Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

non servet: Non enim lavant manus suas cùm panem mandúcant. Ipse autem respondens, ait illis : Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Falsam ca

lúmniam verâ responsióne confútat. Præcéperat enim Dóminus, vel imbecillitátes, vel ætátes, vel penúrias parentum considerans, ut filii honorárent, étiam in vitæ necessáriis ministrandis, parentes suos. Hanc providentíssimam Dei legem volentes Scribæ et Pharisæi subvértere, ut impietátem sub nómine pietatis indúcerent, docuerunt péssimos fílios, ut si quis ea quæ paréntibus offerenda sunt, Dómino vovére volúerit, qui verus est pater, oblátio Dei præponátur parentum munéribus vel certè ipsi parentes, quæ Deo consecráta cernébant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestáte conficiebantur. Atque ità fiébat, ut oblátio liberórum, sub occasióne templi et Dei, in sacerdótum lucra céderet.

[blocks in formation]

Cæcus si cæco ducátum præstet, ambo in foveam cadunt. Matth. 15.

ORATIO. Oremus. PRESTA nobis, quæsumus, Dómine, ut salutáribus jejúniis eruditi, à nóxiis quoque vitiis abstinentes, propitiatiónem tuam facíliùs impetrémus; Per Dóminum.

Ad Magníf. Ant. 7. a. De corde éxeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria: hæc sunt quæ coinquinant hóminem; non lotis autem mánibus manducáre, non coinquinat hóminem.Matt.15.

ORATIO. Orémus.

Deus, qui conspicis omni

nos virtúte destítui: intériùs exteriusque custódi; u* ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et à pravis cogitatiónibus mundémur in mente; Per.

FERIA QUINTA.

LECTIO I.

De libro Jósue.

(Cap. 10.) HABITATORES Gábaon urbis obsessæ misérunt ad Jósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: Ne rétrahas manus tuas ab auxílio servórum tuórum : ascende citò, et líbera nos, ferque præsidium; convenérunt enim adversùm nos omnes reges Amorrhæórum qui hábitant in montánis. Ascenditque Jósue de Galgalis, et omnis exércitus bel

latórum cum eo, viri förtíssimi. Dixitque Dóminus ad Jósue: Ne tímeas eos; in manus enim tuas trádidi illos : nullus ex eis tibi resístere pótèrit.* Irruit ítaque Jósue super eos repente, totà nocte ascendens de Gálgalis. Et conturbávit eos Dóminus à fácie Israel, contrivit que plaga magnâ in Gábaon, ac persecútus est eos per viar ascensûs Beth-horon, et percussit usque Azeca et Máceda. Cùmque fúgerent filios Israel, et essent in descensu Beth-horon,Dóminus misit super eos lápides magnos de cœlo usque ad Azeca; et mórtui sunt multò plures lapidibus grándinis, quàm quos gládio percússerant filii Israel

LECTIO II,

TUNC locútus est Jósue Dómino in die quâ trádidit Amorrhæum in conspectu filiórum Israel, dixitque coram eis; Sol, contra Gabaon ne moveáris: et Luna, contra vallem Aíalon. Steteruntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis

suis. Nonne scriptum est hoc in libro Justórum? Stetit ítaque sol in médio cœli, et non festinávit occúmbere spátio uníus diéi. Non fuit ántea nec póstea tam longa dies, obediente Dómino voci bóminis, et pugnante pro Israel. Reversusque est Jó

tra Gálgalæ. Fúgerant enim quinque reges, et se abscónderant in spelunca urbis Máceda. Nuntiatumque est Jósue quòd inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Máceda. Qui præcépit sociis, et ait : Vólvite saxa ingéntia ad os speluncæ, et pónite viros indústrios, qui clausos custódiant;vos autem nolíte stare, sed persequímini hostes, et extrémos quosque fugiéntium cædite: nec dimittátis eos úrbium suárum intráre præsídia, quos trádidit Dóminus Deus in manus vestras. Cæsis ergo adversáriis plagà magnâ, et usque ad interneciónem pene consumptis, bi qui Israel effúgere potuerunt,ingressi sunt civitátes munitas. Reversusque est omnis exércitus ad Jósue in Maceda ubi tunc erant castra, sani et íntegro número; nullusque contra fílios Israel mutíre ausus est.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangelii secundùm Lucam.

(Cap. 4.) IN illo témpore; Surgens Jesus de Synagóga introívit in domum Simónis : socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus. Et réliqua.

Homília sancti Joannis
Chrysostomi.

(28. in Matth.)

sue cum omni Israel in cas- TETIGIT Jesus manum ejus:

nec fébrium tantùm ardóres extinxit, aut certa incolumitátis signa reduxit : verùm étiam prístinas córporum vires recuperári íllicò fecit; ut quando fácilis curátu ægrotatio videbátur, cu randi modo virtus curantis: ostenderétur. Nam id certè medendi artificium fácere non potest. Nemo quippe ignorat quam longo tempore, postquam febres cessavérunt, opus sit; ad prístinum robur recuperandum. Cuncta igitur tunc simul facta sunt; quod et in mari páriter evenisse perpéndere póssumus: nam et ibi non ventos solùm ac tempestátes sedávit; sed, quod inaudítum omníno erat, fluctus étiam undasque statim compósuit. Nam etsi vis ventó-. rum cessáverit, pérmanent tamen fluctus undárum diú-. tiùs. Sed non ità hic; non enim natúrà duce aut arte fiunt quæ à Christo fiunt, sed simul ómnia finem suum assequuntur, quod subostendit Evangelista, dicens: Surrexit, et ministrábat illis. Id certè tam virtútem Christi supra hóminem significábat, quàm voluntátem mulieris atque affectum erga. Christum aperiébat.

