Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

EJUSMODI hómines, quantùm potestis, effúgite. Per niciósis conátibus adhærentes sálubri cautióne vitáte. Sola súperest pœniténtia quæ satisfáciat. Qui autem pœnitentiam criminis tollunt, satisfactiónis viam claudunt. Ità fit ut dum temeritáte quorumdam, vel promittitur salus falsa, vel créditur, spes veræ salútis adimátur. Vos verò, fratres dilectíssimi, quorum timor In Deum pronus est, et in ruína licet ánimus constitútus, mali sui memor est, pœnitentes ac dolentes peccáta vestra perspícite, gravíssimum consciéntiæ crimen agnóscite. Ad intelligéntiam delicti vestri óculos cordis aperíte, nec desperantes misericórdiam Dómini, nec tamen jam véniam vindicantes. Deus, quantùm patris pietate indulgens semper et bonus est, tantùm júdicis majestáte metuendus est.

Quàm magna delíquimus. tam granditer defleámus, Alto vúlneri diligens et longa medicína non desit ; pœniténtia crímine minor non sit.

B. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, utaudiátur in excelso clamor vester. * Nonne hoc est magis jejúnium quod elégi? Dissolve colligatiónes impietátis, et omne onus dirumpe.

. Ne videáris hominibus jejúnans, sed Patri tuo qui est in abscóndito; et Pater tuus qui videt in abscóndito, reddet tibi. * Nonne. Is. 58. Matth. 6.

LECTIO VI.

ORARE oportet impensiùs

et rogáre, diem luctu transígere, vigíliis noctes ac flétibus dúcere, tempus omne lacrymósis. lamentatiónibus occupáre, stratos solo adhærére in cínere et cilício, et sórdibus volutári; post indumentum Christi pérditum, nullum jam velle vestítum; post diaboli cibum, malle jejúnium ; ju tis opéribus incúmbere, quibus peccáta purgantur; eleemósynis frequenter insístere, quibus à morte ánimæ liberantur. Nec tenéri jam, nec amári patrimónium debet. Ad hoc tantùm profúerit quod remansit, ut inde crimen et culpa redimátur. Incunctanter et lárgiter fiat operátio; census

. Non repellet Dóminus plebem suam, B. Et hæreditátem suam non derelinquet. Ps. 93.

omnis in medélam vúlneris erogétur: ópibus et facultátibus nostris, qui de nobis judicatúrus est, Dómino fænerétur. Sic sub Apóstolis fides víguit; sic primus credéntium pópulus Christi Léctio sancti Evangélii se

mandáta servávit. Qui sic Deo satisfécerit, qui pœniténtià facti sui, qui pudore delicti, plus et virtútis et fídei de ipso lapsûs sui dolore conceperit, exauditus et adjútus à Dómino, quam cons tristáverat nuper, lætam fáciet Ecclésiam: nec jam solam Dei véniam merébitur, sed et corónam.

B. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemosyna, magis quàm thesauros auri recóndere; *Quóniam eleemósyna à morte líberat. † Ipsa est quæ purgat peccáta, et facit invenire misericórdiam et vitam æternam. . Date eleemosynam, et ecce ómnia munda sunt vobis. * Quóniam. Glória. + Ipsa.

Tob. 12. Luc. 11.

IN III. NOCTURNO.

Ant. 3. à. Mundémus nos ab omni inquinamento carnis et spíritûs. a. Cor. 7.

Ant. 8. G. Non est abbreviáta manus Dómini, ut salváre néqueat; neque ag→ graváta est auris ejus, ut non exáudiat. Is. 59.

Ant. 5. a. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur. Hebr. 4.

LECTIO VII.

cundùm Lucam.

In illo témpore; Erat Jesus
(Cap. 11.)
ejiciens dæmónium, et illud
erat mutum. Et cùm ejecis-
set dæmónium, locútus est
mutus, et admirátæ sunt
turbæ. Et réliqua.

Homília venerabilis Bedæ
Presbyteri.

(In Luc. 1. 4. c. 48.) DEMONIACUS iste apud Matthæum, non solùm mutus, sed et cæcus fuisse narrátur; curatusque dícitur à Dómino, ità ut loquerétur, et vidéret. Tria ergo signa simul in uno hómine perpetráta sunt; cæcus videt, mutus lóquitur, possessus à dæmone liberátur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotídie complétur in conversióne credéntium: ut expulso primùm dæmone, fidei lumen aspíciant; deinde, ad laudes Dei, tacéntia priùs ora laxentur.

B. Si Sátanas Sátanam éjicit, adversus se divísus est: quómodò ergo stabit regnum ejus ?* Si autem in Spíritu Dei ejício dæmones, ígitur pervénit in vos reg

[merged small][merged small][ocr errors]

CUM immundus spíritus exíerit de hómine, perámbulat per loca inaquósa. Quamvis simplíciter intélligi possit Dóminum hæc ad distinctiónem suórum, et Sátanæ óperum adjunxisse; tamen et de hærético quovis, vel schismático, vel étiam malo cathólico potest non inconvenienter áccipi. De quo, témpore baptísmatis, spíritus immundus qui in eo priùs habitáverat, ad confessiónem catholicæ fídei, abrenuntiationemque mundánæ conversatiónis ejiciátur lócaque inaquósa péragret, id est, corda fidélium quæ à mollitie fluxæ cogitatiónis expurgata sint, cállidus insidiátor explóret, si quos ibi fortè suæ nequítiæ gressus figere possit. Sed bene dícitur: Quærens réquiem, et non invéniens; quia castas mentes effúgiens, in solo corde pravórum gratam sibi potest inveníre réquiem.

B. Cùm immundus spíritus exíerit de hómine, dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Tunc assúmit septem álios spíritus secum nequióres se; et * Fiunt novíssima hóminis illíus pejó

ra prióribus. . Sicut canis qui revértitur ad vómitum suum, sic imprúdens qui íterat stultitiam suam. * Fiunt. Luc. 11. Prov. 26.

LECTIO IX.

DICIT: Revertar in domum meam unde exívi. Timendus est iste versículus, non exponendus. Et cùm vénerit, invénit scopis mundátam, hoc est, grátià baptismatis à peccatórum labe castigatam, sed nullâ boni operis indústriâ cumulátam. Unde bene Matthæus hanc vacantem, mundátam, atque ornátam dicit; mundátam à vitiis prístinis per baptismum; vacantem à bonis áctibus per negligéntiam ; ornátam simulátis virtútibus per hypócrisin. Et tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus nequióres se, et ingressi hábitant ibi. Per septem malos spíritus, universa vítia designat. Quemcumque enim post baptisma, sive právitas hærética, seu mundána cupíditas arripúerit, mox ómnium prosternet in ima vitiórum. Unde rectè nequióres tunc eum spíritus dicuntur ingressi ; quia non solùm habébit illa septem vítia, quæ septem spirituálibus sunt contrária virtútibus, sed et per hypocrisin ipsas se virtútes habére simulábit. Et sunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Mélius quippe erat ei

viam veritátis non cognóscere, quàm post agnitiónem retrorsùm converti.

R. Cùm fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea quæ possidet: Si autem fórtior vícerit

eum,

universa arma ejus auferet, et spólia ejus distríbuet. . Numquid tollétur à forti præda? Equidem et captívitas à forti tollétur. * Si. Glória. Repet. B. usque ad . Luc. 11. Is. 49.

. Sacerd. In hoc cognóvi quóniam voluisti me; . Quóniam non gaudébit inimícus meus super me.

AD LAUDES.

Ant. 2. D. Nolíte induráre cervices vestras; servíte Deo, etavertétur à vobis ira furóris ejus pius enim et clemens est, si reversi fuéritis ad

eum. 2. Paral. 20.

