Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

*

mimandúcet; ut non in judícium conveniátis. Cætera autem, cùm vénero, dispónam. R. Pater sancte, serva quos dedisti mihi; Pro eis ego sanctífico meipsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte non pro eis autem rogo tantùm, sed pro eis qui creditúri sunt per verbum eórum in me. . Ecce ego et púeri mei, quod dedit mihi Dóminus; * Pro eis. Repetitur B. Pater sancte, usque ad V. Ecce ego. Joan. 17. Is. 8.

AD LAUDES.

In Ps. Dómine, ne in furóre.... Miserére meî, 38, Ant. 6. C. Cœpit Jesus pavére et tædére; et ait discípulis suis: Tristis est ánima mea usque ad mortem. Sustinéte hic, et vigiláte mecum. Marc. 14. Matth. 26.

In Ps. Usquequò, Dómine, 54, Ant. 7. d. Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem spíritus quidem promptus est, caro autem infirma. Matth. 26.

In Ps. Exaudi, Dómine, justítiam meam, cum sua divisione, 108, Ant. 2. D. Prócidit in fáciem suam, orans et dicens, Pater mi, si possíbile est, tránseat à me calix ille verúmtamen non mea voluntas, sed tua fiat, Matth. 26. Luc. 22.

CANTICUM.

(2. Reg. 22.) DOMINUS petra mea,et robur

[blocks in formation]

Quia circumdedérunt me contritiónes mortis : torrentes Bélial terruérunt me

Funes inferni circumde

dérunt me : prævenérunt me láquei mortis.

In tribulatióne mea invocábo Dóminum,*et ad Deum meum clamábo.

*

Et exáudies de templo suo vocem meam, et clamor meus véniet ad aures ejus.

Ant. 3. c. Appáruit illi Angelus de cœlo, confortans eum. Et factus in agónia, prolíxiùs orábat: et factus est sudor ejus sicut guttæ sánguinis decurrentis in terram. Luc. 22.

In Ps. Laudáte Dóminum de cœlis, 8, Ant. 4. d. Appropinquávit Judas, ut oscularétur eum. Dixitque illi Jesus: Amíce, ad quid venisti? Juda, ósculo Fílium hóminis tradis? Luc. 22. Matth. 26.

Dum cantatur Benedictus, extinguuntur cerei altaris.

Ad Benedictus, Ant. 1. g. Dixit Jesus ad eos qui vénerant ad se : Quasi ad latrónem existis cum gladiis et fústibus. Cùm quotidie vo

biscum fúerim in templo, non extendistis manus in me; sed hæc est hora vestra et potestas tenebrárum. Luc.

22.

Dum dicitur hæc Antiphona, amovetur à cuspide summus cereus accensus, et absconditur retro altare.

Finitâ Antiphonâ, cantatur à pueris Chori, si adsint, retro altare flexis genibus, Kyrie, cum Tropis ; et omnes de Choro genuflexi repetunt Kyrie, vel Christe, ut infrà notatur: quod etiam observatur in secunda et tertia nocte.

PRECES.

Clerici. Kyrie, eléison. Chorus. Kyrie, eléison.

Cl. Dómine, miserére; parce fámulis: Christus Dóminus factus est obédiens usque ad mortem. Phil. 2. Chorus, Kyrie, eléison.

Cl. Qui dedisti redemptiónem teipsum pro ómnibus. 1. Tim. 2. Chorus. Christe, eléison...

CI. Qui à Juda ósculo tráditus, sicut ovis ad occisiónem ductus es. Luc. 22. Is. 53. Chorus. Christe, elei

son.

CI. Qui exaltátus à terra, ómnia traxisti ad teipsum. Joan. 12. Chorus. Christe, eléison.

C. Qui per Prophétam dixisti Ero mors tua, ò mors. Osee. 13. Ch. Kyrie, eléison.

Cl. Auctor vitæ per mortem destruxit eum qui habébat mortis impérium. Act. 3. Hebr. 2. Ch. Kyrie, eleison.

