MEMENTO, Dómine, David, * et omnis mansuetúdinis ejus: Sicut jurávit Dómino ; volum vovit Deo Jacob. Si introíero in tabernáculum domûs meæ, * si ascéndero in lectum strati mei : Si dédero somnum óculis meis, et pálpebris meis dormitatiónem. Et réquiem tempóribus mels, donec invéniam locun Dómino, * tabernáculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Christo meo. Quóniam magnus es tu et posuerunt te in conspectu fáciens mirabília : tu es Deus solus. suo. Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax. * Réspice in me, et miserére meî: da impérium tuum púero tuo; et salvum fac filium ancillæ tuæ. Fac mecum siguum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundantur; quóniam tu, Dómine, adjuvisti me, et consolátus es me. In Quadragesima. Ant. 8. G. Miserére meî, Dómine; quóniam ad te clamávi totà die. Ps. 85. 20000000000000000000000000000000000000000000000000000000000 ORDINARIUM BREVIARII. Ante Orationem, præpara animam tuam ; et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Eccli. 18. Domine, doce nos orare. Luc. 11. ORATIO ANTE OFFICIUM, AD DEVOTIONEM DICENDA. APERI, Dómine, os meum ad benedicendum nomen sanctum tuum; munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, perversis et aliénis cogitatiónibus; intellectum illúmina, affectum inflamma; ut digne, attenté, ac devótè hoc Officium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspectum divínæ majestátis tuæ : Per Christum Dóminum nostrum. Amen. Dómine Jesu, in unióne illíus divínæ intentiónis, quâ ipse in terris laudes Deo persolvisti, has tibi Horas persolvo. AD OFFICIUM NOCTURNUM. Dicitur secretò: PATER noster, quies in cœlis: sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hódie: et dimitte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris : et ne nos indúcas in tentatiónem: sed libera nos à malo. Amen. AVE, María, grátià plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccató ribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen. CREDO in Deum, Patrem omnipotentem, creatórem cœli et terræ. Et in Jesum Christum Fílium ejus úni cum, Dóminum nostrum: qui conceptas est de Spíritu sancto, natus ex María Vírgine; passus sub Póntio Piláto; crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad inferos tértià die resurrexit à mórtuis: ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: indè ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum sanctum, sanctam Ecclésiam catholicam, sanctórum |