Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Breve verbum, sed multam solve colligatiónes impietá

habet consolatiónem. Quidnam tandem est, Nemo gáudium vestrum tollet? Rerum quælibet mundanárum fácile infestári potest, nec stábilem nobis voluptátem affert: píetas autem et ánimi virtus è contra. Eleemósy</ nam si féceris, méritum au

ferre potest nemo : sive exércitus, sive reges, sive infiníti calumniatóres, et insidiatóres instent úndique, in cœlis repósitam possessiónem auferre non possunt, sed perenne pérmanet gaudium. Dispersit enim, inquit, dedit pauperibus; justítia ejus manet in séculum. Nec imméritò in cœlórum enim celláriis repósita sunt, ubi fur non pérfodit, latro non tollit, tínea non consúmit. Si preces fúderis contínuas et intentas, eárum fructum auferre póterit nemo: hic étenim fructus in cœlo radicátus est, ab omni calúm nia liber, et permanens inexpugnabilis. Si malè passus beneféceris, si convíciis affectus benedíxeris, hæc mérita contínue manent, et ortam ex his lætitiam áuferet nemo; sed quotiescumque ipsórum recordátus fúeris, gaudes et lætáris, et multam capis voluptátem.

B. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, ut au diátur in excelso clamor vester. *Nonne hoc est magisjejúnium quod elégi? Dis

1

tis, et omne onus dirumpe." . Ne videáris hominibus jejúnans, sed Patri tuo qui est in abscóndito; et Pater tuus qui videt in abscóndito, reddet tibi. *Nonne. Is. 58. Matth. 6.

LECTIO VI.

Sic profectò, et fúgere juramentum si prævaleámus, et ab hac consuetúdine perniciósa linguam nostram abstinére persuadeámus; mériti quidem labor brevi absolvétur, lætítia verò mériti júgiter erit et indesinenter. Cæterùm vos, et aliórum præceptóres esse oportet et duces. Et amícos próximi, servos autem conservi, et juvenes coævos suscipere, et institúere, et indúcere debent. Nonne si quis tibi aureum unum pro síngulis hominibus correctis promisisset, omne stúdium adhibuisses, et assíduus astitisses persuadens et exhortans? Nunc verò non áureum unum, neque decem, neque viginti, vel centum, vel mille, neque totam Deus terram tibi pollicétur in horum labórum retributiónem, sed quod orbe toto majus est, hoc tibi præbet, cœlórum regnum. Nec hoc solùm, verùm et áliud præter hoc. Quale verò hoc? qui edúcit pretiósum à vili sicut os meum erit, inquit Quid huic posset esse par ad ho

nóris et securitátis ratiónem? Quæ verò nobis excusátio et vénia, post tantam promissiónem, proximórum salútem negligéntibus esse váleat?

R. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna, magis quam thesauros auri recóndere; * Quóniam eleemosyna à morte líberat. + Ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam æternam. . Date eleemosynam, et ecce ómnia munda sunt vobis. Quóniam. Glória. † Ipsa. Tob. 12. Luc.11.

IN III. NOCTURNO.

*

[blocks in formation]

tur eum multitúdo magna, quia vidébant signa quæ faciébat super his qui infirmabantur. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi.

(In Joan. tract. 24. n. 1, 2. ) MIRACULA quæ fecit Dóminus noster Jesus Christus, sunt quidem divína ópera, et ad intelligendum Deum de visibilibus ádmonent humánam mentem. Quia enim ille non est talis substantia quæ vidéri óculis possit; et mirácula ejus quibus totum mundum regit, universam→ que creatúram administrat, assiduitáte viluérunt, ità ut penè nemo dignétur atténdere ópera Dei mira et stupenda in quolibet séminis grano secundùm ipsam suam misericórdiam servávit sibi quædam quæ fáceret opportúno témpore præter usitátum cursum ordinemque natúræ; ut non majóra, sed insólita videndo, stupérent, quibus quotidiána vilúerant.

R. Vidit turbam multam Jesus, et misertus est super eos; quia *Erant sicut oves non habentes pastórem : et cœpit illos docére multa; et eos qui curâ indigebant, sanábat. . Misericórdia Dei super omnem carnem : qui misericórdiam habet, docet, et érudit quasi pastor gregem suum. *Erant. Marc. 6. Luc. 9. Eccli. 18.

LECTIO VIII.

MAJUS enim miráculum est gubernátio totíus mundi, quàm saturátio quinque míllium hóminum de quinque pánibus. Et tamen hæc nemo mirátur; illud mirantur hómines, non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui de paucis granis ségetes creat? Fecit ergo quómodò Deus: unde enim multíplicat de paucis granis ségetes, inde in mánibus suis multiplicávit quinque panes. Potestas enim erat in mánibus Christi : panes autem illi quinque quasi sémina erant, non quidem terræ mandáta, sed ab eo qui terram fecit, multiplicáta.

H. Discubuérunt viri quasi quinque millia : et *Accépit Jesus panes; et cùm grátias egisset, distribuit discumbentibus: simíliter et ex píscibus quantùm volébant. . Memóriam fecit mirabílium suórum misérl– cors Dóminus: escam dedit timéntibus se. Accépit.

*

Joan. 6. Ps. 110.

LECTIO IX.