Ant 8. G. Qui jejúnat in peccátis suis, íterum eádem fáciens, quid próficit humiliando se? Eccli. 34.

Ant. 1. a. Facta sunt posterióra deterióra prióribus mélius enim erat non cognoscere viam justítiæ, quàm post agnitiónem retrorsùm converti. 2. Petr. 2.

Ant. 4. d. Ne quis desit grátiæ Dei, profánus ut Esau scitóte enim quóniam postea cúpiens hæreditáre benedictiónem, reprobátus est, quanquam cum lacrymis inquisisset eam. Hebr. 12.

[blocks in formation]

Capitulum.(Eccli. 5.) Ne dicas: Miserátio Dómini magna est, multitúdinis peccatórum meórum miserébitur, misericórdia enim et ira ab illo citò próximant, et in peccatóres réspicit ira illíus. Non tardes converti ad Dóminum, et ne dífferas de die in diem.

Hymnus, Solemne, 139.

. Usquequò exaltábitur inimícus meus super me?. Réspice, et exaudi me, Dómine Deus meus. Ps. 12.

Ad Benedictus, Ant. 1. g. Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. et cùm ejecisset dæmónium, locútus est mutus; et admirátæ sunt turbæ. Luc. 11.

'ORATIO. Orémus.

QUESUMUS, omnipotens Deus, vota humílium rés– pice, atque ad defensiónem nostram dexteram tuæ majestátis extende; Per.

AD PRIMAM.

Ant. 2. D. Stupébant omnes turbæ, et dicébant: Numquid hic est Fílius David? Pharisæi autem audientes, dixérunt : Hic non éjicit dæmones, nisi in Beelzebub príncipe dæmoniorum. Matth. 12.

AD TERTIAM.

Ant. 4. E. Jesus sciens cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seipsum

et do

divísum desolábitur, mus supra domum cadet.

Matth. 12. Luc. 11.

Capitulum. (Isaiæ 59.) ECCE non est abbreviáta manus Dómini, ut salvare néqueat; neque aggraváta est auris ejus, ut non exáudiat sed iniquitátes vestræ divisérunt inter vos et Deum vestrum, et peccáta vestra abscondérunt fáciem ejus à vobis, ne exaudiret.

B. br. Inimici tui, Dómine, * Inimíci tui peribunt. Inimíci. V. Et dispergentur omnes * qui operantur iniquitátem.* Inimíci. Glória. Inimíci. Ps. 91.

. Contrítio et infelici tas in viis eórum: R. Viam pacis non cognovérunt. Ps. 13.

AD SEXTAM.

Ant. 3. a. Si ego in Beél

B. br. Non repellet Dóminus plebem suam : * Hære ditátem suam non derelin

quet. Non. . Quoadusque justítià convertátur * in judicium, *Hæreditatem. Gló

ria Patri. Non.

V. Quis consurget mihi adversùs malignantes? R. Aut quis stabit mecum adversùs operantes iniquitátem? Ps. 93.

AD NONAM.

Ant. 1. f. Qui non est mecum, contra me est : et qui non cólligit mecum, dispergit. Luc. 11.

Capitulum. (Prov. 4.) NE declines ad dexteram, neque ad sinistram : vias enim quæ à dextris sunt novit Dóminus : perversæ verò sunt quæ à sinistris sunt. Ipse autem rectos fáciet cursus tuos, itinera tua impace prodúcet.

B. br. Dómine, deduc me
In justítia tua. Dómine.

zebub ejício dæmones, filii. Dirige in conspectu tuo *

[merged small][ocr errors]

viam meam

* In justítia. Glória. Dómine. Ps. 5.

. Pérfice gressus meos in sémitis tuis, R. Ut non moveantur vestígia mea. Ps. 16.

AD VESPERAS.

Ant. 1. g. Erat Jesus ejíciens dæmónium, et illud erat mutum. Et cùm ejecisset dæmónium, locútus est mutus; et admirátæ sunt turbæ. Luc. II.

« ZurückWeiter »