CI. A forti prædam ábstulit, expólians potestates, et palàm triumphavit. Is. 49. Col. 2. Ch. Kyrie, eléison. Dómine, miserére; parce fámulis Christus Dóminus factus est obédiens usque ad mortem, Cler. Mortem autem crucis. Phil. 2.

Inchoatur absolutè à Celebranle genuflexo, Ps. Miserére, 120, quem omnes, flexis genibus, aliernis choris prosequuntur mediocri voce.

Quo finito, Celebrans " flexis genibus, simili voce dicit absolutè sequentem Orat.

RESPICE, quæsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre tormentum; secrelò, Qui tecum.

Et statim fit strepitus à Celebrante in signum exeundi. Mox profertur cereus accensus ; el omnes surgunt, et cum silentio discedunt.

AD HORAS, dicuntur reclo vocis tono Psalmi de Dominica, excepto quòd ad Primam, loco Ps. Confitemini, dicitur Psalmus, Deus, in nómine, 92, omisso Symbolo Quicumque. Quibus finilis, dicitur Antiph. Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem. Philip. 2.

Deinde Ps. Miserére, flexis genibus, et Oratio, Respice, qua sub silentio concluditur.

Hoc triduo, Officium Capituh, Lectio Martyrologii et Cancnis omilluntur.

Hodie dicuntur in Choro septem Ps. Panilentiales; deinde fit Absolutio co ritu qui notatur in Missalle

AD VESPERAS.

In Ps. Dilexi, quóniam, 36, Ant. 4. E. Occidétur Christus; et non erit ejus pópulus, qui eum negatúrus est. Dan. 9.

In Ps. Črédidi, 84, Ant.

8. G. Sicut ovis ad occisió

nem ducétur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Is. 53,

In Ps. Ad Dóminum, 52, Ant. 1. a. Omnes nos quasi oves errávimus, unusquisque in viam suam declinávit; et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum.

Is. 53.

In Ps. Levávi óculos meos, 37, Ani. a. D. Oblátus est, quia ipse vóluit; et non apéruit os suum: vidébit et saturábitur. Is. 53.

In Ps. Beáti omnes, 119, Ant. 6. F. Ipse est propitiátio pro peccátis nostris; non pro nostris autem tantùm, sed étiam pro totíus mundi. 1. Joan. 3.

Ad Magníficat, Ant. 7. ç. Próprio Fílio suo non pepercit Deus, sed pro nobis ómnibus trádiditillum. Rom. 8

Pro Oratione, in Choro di eilur Postcommunio missä: extra Chor. Réspice, suprà. COMPLET. ut suprà, 288.

FERIA SEXTA

IN PARASCEVE.
IN I.o NOCTURNO.

In Ps. Dómine, quid multiplicáti sunt, 2, Anl. 6. F. Non timébo míllia pópuli circumdantis me: exurge, Dómine; salvum me fac, Deus meus.

In Ps. Deus, Deus meus, cum suis divisionibus, 99, Ant. 5. a. Aperuérunt super me os suum, sicut leo rápiens et rúgiens: concílium malignantium obsédit me.

In Ps. Dóminus illuminátio mea, cum sua divisione, 81, Ant. 8. G. Insurrexérunt in me testes iníqui; et mentíta est iniquitas sibi.

. Acuérunt linguas suas sicut serpentis: R. Venénum áspidum sub lábiis córum. Ps. 139.

LECTIO I.

De Lamentatióne Jeremiæ Prophétæ. (Cap. 3.)

EGO vir videns paupertatem meam in virga indignatiónis ejus. Me minávit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Tantùm in me vertit, et convertit manum suam totà die. Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam; contrívit ossa mea. Edifi

cávit in gyro meo, et circùmdedit me felle et labóre. In tenebrósis collocávit me, quasi mortuos sempiternos. Circumædificávit adversùm me, ut non egrédiar; aggravávit cómpedem meum. Sed et cùm clamávero et rogávero, exclúsit oratiónem meam. Conclúsit vias meas lapidibus quadris; cémitas meas subvertit. Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. Jerúsalem, Jerúsalem, etc.

