Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi,

In sanctitáte et justítià coram ipso, * ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis : * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus;

Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus, * in remissiónem peccatórum eórum;

Per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitávit nos Oriens ex alto;

Illumináre his qui in ténebris, et in umbra mortis sedent, * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Glória Patri et Fílio, et Spiritui sancto:

Sicut erat in princípio et nunc et semper,

et in sé

cula seculórum. Amen. Post Antiphonam, dicitur Dóminus vobiscum. Oratio propria, et cætera, ut suprà.

Si facienda sit aliqua Commemoratio, fit eo loco per Ant. quæ posila est ad Benedictus in Officio de quo fit Commemoratio, et Versiculum qui habetur post Hymnum Laudum; deinde dicitur Oratio ut notatur in Proprio, quæ, si non sequatur alia Commemoratio, terminatur. per integram conclusionem. Si aulem plures sint, factâ priorum brevi conclusione, ultima tantùm integrá conclusione finitur et iterum dicitur :

[ocr errors]

Dóminus vobiscum Benedicámus Dómino. (Preces habentur in Feriis Quadragesima, infrà, 139.

AD PRIMAM.

Pater et Ave, si separetur à Laudibus.

.Deus, in adjutórium.
HYMNUS. C.

JAM lucis orto sídere,
Deum précemur súpplices,
Nostras ut ipse dirigat,
Lux increáta, sémitas.
NIL lingua, nil peccet

manus

Nil mens ináne cógitet :
In ore simplex véritas,
In corde regnet cáritas.

INCOEPTA dum fluet dies,

O Christe, custos pérvigil, Quas sævus hostis óbsidet, Portas tuére sénsuum.

PRESTA diurnus ut tuæ Subsérviat laudi labor: Auctóre quæ te cœpimus, Da te favente prósequi.

SUPERBA ne nimis caro Menti licenter ímperet, Carnis domet supérbiam Potûs cibíque párcitas.

In Quadragesima. ¶ PRÆSTA, beáta Trínitas, Concéde, simplex Unitas, Ut fructuósa sint tuis Jejuniórum múnera. Amen.

Tempore Passionis. *Te, summa Deus Trínitas, Collaudet omnis spíritus : Quos per crucis mystérium Salvas, rege per sécula.

Amen.

* Hæc utraque Doxologia omittitur in Festis quando propria assignatur.

(Tempore Quadragesima, Psalmi dicuntur, ut in Psalterio assignantur pro diebus singulis: Antiphona verò, sive in Dominicis, sive in Feriis, habetur propriis locis, et sic ad alias Horas.

In Festis autem, Antiph. sumitur de Proprio, vel de Communi, et est prima de Laudibus, nisi propria assignetur; Psalmi autem dicuntur ut in Psalterio.)

Quæ sunt propria Tempori Paschali, habentur suo loco (Quoties dicti sunt Psalmi de Dominica, dicitur sequens

Capitulum. (Ephes. 5.) ERATIS aliquandò tenebræ ; nunc autem lux in Dómino. Ut filii lucis ambuláte; fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte probantes quid sit beneplácitum Deo. B. Deo grátias.) Aliis diebus,

Capitulum. (Ephes. 5.) VIDETE, fratres, quómodo cautè ambulétis, non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus, quóniam dies mali sunt. B. Deo grátias.)

R. breve. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis. Repet. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis. In Quadrages. V. Qui venisti * peccatóres

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Orémus.

DOMINE, Deus omnipotens, qui ad princípium hujus diéi nos pervenire fecisti, tuâ nos hódiè salva virtúte: ut ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam justítiam faciendam nostra procédant elóquia, dirigantur cogitatiónes et ópera : Per Dóminum nostrum Jesum, etc.

V. Dóminus vobiscum, B. Et cum spíritu tuo. V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias

AD OFFICIUM CAPITULI.

Post lectionem Martyrologii, in cujus fine nihil respondetur, Hebdomadarius dicit :

y. Pretiósa in conspectu

Dómini, R. Mors sanctórum ejus. Ps. 115. SANCTA María, et omnes Sancti ádjuvent nos in oratiónibus suis pro nobis ad Deum; ut secundùm eum qui vocávit nos, Sanctum, et ipsi in omni conversatióne sancti simus. R. Alaen. Rom. 15. 1. Petr. 1.

Deinde, ubi legitur Necrologium, post ejus lectionem dicitur Ps. De profundis; et in fine, Réquiem, cum √√. Requiescant in pace. Dómine, exaudi. Dóminus vobiscum; et Oratio Absolve, ut habetur in fine III. Noct. Officii Defunctorum.

Versus sequentes non dicuntur in Dominicis et Festis feriatis à populo.

(Posteà dicitur: √. Deus, in adjutórium meum intende . B. Dómine, ad adjuvandum me festína. Ps. 69.

V. Deus, in adjutórium meum intende: R. Dómine, ad adjuvandum me festína

V. Deus, in adjutórium meum intende; R. Dómine, ad adjuvandum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto: Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sécula séculórum. Amen.

Kyrie, eléison. Christe, creto, Pater. Altâ voce, eléison. Kyrie, eléison. SeEt ne nos indúcas in tentaV. tiónem; R. Sed libera nos à malo.

V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige filios eórum; R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrarum dírige. Ps. 89. Glória Patri, et Sicut erat. Orémus.

DIRIGERE, et sanctificáre, regére et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cœli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes, et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum : ut hic, et in æternum, te auxiliante, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sécula seculórum. R. Amen.)

[blocks in formation]

HYMNUS. C.

FONS amóris, Spíritus, O sancte donórum parens, Tuas refúsus íntimis Accende flammas córdibus.

Lector, Jube, Dómne benedícere. ( Lectrix dicit, 0 Domna solus vel sola recicitans dicit absolutè) Bened. Det Dóminus leges suas in mentem nostram, et in corde nostro superscríbat eas. Hebr. 8. R. Amen.

Tum fit lectio Canonis, qui pro singulis diebus habetur ad calcem Breviarii; in cujus fine dicitur: Tu autem, Dómine, miserére nostri. R. Deo grátias.

Post Lectionem, Hebdomadarius dicit: Adjutórium nostrum in nómine Dómini, B. Qui fecit cœlum et terram. Ps. 123.

dicit:

Submissiori voce Benedícite Lector versus ad

Qui caritátis vínculo Cum Patre nectis Fílium, Et nos amóris mútui Arctis coapta néxibus.

In Quadragesima. PRÆSTA, beáta Trínitas, Concéde, simplex Unitas, Ut fructuósa sint tuis Jejuniórum múnera. Amen.

Tempore Passionis.

TE, summa Deus Trínitas, Collaudet omnis spíritus : Quos per crucis mystérium Salvas, rege per sécula.

Amen.

In Dominicis as in Ferüis

Quadragesima, Antiphona habetur propriis locis.

In Festis, Antiphon. semper sumitur de Proprio, vel de Communi, el est secunda de Laudibus. Psalmi autem dicuntur ut in Psalterio.

Capitul. et B. br. sumuntur ubi sumitur Antiphona super Psalmos, et sic ad alias Horas.

(Preces Feriales habentur in Feriis Quadragesimæ, infrà, 144.

V. Dóminus vobiscum ; R. Et cum spíritu tuo. Oratio conveniens. . Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo. V. Benedicamus Dómino; R. Deo grátias.

AD SEXTAM.

Pater et Ave, si separetur à Tertia.

. Deus, in adjutórium.

HYMNUS.

JAM solis excelsum jubar
Toto coruscat lúmine,
Sinusque pandens áureos,
Igníta vibrat spícula.
Tu, Christe, qui mun-
dum novå

Sol verus, accendis face,
Fac nostra plenam cáritas
Crescendo surgat ad diem.

In Quadragesima. PRÆSTA, beáta Trínitas, Concéde, simplex Unitas, Ut fructuósa sint tuis Jejuniórum múnera. Amen.

Tempore Passionis. TE, summa Deus Trínitas, Collaudet omnis spíritus : Quos per crucis mystérium Salvas, rege per sécula. Amen.

Ant., Psalmi, Capit., B. br. ut in Proprio, ubi Ant. est tertia de Laudibus, nisi propria assignetur.

Oratio conveniens.

AD NONAM.

Pater et Ave, si separetur à Sexta.

.Deus+, in adjutórium.

HYMNUS. C.

LABENTE jam solis rotâ,

Inclínat in noctem dies;
Sic vita suprémam cito
Festínat ad metam gradu.
O Christe, dum fixus
cruci
Expandis orbi bráchia,
Amáre da crucem; tuo
Da nos in amplexu mori.
In Quadragesima,

PRÆSTA, beáta Trínitas. Concéde, simplex Unitas, Ut fructuósa sint tuis Jejuniórum múnera. Amen. Tempore Passionis.

TE, summa Deus Trínitas, Collaudet omnis spíritus: Quos per crucis mystérium Salvas, rege per sécula.

Amen.

Ant., Psalmi, Capitul. R. brev. ut in Proprio, ubi Ant. est quinta de Laudibus, nísi propria assignetur.

Oratio conveniens

« ZurückWeiter »