Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

adiere præsentiam, rogantes quatenùs quarumdam terrarum commutationes, quas inter se fecerant, scripto insereremus, idque sigilli nostri impressione muniremus. Quorum petitioni annuentes, qualiter eadem commutatio facta sit infrà subscripsimus, et ut in perpetuum rata permaneat, sigilli nostri impressione firmavimus. «Ego Salo de Silliniaco imprimis trado atque concedo Deo et B. M. Pontiniaci et fratribus ejusdem loci totam terram, nemus et planum quæ habeo in territorio Creciaci, à vià quæ ducit à S. Florentino, per pontem Avrolæ, ad Bellam Calmam, usque ad rectum cursum Hermentionis, jure perpetuo possidenda : census autem et costumas cum meis propriis pratis excipio. In secundo loco nos monachi Pontiniacenses Guido scilicet, Gauterius cellarius atque Gauterius cognomento Bozsacrez, jussu donni Vichardi abbatis pro supra scriptæ terræ commutatione tradimus tibi, Salo, atque concedimus quicquid habemus in præsenti ab Ermentione usque ad Britoneriam et ipsam Britoneriam nemus et planum ad integrum, et quicquid habemus apud Altam Ripam et partem et Silliniacum ex parte Gauterii filii Bertranni, noeriæ quæ fuit Gauterii Bozsacrez, et prata de Insulis absque bosco. Concedimus quoque prata de subtus Roboretum, quæ Gauterius et pater ejus Bertrannus hæreditariè tenuerunt, et totum alodium quod in territorio Roboreti prædictus Bertrannus et Gauterius Bozsacrez similiter tenuerunt. Si quid autem de supradictis commutatis inter nos, alicui nostrùm ab aliquo calumniatum fuerit, ille qui tradidit et concessit, per jus ei cui concessum est acquietabit, aut si facere non potuerit, ad dictum Daimberti Silliniacensis, Guillelmi de Merliniaco, Guiardi clerici, competenti escambio terræ vel redditùs restaurabit : si verò restaurare noluerit, ad illud quod tradidit, de quanto damnum patietur accepti, se vertet. » Hæc commutatio facta est anno ab incarnatione domini 1139, Innocentio II Papa, Ludovico Francorum rege et Aquitanorum duce. Ego Salo laudavi et Amelina uxor mea: laudavit etiam Donnus Avalo et Agnès uxor ejus. Hujus rei testes sunt, Daimbertus, Bochardus, Stephanus, Ansellus de Merliniaco et Iterius frater ejus, Guiardus clericus, Stephanus de S. Florentino. Cart. de Pont., t. III, p. 47.

Confirmation d'un échange entre Salo de Bouilly et l'abbaye de Pontigny, en 1143.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Notum sit omnibus tàm præsentibus quàm futuris, quòd ego Salo de Boolli recognosco, confirm et laudo commutationem factam inter me et monachos Pontiniacenses; scilicet, quòd ego Salo dono Deo et S. Mariæ et fratribus Pontiniaci quidquid habeo proprii juris in territorio toto Creciaci et Dochei, sicut via dividit quæ de S. Florentino ducit per pontem Evrolæ, ad Bellam Chalmam; et ex alià parte, sicut filum Ermentionis portat, præter census et consuetudines meas: et propter hoc recipio in commutationem à Pontiniacensibus, quidquid habent Silliniaci et Ruvreii ex parte Walterii filii Bertranni et Walterii Botsacre, qui ambo fuerunt monachi Pontiniacenses, et prata Insularum quæ idem Walterius, filius Bertranni, tenuit in suo dumenio, sine censu suo et sine saliceto, et quidquid habent ex parte ejusdem Walterii ad Altam Ripam, præter campum Ulmi qui est inter duas vias, et quartum saliceti quod habent, ex parte Odelinæ ultra aquam versùs Booliacum; et quidquid habent ad Britoneriam. Hæc commutatio utrinquè tali pactione firmata est, ut si aliqua contrarietas evenerit alicui eorum, ex his rebus quas commutant, invicem se acquietabunt et manutenebunt jure. Sciant et omnes hujus cambionis alteram cartam factam fuisse, sed in die egressionis meæ de Silliniaco ad Jerusalem, in confirmatione præsentis carta, irritam mansisse... Hoc totum, ut suprà dictum est, laudat Emelina uxor mea et Hugo, frater meus, et Daimbertus de Silliniaco de cujus casamento tenui ista quæ monachis commuto, à quo et in casamento recipio quæ monachi mihi commutant. Laudant et hoc fratres Daimberti Buchardus et Stephanus. Hujus rei testes sunt : Guido, clericus, Iterius de Merliniaco, Willelmus de Pruneto, Helias de Genesta Joviniaci, Stephanus Cuneus, Stephanus Buissun, Guido de Chanei, Roscelinus de Mees. Actum apud Silliniacum, anno ab incarnatione domini 1143. Ludovico Francorum rege et Aquitanorum duce. Cart. de Pont., t. III, p. 49.

