusmodi concessione ante diem celebrandi seu celebrari faciendi parce utamini, quia cùm in altaris officio immoletur dominus noster Dei filius Jesus Chris tus, qui candor est lucis œternae, congruit hoc non noctis tenebris fieri sed in luce. Verùm quia difficile foret présentes litteras ad singula quaeque loca in quibus expediens fuerit deferre, volumus et praefatà auctoritate decernimus quôd illarum transsumptis manu publici notarii inde rogati subscriptis et sigillo tuo vel alicujus curiae ecclesiasticae seu personœ in ecclesiasticâ dignitate constituta' munitis ea prorsùs fides indubia adliibeatur (jure prœsentibus adhiberetur si essent exhibita? vel ostensae. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Romae apud S. Petrum, anno incarnationis dominicae 1481, 1 idus aprilis (12 avril), pontificatùs nos tri anno quinto.

PIE IV.

Pius episcopus servus Servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii S. Amedaei seu Emondi de Pontigneio, aliàs de Pontigny, Cist. ord. Autiss. dicec. salutem et apostolicam benedictionem. Cùm à nobis petitur, etc. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, vobis auctoritate praesentium indulgemus ut in parochiis illis et aliis locis in quibus veteres decimae vobis sunt auctoritate apostolicâ concessae, novalium decimas de quibus aliquis hactenùs, nomine decimae, aliquid non percepit, proeâ portione quâ veteres vos contingunt, juxtà declarationem olim per felicis recordationis Alexandrum papam IV praedecessorem nostrum desuper factam percipere valeatis. Nulli ergô omninô hominum liceat, etc. Datum Romae apud S. Petrum, anno incarnationis dominioae 1B61, 4 nonas junii (3 juin), pontificatùs nostri anno secundo.

Exemptions de droits accordées à l'abbaye de Pontigny par le roi Louis-le-gbos, en 1138.

In nomine sanctae et individuaeTrinitatis, amen. Si precibus ecclesiasticis, quandô pro suis vel pauperum Christi molestiis vel indigentiis nos appetunt, diligenter obtemperamus, non solùm in hoc regium morem exercemus, verum etiàm ipsum matris ecclesiae sponsum ad nostri misericordiam summoperè coartamus. Ego igitur Ludovicus, Dei gratiâ in regem Francorum sublimatus, notum fieri volo tam futuris quam et instantibus, quoniàmreligiosis ecclesiis Cistellensi, videlicet, Pontiniacensi et Clarevallensi, cœterisque omnibus ex eisdem prodeuntibus, annuente reginâ et carissimo filio nostro Ludovico jam in regem sublimato, donamus atque in perpetuum concedimus, ut nullus publicus judex nullus praspositus, nullus insuper ministerialium nostrorum, exigat vel requirat sive ab ipsis, sive ab earumdem famulis,in propriis scilicet rebus, pedagium, rotaticum, Theloneum, vel aliquas alias consuetudines; sed liberi et quieti, tam per terram quam per aquam, ab omni consuetudine eant et redeant. Quod ne valeat oblivione deleri, scripto commendavimus, et ne possit à posteris infringi, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri caractere subtiis firmavimus. Actum Parisiis publice in palatio nostro, anno incarnati verbi 1135, regni nostri 27... Datum per manum Stephani Cancellarii. Cart. de Pont., t. II, p. 255.

Echange de biens entre Salo de Bouilly et l'abbaye de Pontigny, en 1139.

In nomine sanctae et individuaeTrinitatis. Ego Hugo Autissiodorensis episcopus, notum fieri volo tam praesentibus quàm futuris, quod monachi Pontiniacenses et Salo filius Garmundi de Bodoliaco, praesentibus Manasse Trecensi archidiacono, Nicolao Adremati monasterii monacho, Daimberto Silliniacensi, Ansello Merliniaci, Guiardo de Chaniaco, Rocelino de Manso, nostram adiere praesentiam, rogantes quatenùs quarumdam terrarum commutationes, quas inter se fecerant, scripto insereremus, idque sigilli nostri impressione muniremus. Quorum petitioni aunuentes, qualiter eadem commutatio facta sit infrà subscripsimus, et ut iu perpetuum rata permaneat, sigilli nostri impressione firmavimus. « Ego Salo de Silliniaco imprimis trado atque concedo Deo et B. M. Pontiniaci et fratribus ejusdem loci totam terrain, nemus et planum quae habeo in territorio Creciaci, à viâ quae ducit à S. Florentino, per pontem Avrolas , ad Bellam Calmam , usque ad rectum cursumHermentionis, jure perpetuo possidenda: cousus autcin et costumas cum meis propriis pratis excipio. In secundo loco nos monachi Pontiniacenses Guido scilicet, Gauterius cellarius atque Gauterius cognomento Bozsacrez, jussu donni Vichardi abbatis pro supra scriptae terrae commutatione tradimus tibi, Salo, atque concedimusquicquid habemus in praesenti ab Ermentione usque ad Britoneriam et ipsam Britoneriam nemus et planum ad integrum, et quicquid habemus apud Altam Ripam et partem et Silliniacum ex parte Gauterii filii Bertranni, noeriae quae fuit Gauterii Bozsacrez, et prata de Insulis absque bosco. Concedimus quoque prata de subtus Roboretum, quae Gauterius et pater ejus Bertrannus hœreditariè tenuerunt, et totum alodium quod in territorio Roboreti praedictus Bertrannus et Gauterius Bozsacrez similiter tenuerunt. Si quid autem de supradictis cominutatis intcr nos, alicui nostrùm ab aliquo calumniatum fuerit, ille qui tradidit et concessit, per jus ei cui concessum est acquietabit, aut si facere non potuerit, ad dictum Daimberti Silliniacensis, Guillelmi de Merliniaco, G mardi clerici, competenti escambio terrae vel redditûs restaurabit : si verô restaurare noluerit, ad illud quod tradidit, de quanto damnum patietur accepti, se vertet. » Haec commutatio facta est anno ab incarnatione domini 1139, Innoceiitio II Papâ, Ludovico Francorum rege et Aquitanorum duce. Ego Salo laudavi et Amelina uxor mea : laudavit etiam Donnus Avalo et Agnès uxor ejus. Hujus rei testes sunt, Daimbertus, Bochardus , Stephanus, Ansellus de Merliniaco et Iterius fraterejus, Guiardusclericus, Stephanus de S. Florentino. Cart. de Pont., t. III, p. 47.

