Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

communiónem remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam æternam. Amen.

Deindè clarâ voce dicitur, pollice signando sibi os signo crucis.

✩. Dómine†, lábia mea apéries; B. Et os meum annuntiábit laudem tuam. Ps. 50.

Tum signando se à fronte ad pectus, et à sinistro humero ad dextrum.

V. Deus+, in adjutórium meum intende; B. Dómine, ad adjuvandum me festína. Ps. 69.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto; Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sécula seculórum. Amen.

[In Quadragesima. Laus tibi, Dómine, rex æternæ glóriæ.]

[Tempore Paschali. Allelúia.]

Sequitur Invitatorium quod sicut et cæteræ partes Officii infrà designandæ, reperitur vel in Proprio de Tempore, vel in Proprio aut in Communi Sanctorum.

Invitatorium autem in Solemnibus et suprà bis dicitur ante Psalmum Veníte et post quemlibet Psalmi versum integrum repetitur; post Glória Patri verò cum Sicut erat, repelitur à reclamatione quæ designatur per asteriscum el posteà adhuc integrè dicitur. In Duplicibus majoribus et

*

infra, bis dicitur ante Psalm. et integrè repetitur post 1, 3 et 5 versum; post 2 verò 4 et Glória Patri cum Sicut erat repetitur tantùm à reclamatione, repetitur etiam integrè post reclam. quæ sequitur Si

cut erat.

PSALMUS 94. VENITE, exultémus Dómino; jubilémus Deo salutári nostro præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos; quóniam non repellet Dóminus plebem suam ; quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse conspicit.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus : veníte, adorémus, et procidámus ante Deum : plorémus coram Dómino qui fecit nos; quia ipse est Dóminus Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secundùm diem tentatiónis in deserto, ubi tentavérunt me patres yestri, probavérunt, et vidérunt ópera mea.

Quadraginta annis proximus fui generatióni huic, et dixi: Semper bi errant cor

de: ipsi verò non cognové- co qui solus recitat, et in trirunt vias meas, quibus ju- duo ante Pascha. rávi in ira mea, si introíbunt in réquiem meam.

Glória Patri, et Fílio, et Spiritui sancto: Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sécula seculórum. Amen.

Hymnus, Antiphona, Versiculi habentur in propriis locis; Psalmi autem in Quadragesima dicuntur prout distribuuntur in Psalterio pro singulis Hebdomadæ diebus, nisi aliter in quibusdam Festis notetur. Tempore verò Paschali, unicum dicitur Nocturnum, pro quo Psalmi indicantur in Proprio.

Dominicâ, et in Officiis novem Lectionum, (extra Tempus Paschale) post singulos tres Psalmos cum suis Antiphonis et Versiculo, dicitur secretò, Pater noster.

Alta voce, V. Et ne nos indúcas in tentatiónem;

R. Sed libera nos à malo. Deinde Absolutio et Benedictiones, ut sequitur.

IN 1.o NOCTURNO.

ABSOLUTIO.

(2. Mach. 1.) ADAPERIAT Deus cor nostrum in lege sua, et in præceptis suis; et det nobis cor ómnibus, ut colámus eum. B. Amen.

Ante quamlibet Lectionem, Lector petit Benedictionem, dieens: Jube, Dómne, benedícere; quod omittitur ab

BENEDICTIONES.

1. Deus Dómini nostri Jesu Christi, Pater glóriæ, det nobis spíritum sapiéntiæ. R. Amen. Ephes. 1. Sic respondetur post omnes Absolutiones et Benedictiones. 2. Fílius Dei det nobis sensum ut cognoscámus verum Deum. 1. Joan. 5.

[ocr errors]

3. Spíritus veritátis dóceat nos omnem veritátem. Joan. 16.

IN II.o NOCTURNO.

ABSOLUTIO.

(3. Reg. 8.) DEUS noster inclinet corda nostra ad se, ut custodiámus mandáta ejus.

BENEDICTIONES.

In Dominicis ac Festis
Domini.

4 Pater Dómini nostri Jesu Christi benedícat nos in omni benedictióne spirituáli. Ephes. 1.

5. Sciámus supereminentem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámur in omnem plenitúdinem Dei. Ephes. 3.

6. Unctio quam accépimus à Deo, máneat in nobis et dóceat nos de ómnibus. 1. Joan. 2.

In Festis B. Mariæ Virginis.

4. Deus à quo missus est Angelus Gabriel ad Vírgi

nem Maríam, mittat nobis de colis sapiéntiam. Luc. 1. Sap. 6.