Accord entre l'abbaye de Pontigny et celle de Dilo,

en 1146.

[ocr errors]

Notum sit omnibus fidelibus tàm præsentibus quàm futuris, quòd ego Naurpaudus abbas de Vallelucenti et ego Landricus abbas Escarliensis, advocati, convenimus apud Bellum Cirrum ́propter quamdam controversiam de pasturis et aliis querelis pacificandam, quæ erat inter monachos Pontiniaci et canonicos Deiloci: quæ quidem, Domino cooperante, et abbate de Deiloco, Guarnerio nomine concedente, concedentibus quoque, qui cum eo aderant Deiloci canonicis et conversis; canonicis quidem Stephano priore et Gauterio et Osberto et Gosberto, conversis verò Stephano et Engelberto et Johanne; ex Pontiniacensibus autem, Guidone de Seleniaco et Gauterio Buchacre monachis, et Gauterio Bergerio converso, ità terminata est : sicut vadit vallis de Cancicuriâ per Breteniacum in Vennam, et à ripâ ejusdem aquæ versùs Challiacum, usque ad rivulum venientem de Chilliriaco decurrentem in supradictam aquam, scilicet Vennam; ex aliâ parte à Cancicuriâ usque ad Ausum, ab Auso usque ad Cursiacum, et à Cursiaco usque ad Novi et à Novi usque ad Summentriacum et à Summentriaco usque ad Germiniacum et à Germiniaco, sicut vadit aqua quæ dicitur Hermentio, usque ad Brienniacum, et à Brienniaco, sicut vadit via publica per crucem ad pontem Euvrolæ, ab isto verò ponte, sicut rivus Crientonis ducit, usque ad rivum de Lonvas, indè sicut venit rivus usque ad fontem de Becherel: infra terminos fratres de Deiloco non ducent bestias suas ad pascendum, exceptis porcis, si glandes fuerint in nemore; nec grangiam fecerint. Prædicti tamen fratres Deiloci, si grangiam apud Puteolos, ubi terram habent, fecerint, bestiæ quæ in eâdem grangiâ fuerint, pasturas, quantùm ab eâdem grangiâ pascendo, ire potuerint, ità tamen ut ad eamdem grangiam quotidiè reverti et jacere possint, liberè possidebunt. Porrò apud S. Florentinum vitulos suos et pullos equarum suarum, à festo B. Martini usque ad Pascha habere licebit. Boves de Cresci et de Mersi pasturam habebunt communem. Jungetum

quod est inter Crientonem et agros de Chanlot, et à ponte Euvrolæ usque ad rivum de Lonvas, commune erit bestiis utrorumque. Similiter fratribus Pontiniaci præfatos terminos, videlicet usque ad Joviniacum et usque ad Ermentionem, causâ pascendi bestias suas, transire non licebit, nisi porcos tantùm, et hoc cùm glandes fuerint in nemore. Item à Villemauro, extra præfatos terminos, usque ad Ausum et usque ad Sequanam, fratribus Pontiniaci in pasturas ire, nec grangias facere licebit. Pasturæ quæ sunt inter grangias, videlicet vallis Ederæ et Seviæ, communes erunt bestiis istarum utrarumque grangiarum, ità tamen ut, eodem die, ad easdem grangias redire et jacere possint.... Actum anno ab incarn. Domini 1146. Cart. de Pont., t. II, p. 145.