Confirmation d'un échange entre Salo de Bouilly et l'abbaye de Pontigny, en 1143.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum sit omnibus tàm prsesentibus quàm futuris, quôdego Salo de lîoolli recognosco, confirrA et laudo commutationem factam inter me et monachos Pontiniacenses; scilicet, quôd ego Salo dono Deo et S. Mariœ et fratribus Pontiniaci quidquid habeo proprii juris in territorio toto Creciaci et Dochei, sicut via dividit quae de S. Florentino ducit per pontem Evrolae, ad Bellam Chalmam ; et ex aliâ parte, sicut filum Ermentionis portat, praeter census et consuetudines meas: et propter hoc recipio in commutationem à Pontiniacensibus, quidquid habent Silliniaci et Ruvreii ex parte Walterii filii Bertranni et Walterii Botsacre, qui ambo fuerunt monachi Pontiniacenses , et prata Insularum quae idem Walterius, filius Bertranni, tenuit in suo dumenio, sine censu suo et sine saliceto, et quidquid habent ex parte ejusdem Walterii ad Altam Ripam, praeter campum Ulmi qui est inter duas vias, etquartum salicetiquod habent, ex parte Odelinae ultra aquam versus Booliacum; et quidquid habent ad Britoneriam. Haec commutatio utriuquè tali pactione firmata est, ut si aliqua contrarietas evenerit alicui eorum, ex his rebus quas commutant, invicem se acquietabunt et manutenebunt jure. Sciant et omnes hujus cambionis alteram cartam factam fuisse, sed in die egressionis meae de Silliniaco ad Jerusalem, in confirmatione praesentis cartae, irritam mansisse... Hoc totum, ut suprà dictum est, laudat Emelina uxor mea et Hugo, frater meus, et Daimbertus de Silliniaco de cujus casamento tenui ista quae monachis commuto, à quo et in casamento recipio quae monachi mihi commutant. Laudant et hoc fratres Daimberti Buchardus et Stephanus. Hujus rei testes sunt : Guido, clericus, Iterius de Merliniaco, Willelmus de Pruneto, Helias de Genestâ Joviniaci, Stephanus Cuneus, Stephanus Buissun, Guido de Chanei, Roscelinus de Mees. Actum apud Silliniacum, anno ab incarnatione domini 1143. Ludovico Francorum regect Aquitanorum duce. Cart. de Pont., t. III, p. 49.

Accord entre l'abbaye de Pontigny et celle de Dilo, en 1146.

Notum sit omnibus fidelibus tàm praesentibus quàm futuris, quôd ego Naurpaudus abbas de Vallelucenti et ego Landricus abbas Escarliensis, advocati, convenimus apud BellumXirrum , propter quamdam controversiam de pasturis et aliis querelis pacificandam, quae erat inter monachos Pontiniaci et canonicos Deiloci : quae quidem, Domino cooperante, et abbate de Deiloco, Guarnerio nomine concedente, concedentibus quoque, qui cum eo aderant Deiloci canonicis et conversis; canonicis quidem Stephano priore et Gauterio et Osberto et Gosberto, conversis verô Stephano et Engelberto et Johanne; ex Pontiniacensibus autem, Guidone de Seleniaco et Gauterio Buchacre monachis, et Gauterio Bergerio converso, ità terminata est : sicut vadit vallis de Cancicuriâ per Breteniacum in Vennam, et à ripâ ejusdem aquas versus Challiacum, usque ad rivulum venientem de Chilliriaco decurreutem in supradictam aquam , scilicet Vennam; ex aliâ parte à Cancicuriâ usque ad Ausum, ab Auso usque ad Cursiacum, et à Cursiaco usque ad Novi et à Novi usque ad Summentriacum et à Summentriaco usque ad Germiniacum et à Germiniaco, sicut vadit aqua quae dicitur Hermentio, usque ad Brienniacum, et à Brienniaco, sicut vadit via publica per crucem ad pontem Euvrolae, ab isto verô ponte, sicut rivus Crientonis ducit, usque ad rivum de Lonvas, indè sicut venit rivus usque ad fontem de Becherel : infra terminos fratres de Deiloco non ducent bestias suas ad pascendum, exceptis porcis, si glandes fuerint in nemore; nec graugiam fecerint. Praedicti tameti fratres Deiloci, si grangiam apud Puteolos, ubi terram habent, fecerint, bestiae quae ia eâdem grangiâ fuerint, pasturas, quantum ab eâdem grangiâ pascendo, ire potuerint, ità tamen ut ad eamdem grangiam quotidiè reverti et jacere possint, liberé possidebunt. Porrô apud S. Florentinum vitulos suos et pullos equarum suarum, à festo B. Martini usque ad Pascha habere licebit. Boves de Cresci et de Mersi pasturam habebunt communem. Jungetum

« ZurückWeiter »