5. Filius Altíssimi, quem Virgo concépit et péperit, det nobis filios Dei fieri.. Luc. 1. Joan. 1.

6. Spíritus sanctus, qui supervenit in Maríam, hábitet in nobis. Luc. 1.

In Festis Sanctorum

4. Deus det nobis illuminátos óculos cordis, ut sciámus quæ sit spes xocatiónts ejus in Sanctis.. Ephes. 1.

5. Dignos nos fáciat in partem sortis Sanctórum, qui eripuit nos de potestáte tenebrárum. Coloss. 1.

6. Aperiantur óculi nostri, ut convertámur à ténebris ad lucem, et accipiámus sortem inter Sanctos. Act. 26,

IN III. NOCTURNO.

ABSOLUTIO.

(2. Mach. 1.) DEUS meminerit testamenti. sui quod locútus est et exaudiat oratiónes nostras.

BENEDICTIONES.

7. Detur nobis sermo in apertióne oris nostri cum fidúcia, notum fácere mysterium Evangélii. Ephes. 6.1

8. Occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitió-nis Fílii Dei; ut non circumferámur omni vento doctrinæ. Ephes. 4.

9. Deus spe. répleat nos omni gáudio et pace in credendo; ut. abundémus in spe et virtúte Spíritûs sancti. Rom. 15.

Si nona Lectio sit de alio Evangelio cum Homilia, tunc nona Benedictio erit:

[ocr errors]

Fúlgeat nobis illuminátio Evangelii glória Christi qui est imago Dei. 2. Cor. 4. Sinona Lectio sit de Sancto, Benedictio erit:

Digni habeámur régno Dei, cùm vénerit in Sanc-· tis suis admirábilis fíeri. 2 Thess. 1.

(Quando D. Episcopus Lectionem lecturus est, postquam ipse præmisit ex more: Jube, domne, benedicere, dignior post ipsum dicit illi : Ora pro nobis, Pater. Ipse aulem Pontifex respondet: Oro ut cáritas vestra magis ac magis abundet in sciéntia et omni sensu. Philipp. 1. Chorus. . Amen.

Idem observatur ubi unicus est Presbyter.)

IN FERIIS QUADRAGESIMÆ.

Post novem Psalmos cum tribus Antiphonis et Versiculo, dicto Pater noster, ut suprà, dicuntur Absolutiones et Benedictiones ut sequitur.

Feria II et V.

ABSOLUTIO.

(2. Mach. 1.) ADAPERIAT Deus cor nos

trum in lege sua, et in exáudiat oratiónes nostras. præceptis suis; et det nobis cor ómnibus, ut colámus eum. R. Amen.

BENEDICTIONES.

1. Deus Dómini nostri Jesu Christi, Pater glóriæ, det nobis spíritum sapiéntiæ. Ephes. 1.

2. Fílius Dei det nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum. 1. Joan. 5. 3. Fúlgeat nobis illuminátio Evangéliiglória Christi, qui est imago Dei. 2. Cor. 4.

Feria III et VI

ABSOLUTIO.

(3. Reg. 8.) DEUS noster inclinet corda nostra ad se, ut custodiámus mandáta ejus.

BENEDICTIONES.

1. Pater Dómini nostri Jesu Christi benedícat nos omni benedictióne spirituáli. Ephes. 1.

2. Sciámus supereminentem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámur in omnem plenitúdinem Dei. Ephes. 3.

3. Fúlgeat nobis, etc. ut suprà.

Ferid IV et Sabbato

ABSOLUTIO.

(2. Mach. 1.) DEUS meminerit testamenti sui quod locútus est, et

BENEDICTIONES.

1. Pater Dómini nostri Jesu Christi det nobis Christum habitáre per fidem in córdibus nostris. Ephes. 3.

2. Occurrámus omnes in unitátem fidei, et agnitiónis Fílii Dei, ut non circumferámur omni vento doctrinæ. Ephes. 4.

3. Fúlgeat nobis, etc. ut suprà.

Lectiones et Responsoria habentur in Proprio de Tempore et de Sanctis.

Post ultimum Responsorium, Tempore Paschali, et in omni Officio de B. Maria et de Sanctis, nisi aliter notetur, dicitur sequens

[blocks in formation]
[blocks in formation]

*

Venerandum tuum verum et únicum Fílium; Sanctum quoque * Paraclétum Spíritum. Tu Rex glóriæ,* Christe. Tu Patris * sempiternus es Fílius.

Tu ad liberandum. susceptúrus hóminem, *non horruisti Vírginis úterum.

Tu devicto mortis acúleo, *aperuisti credéntibus regna cœlórum.

Tu ad dexteram Dei sedes, in glória Patris. Judex créderis esse ventúrus.

*

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »