Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LECTIO II.

De libro Génesis.

(Cap. 37.)

Jos OSEPH cùm sédecim esset annórum, pascébat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxórumpatris sui ; accusavitque fratres suos apud patrem crímine péssimo. Israel autem diligébat Joseph super omnes fílios suos, eo quòd in senectute genuisset eum, fecitque ei túnicam polymitam. Videntes autem fratres ejus quod à patre plus cunctis filiis amarétur, óderant eum, nec póterant ei quidquam pacíficè loqui. Accidit quoque ut visum sómnium referret frátribus suis, quæ causa majóris ódii seminárium fuit. Dixitque ad eos: Audíte sómnium meum quod vidi: putábam nos ligáre manípulos in agro, et quasi consúrgere manipulum meum, et stare; vestrosque manípulos

circumstantes, adoráre manípulum meum. Respondérunt fratres ejus : Numquid rex noster erit? aut subjiciémur ditióni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermónum, invidiæ et ódii fomitem ministrávit.

:

LECTIO II.

CUMQUE fratres illíus in pascendis grégibus patris morarentur in Sichem, dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem invenitque eum vir errantem in agro, et interrogávit quid quæreret. At ille respondit: Fratres meos quæro, índica mihi ubi pascant greges. Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: Eámus in Dóthain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dothain. Qui cùm vidissent eum procul, antequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occidere, et mútuò loquebantur: Ecce somniátor venit veníte, occidáinus eum, et mittámus in cisternam véterem; dicemusque : Fera péssima devorávit eum, et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum.

(Cap. 6.)

IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis Cùm jejunátis, nólite fíeri sicut hypócritæ, tristes. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi.

(Serm. 207.) JEJUNEMUS humiliantes ánimas nostras, appropinquante die quo magister humilitátis humiliávit semetipsum, factus súbditus usad mortem crucis. Imique témur ejus crucem, abstinéntiæ clavis edómitas concupiscéntias configentes. Castigémus corpus nostrum, et servituti subjiciámus; et ne per indómitam carnem ad illícita prolabámur, in ea domanda aliquantùm et lícita subtrahámus. Crápula et ebrietas étiam per dies cæteros devitanda; per hos autem dies étiam concessa prándia removenda. Fácilè tibi obtemperábit caro, ne inhæreat aliénis, quæ refrænári consuéverit et à suis. Cavendum est ne mutes, non mínuas voluptates. Parcimónia jejuniis conjungátur. Sicut ventris castiganda satúritas, ità gulæ irritamenta cavenda sunt.

B. Convertímini ad me, dicit Dóminus, in toto cor

de vestro, in jejúnio, et in fletu, et in planctu; et Scíndite corda vestra, et non vestimenta vestra. ƒ. Cùm jejunátis, nolíte fíeri sicut hypocritæ, tristes : extérminant enim fácies suas ut appareant homínibus je junantes. . Scíndite corda vestra, et non vestimenta

[ocr errors]

Vestra. Scíndite. Glória. * Scíndite.* Joel. 2. Matth. 6.

Ad Benedictus, Ant. 2. D. Cùm jejúnas unge caput tuum, et fáciem tuam lava, ne videáris homínibus jejúnans. Matth. 6.

ORATIO. Orémus.

PRÆSTA, Dómine, fidélibus tuis ut jejuniórum veneranda solémnia, et cóngruà pietáte suscípiant, et secúrà devotióne percurrant; Per Dóminum nostrum Jesum Christum.

[Hodie, et deinceps usque ad Pascha, præterquam diebus Dominicis, Vesperæ dicuntur in Ecclesiis ante comestionem.]

Ad Magnificat, Ant. 4. A. Thesaurizáte vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærúgo, neque tínea demolítur. Matth. 6.

[blocks in formation]

minum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sécula seculó

rum.

Ꭱ Amen.

FERIA QUINTA

POST CINERES. De libro Génesis.

LECTIO I.

(Cap. 37.)

DIXIT Judas frátribus suis: Quid nobis prodest, si occidérimus fratrem nostrum, et celavérimus sánguinem ipsíus? Mélius est ut venumdétur Ismaelítis, et manus nostræ non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquievérunt fratres sermónibus illíus. Et prætereúntibus Madianítis negotiatóribus, extrahentes eum de cisterna, vendidérunt eum Ismaelítis viginti argenteis qui duxérunt eum in Egyptum. Reversusque Ruben ad cisternam, non invénit púerum. Et scissis véstibus, pergens ad fratres suos ait Puer non compáret, et ego quò ibo? Tulérunt autem túnicam ejus, et in sánguine hodi quem occíderant, tinxérunt, mittentes qui ferrent ad patrem, et dícerent: Hanc invénimus; vide utrùm túnica fílii tui sit, an non. Quam cùm agnovisset pater, ait: Túnica fílii mei est; fera

[ocr errors]

péssima comédit eum, béstia devorávit Joseph. Scissisque véstibus, indútus est cilício, lugens fílium suum multo témpore.

LECTIO II.

(Cap. 39.) IGITUR Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Pútiphar eunuchus Pharaónis, princeps exércitûs, vir Ægyptius, de manu Ismaelitárum à quibus perductus erat. Fuitque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis prósperè agens: habitavitque in domo dómini sui qui óptimè nóverat Dóminum esse cum eo; et ómnia quæ géreret, ab ẹo dírigi in manu illíus. Invenitque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei, à quo præpósitus ómnibus, gubernábat créditam sibi domum, et universa quæ ei trádita fúerant: benedixitque Dóminus dómui Ægyptii propter Joseph, et multiplicávit tam in ædibus quàm in agris cunctam ejus substantiam; nec quidquam áliud nóverat, nisi panem quo vescebátur. Erat autem Joseph pulchrâ fácie, decorus aspectu.

et

[Si Festum sancti Mathia hâc Ferid vel sequentibus inciderit; sic duc Lectiones de Scriptura in tres Lectiones I Nocturni dividentur ad astericos* cuique diei spar sos.]

LECTIO III.

Lectio sancti Evangélii secundùm Matthæum.

(Cap. 8.)

IN illo témpore; Cùm introisset Jesus Capharnaum, accessit ad eum Centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralyticus, et malè torquétur. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi. (Serm. 62.) AUDIVIMUS UDIVIMUS, cùm Evangelium legerétur, fidem nostram in humilitáte laudári. Ad domum quippe Centuriónis cùm se promitteret Dóminus Jesus itúrum, ut púerum ejus sanáret ille respondit : Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbum, et sanábitur. Dicendo se indignum, præstitit dignum, non in cujus paríetes, sed in cujus cor Christus intráret. Neque hoc diceret cum tanta fide et humilitáte, nisi illum quem timébat intráre in domum suam, corde gestáret. Nam non erat magna felícitas, si Dóminus Jesus intráret in parietes ejus, et non esset in péctore ejus.

[ocr errors]

*

B. Centúrio ait: Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed Tantùm die verbo, et +Sanábitur puer meus. V. Dómine Deus, ecce tu fecisti

cœlum et terram in fortitúdine tua magna: non erit tibi difficile omne verbum : * Tantùm. Glória Patri. † Sanábitur. Matth. 8. Jerem.

32.

Ad Benedictus, Ant. 2. D. Audiens Centuriónem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit : Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israel. Matth. 8.

ORATIO. Orémus.

DEUS, qui culpâ offénderis, pœnitentià placáris : preces pópuli tui supplicantis propítius réspice, et flagella tuæ iracundiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, averte : Per Dóminum.

VESPERA de sequenti.

FERIA SEXTA.

OFFICIUM

DE QUINQUE PLAGIS

CHRISTI.

Duplex-majus.

Psal. de Feria in toto Officio.

IN I. VESPERIS.

Ant. 4. f. Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuá, rum? Zach. 13.

Ant. 7. b. His plagátus sum in domo eórum qui diligébant me. Zach. 13.

Ant. 3. a. Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcántium in torculári? Is. 63.

Ant. 2. D. Torcúlar cal

cávi solus, et aspersus est sanguis eórum super vestimenta mea : annus redemptiónis meæ venit. Is. 63. Ant. 1. a. Ego sum, ego sum ipse qui déleo iniquitátes tuas propter me; et peccatórum tuórum non recordábor. Is. 43.

Capitulum. (Zach. 12.) EFFUNDAM super domum David, et super habitatóres Jerúsalem spíritum grátiæ et precum ; et aspícient ad me, quem confixérunt.

H. Aspiciámus in auctórem fidei, et consummatórem Jesum, * Qui propósito sibi gáudio, sustinuit crucem, Confusióne contemptà. . Omnes nos quasioves errávimus, unusquisque in viam suam declinávit et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrùm. * Qui. Glória. † Confusióne. Hebr. 12. Is. 53.

HYMNUS. S. M.

PROME vocem, mens, ca

nóram,

Plange tristi cármine;
Dei Crucifixi dolores,
Mórtui dic vulnera,
Innocens quæ sponte Chri-

stus

Pro reis fert víctima.

CASUS immíti furóre Nostra propter crímina, Nos suo livóre sanat, Nos jacentes érigit; Et fovet plagas tumentes Et cruentas álligat.

[blocks in formation]

His aquas de fóntibus,
Póculum sint ac medéla,
Sint et olim præmium;
Ut redemptus te per omne
Laudet orbis séculum.
Amen.

. Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres : B. Prolongavérunt iniquitátem suam. Ps. 128.

Ad Magníficat, Ant. 8. G.. Propter scelus pópuli mei percussi eum ; et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longævum. Is.

53.

Oratio ut infrà ad Laudes.
Pro Commem. Feria.

Ant. Multi ab oriente ct occidente vénient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno cœlorum; fílii autem regni ejicientur in tenebras exterióres. Matth. 8.

V. Tempus benepláciti,

« ZurückWeiter »