Hoc ergo admótum est sén

sibus,quo erigerétur mens; et exhibitum óculis, ubi exercerétur intellectus ut invisibilem Deum per visibília ópera mirarémur; et

erecti ad fidem, et purgáti per fidem, étiam ipsum invisibiliter vidére cuperémus, quem de rebus visibílibus invisibilem noscerémus. Nec tamen súfficit hæc intuéri in miráculis Christi. Interrogémus ipsa mirácula, quid nobis loquantur de Christo: habent enim, si intelligantur, linguam suam. Nam quia ipse Christus Verbum Dei est; etiam factum Verbi, verbum nobis est.

B. Manducavérunt omnes, et saturáti sunt:* Et discípuli sustulérunt relíquias fragmentórum, duódecim cóphinos plenos. . Comedérunt, et supérfuit juxta verbum Dómini : * Et discipuli sustulérant relíquias. Glória Patri. Repet. . Manducavérunt, usque ad *. Marc. 6. 4. Reg. 4.

. Sacerd. Cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi, B. Et psallam nómini Dómini altíssimi. Ps. 12.

AD LAUDES.

Ant. 1. g. Oculi Dómini sine intermissióne inspicientes in viis hóminum ; non sunt absconsa testa-` menta per iniquitátem illórum. Eccli. 17.

Ant. a. D. Pœniténtibus

dedit viam justitiæ, et con

firmávit deficientes sustinére, et destinávit illis sortem veritátis Eccli. 17.

Ant. 3. a. Quàm magna misericórdia Dómini,

et

propitiátio illíus convertén- tem próximum Pascha, dies festus Judæórum. Joan. 6.

tibus ad se! Eccli. 17.

Ant. 4. D. Benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino; quia éruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis. Dan. 3.

Ant. 5. F. A mortuo, quasi nihil perit confessio : confitéberis vivens, et laudabis Deum, et gloriáberis in miseratiónibus illíus. Eccli. 17.

Capitulum. (Isaiæ 61.) SPIRITUS Dómini super me; ut consolárer omnes lugentes, et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mœróris.

Hymnus, Solemne, 139. . Benedic, ánima mea, Dómino, B. Qui replet in bonis desidérium tuum. Ps.

[blocks in formation]

AD TERTIAM.

Ant. 1. f. Cùm vidisset Jevenit ad eum, dixit ad Phisus quia multitúdo máxima lippum Unde emémus panes, ut mandúcent hi? Hoc autem dicébat tentans eum;

ipse enim sciébat quid esset

factúrus. Joan. 6.

Capitulum. (Ezech. 34.) OVES meas pascam, et in

móntibus excelsis Israel erunt páscua eárum : ibi requiescent in herbis viréntibus, et in páscuis pínguibus pascentur super montes Israel Ego pascam oves meas, et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus.

[blocks in formation]

grátiæ tuæ deserviébat, ad voluntátem eórum qui à te desiderábant; ut scirent filii tui quos dilexisti, Dómine, quóniam non nativitátis fructus pascunt hómines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat.

*

B. br. Satiávit Dóminus * Animam inánem. Satiávit. V. Et ánimam esurientem" satiávit bonis, Animam inánem. Glória Patri. Satiávit. Ps. 106.

. Dóminus facit judí cium injúriam patientibus, R. Dat escam esuriéntibus. Ps. 145

AD NONAM.

Ant. 7. c. Dixit Jesus: Colligite que superavérunt fragmenta, ne péreant. Collegérunt ergo, et implevé runt duodecim cóphinos fragmentórum. Joan. 6.

Capitulum. (Deut. 30.) ABUNDARE te fáciet Dóminus Deus tuus in rerum óm nium largitáte : revertétur enim Dóminus, ut gaudeat super te in ómnibus bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis; si tamen audieris vocem Dómini Dei tui, et custodíeris præcepta ejus.

B. br. Edent pauperes, * Ét saturabuntur. Edent páuperes. . Et laudabunt Dóminum, qui requírunt cum, *Et saturabuntur. Gló

ria. Edent.

*

Manducavérunt et

adoravérunt : R. In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. Ps. 21.

AD VESPERAS.

Ant. 1. D. Abiit Jesus trans mare Galilææ, et sequebátur eum multitúdo magna ; quia vidébant signa quæ faciébat super his qui infirmabantur. Joan. 6.

Ant. 2. D. Súbiit in montem Jesus, et ibi sedébat cum discípulis suis erat autem próximum Pascha, dies festus Judæórum. Joan. c. 6.

Ant. 1. f. Cùm vidisset Jesus quia multitúdo máxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde emémus panes, ut mandúcent hi? Hoc autem dicébat tentans eum ; ipse enim sciébat quid esset factúrus. Joan. 6.

Ant. 3. à. Acceptis Jesus quinque pánibus et duóbus píscibus, respexit in cœlum, et benedixit illis; et fregit, et distribuit discípulis suis, ut pónerent ante turbas. Luc. 9.

Ant. 7. c. Dixit Jesus : Colligite quæ superavérunt fragmenta, ne péreant. Collegérunt ergo, et implevérunt duodecim cóphinos fragmentórum. Joan. 6.

Capitulum. (Tob. 12.) BENEDICITE Deum cœli, et

coram ómnibus vivéntibus confitemini ei; quia fecit

« ZurückWeiter »