[ocr errors]

B, Socrus Simónis tenebátur magnis febribus, et * Rogavérunt Jesum pro ea. Et +Imperávit febri, et dimísit illam. . Deprecatiónem ti

éntium se Dóminus exáu

diet. * Rogavérunt. Glória. +Imperávit. Luc. 4. Ps. 144.

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Exíbant dæmónia à multis, clamántia, et dicéntia : Quia tu es Filius Dei. Et increpans, non sinébat ea loqui ; quia sciébant ipsum esse Christum. Luc. 4.

ORATIO. Orémus.

CONCEDE, quæsumus,omnípotens Deus; ut jejuniórum sancta devótio, et purificatiónem nobis tríbuat, et majestáti tuæ nos reddat acceptos; Per Dóminum.

Ad Magníficat, Ant. 3. à. Egressus Jesus ibat in desertum locum, et turbæ requirébant eum; et venérunt usque ad ipsum; et detinébant illum ne discéderet ab eis. Luc. 4.

ORATIO. Orémus.

PRÆTENDE, Dómine, fidé

libus tuis déxteram cœlestis auxílii; ut te toto corde perquirant, et quæ justè pótulant consequantur; Per Dóminum.

FERIA SEXTA.

LECTIO I.
De libro Jósue.

(Cap. 18.) CONGREGATI sunt omues fílii Israel in Silo, ibíque fixérunt tabernáculum testimónii, et fuit eis terra subjecta. Remánserantautem filiórum Israel septem tribus, que

necdum accéperant possessiónes suas. Ad quos Jósue ait: Usquequo marcétis ignávià, et non intrátis ad possidendam terram quam Dóminus Deus patrum vestrórum dedit vobis? Elígite de síngulis tríbubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circúmeant terram, et descríbant eam juxta númerum uniuscujusque *multitúdinis; referantque ad me quod descripserint. * Divídite vobis terram in septem partes: Judas sit in términis suis ab austráli plaga, et domus Joseph ab aquilóne. Médiam inter hos terram in septem partes descríbite et huc veniétis ad me, ut coram Dómino Deo vestro mittam vobis hic sortem; quia non est inter vos pars Levitárum, sed sacerdótium Dómini est eórum hæréditas. Gad autem et Ruben, et dimídia tribus Manasse jam accéperant possessiónes suas trans Jordánem ad orientálem plagam, quas dedit eis Móyses fámulus Dómini.

LECTIO II.

(Cap. 23.) EVOLUTO autem multo témpore, postquam pacem déderat Dóminus Israéli, subjectis in gyro natiónibus universis, et Jósue jam longævo, et persenílis ætátis; vocávit Jósue omnem Israélem, majoresque natu, et

príncipes, ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego sénui, et progressióris ætátis sum; vosque cérnitis ómnia quæ fécerit Dóminus Deus vester cunctis per circúitum natiónibus, quómodò pro vobis ipse pugnaverit, et nunc quia vobis sorte divísit omnem terram ab orientáli parte Jordánis usque ad mare Magnum, multæque adhuc supersunt natiónes; Dóminus Deus vester disperdet eas, et auferet à fácie vestra: et possidébitis terram, sicut vobis pollicitus est. Tantùm confortámini, et estóţe solliciti, ut custodiátis cuncta quæ scripta sunt in volúmine legis Móysi, et non declinétis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

sus: Da mihi bíbere. Vidétis alienígenas : omnínò vásculis eórum Judæi non utebantur. Et quia ferébat secum múlier vásculum unde aquam hauriret, eo miráta est, quia Judæus petébat ab ea bibere, quod non solébant fácere Judæi. Ille autem qui bibere quærébat, fidem ipsíus mulieris sitié bat. Dénique audi quis petat bíbere. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo; et dedisset tibi aquam vivam. Petit hibere, et promittit bibere, Eget quasi acceptúrus, et áffluit tanquam satiatúrus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spíritus sanctus. Sed adhuc .mulieri tectè loquitur: et paulatim intrat in cor. For tassis jam docet. Quid enim istâ hortatióne suávius et

benígnius? Si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi, Da mihi bíbere; tu fórsitan péteres, et daret tibi aquam vivam.

*

B. Omnis qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: Qui autem bíberit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in æternum, sed † Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. . Appropiate ad me: quid adhuc retardátis ?

rit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. Glória. + Aqua. Joan. 4. Eccli. 51.

Ad Benedictus, Ant. 1.f. Venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Joan. 4.

ORATIO. Orémus.

JEJUNIA nostra, quæsumus, Dómine, benigno favóre proséquere; ut sicut ab alimentis abstinémus in córpore, ità à vítiis jejunémus in mente; Per Dóminum nostrum Jesum Christum.

Ad Magníficat, Ant. 8. c. Spíritus est Deus, et eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte oportet adoráre : nam et Pater tales quærit qui adórent eum. Joan. 4.

ORATIO. Orémus.

JEJUNANTES áspice, miséri– cors Deus, et humiliátis placátus ignosce; ut in oratiónis et jejuniórum observántia spirituáli, misericórdiam et vitam inveniámus æternam, Per Dóminum nostrum Jesum Christum.

SABBATO.

LECTIO I.

De libro Jósue. (Cap. 24.)

ánimæ vestræ sítiunt vehe- DIXIT Jósue ad pópulum: menter. * Qui autem bibe- Non potéritis servíre Dómi

« ZurückWeiter »