Guillaume, comte d'Auxerre, de Nevers et de Tonnerre, en échange d'une grange appelée Lorant, donne à l'abbaye de Pontigny ses biens de Sainte-Porcaire, dont il emmène les habitans; il détourne aussi la route qui passait trop près de l'abbaye. En 1156.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Guillelmus divinâ gratiâ comes Nivernensis notum fieri volo omnibus hominibus tam præsentibus quàm futuris, quòd ego et Guichardus Pontiniaci abbas et fratres ejusdem ecclesiæ, ad nostrum commodum utrinquè respicientes fecimus commutationem de grangia quæ dicitur Lorant; pro quâ grangià donavi... Sed quoniam fratribus Pontiniacensibus nimis durum videbatur ut, propter se, habitatores villæ illius (sanctæ Porcaria) à suis possessionibus excluderentur, placitam illis hominibus feci recompensationem, ità ut sponte discederint, et in pace monachis locum dimitterint. Quia verò servientibus Domino pax et quies maximè necessaria sunt, ne fratres à transeuntibus molestiam aliquam aut inquietudinem patiantur, viam quæ Lanniacum ducebat per Revisiacum Vallemque paganam, feci transmutari ab inferiori plano, in nemus superius, firmavique Pontiniacensibus conventione incom

370

mutabili, ut quemadmodùm à me transpori jussa est eadem via, ità in posterùm perpetuâ diuturnitate remaneat. Illud quoque supradicta conventione confirmationeque constitui ut inter subscriptos terminos planitiesque memorati territorii S. Porcariæ et grangiæ quæ dicitur Avaranda et ejus quam Bunionem appellant, et exindè sicut mortuum de Boi venit à matre aquâ, et indè sicut mater aqua venit usque ad caput fosseii, indè quoque sicut fosseium portat ad fontem Letardi, et indè sicut idem fosseium vadit usque ad Argillerias, et indè sicut tendit usque ad viam quæ ducit à Pontiniaco Autissiodorum : inter hos terminos firmavi atque constitui ut nulla aliorum hominum animalia ingrediantur, sed Pontiniacenses fratres liberè et quietè possideant. Item sciendum est quod ego comes dedi memoratis Pontiniacensibus terram et nemus, quæ terra his terminis continetur : scilicet sicut via vadit de Pontiniaco ad Suilliacum et in Venussiam versùs Pontiniacum, ità ut inter hos terminos, in terrà quæ Communia dicitur, nemo aliorum hominum habitationem unquàm habeat aut agriculturam exerceat, sed fratres Pontiniacenses liberè semper et quietè possideant: propter quam terram ipsi Pontiniacenses concesserunt mihi terram quam habebant in finagio de Maire... Suivent d'autres terres situées à Noyers, à SainteVertu, que l'abbaye donne en échange. Cart. de Pont., t. II, page 347.

Donation de Guy, seigneur de Maligny, on 1209.

Ego Guido dominus de Merliniaco, notum fieri volo omnibus præsentem cartulam inspecturis, quòd ego et mater mea Ermengardis, dedimus nos domui Pontiniaci et in eâ nobis elegimus sepulturam, Ipsi autem concesserunt mihi et matri meæ, quòd in morte et in vitâ facient pro nobis quantùm pro uno ex monachis suis. Nos verò, solo Dei respectu, dedimus eis in puram eleemosynam, pro animabus nostris et antecessorum nostrorum, campum nostrum qui est juxta vadum de Chanlive... hoc laudavit uxor mea

« ZurückWeiter »