B. Quærébant adversùs Jesum testimónium, ut eum

morti tráderent; nec inveniébant: * Multi enim testimónium falsum dicébant; et conveniéntia testimónia non erant. . Surgentes testes iniqui, quæ ignorábam interrogábant me: Multi. Marc. 14. Ps. 34.

LECTIO II.

*

TETENDIT arcum suum, et pósuit me quasi signum ad sagittam. Misit in rénibus meis fílias pháretræ suæ. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum totâ die. Replévit me amaritudínibus, inebriávit me absinthio. Et fregit ad númerum dentes meos, cibávit me cínere. Et repulsa est à pace ánima mea, oblitus sum bonórum. Et dixi: Périit finis meus, et spes mea à Dómino. Recordáre paupertátis et transgressiónis meæ, absinthii et fellis. Memória

memor ero, et tabescet in me ánima mea. Hæc récolens in corde meo, ideò sperábo. Jerúsalem.

B. Princeps Sacerdótum ait: Adjúro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Fílius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti. At illi dixérunt: *Reus est mortis. . Locúti sunt Sacerdotes : Judícium mortis est viro huic, quia prophetávit sicut audistis áuribus vestris : Reus. Matth. 26. Jer. 26.

LECTIO III.

me

VENATIONE ^cepérunt quasi avem inimíci mei gratis. Lapsa est in lacum vita mea, et posuérunt lápidem super me. Inundavérunt aquæ super caput meum : dixi: Périi. Invocávi nomen tuum, Dómine, de lacu novíssimo. Vocem meam audisti: ne avertas aurem tuam à singultu meo et clamóribus. Appropinquasti in die quando invocávi te : dixisti Ne timeas. Judicasti, Dómine, causam ánimæ meæ, Redemptor vitæ meæ. Vidisti, Dómine, iniquitátem illórum adversùm me: júdica judícium meum. Vidisti omnem furorem universas cogitatiónes eórum adversùm me. Audisti oppróbrium eórum, Dómine: omnes cogitationes eórum adversùm me; lábia insurgéntium mihi, et meditatiónes eórum adversùm me

totâ die. Sessiónem eórum et resurrectiónem eórum vide; ego sum psalmus eórum. Reddes eis vicem, Dómine, juxta ópera mánuum suárum. Jerúsalem.

*

B. Expuérunt in fáciem Jesu, Et cólaphis cecidérunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe: quis est qui te percussit?. Aperuérunt super me ora sua, et exprobrantes percussérunt maxillam meam, *Et. Matth. 26. Job. 16.

IN II. NOCTURNO.

In Ps. Dómine, ne in fúróre, cum sua divisione, 103, Ant. 8. G.Vim faciebant qui quærébant ánimam meam. In Ps. Eripe me de inimícis, cum sua divisione, 89, Ant. 3. c. Irruérunt in me fortes: neque iniquitas mea, neque peccátum meum, Dómine.

7.

In Ps. Nonne Deo, 106, Ant. d. Deo subjecta esto, ánima mea ; quóniam ab pso patiéntia mea.

. Subsannavérunt me subsannatióne : R. Frenduérunt super me déntibus suis. Ps. 34.

LECTIO IV.

Sermo sancti Joannis Chrysóstomi.

(Hom. de Cruce et Latr. n. 1.) HODIE Pascha nostrum pro nobis immolátus est Christus. Ubi, quæso, immolátus? In excelso patíbulo.

[ocr errors][ocr errors]

Novum altáre hujus sacrifícii, quia ipsum sacrificium novum stupendumque est. Idem quippe et sacrifícium et sacerdos erat : sacrificium secundùm carnem, sacerdos secundùm spíritum. Idem et offerébat, et secundùm carnem offerebátur. Et crux fuit altáre. Et cur, ínquies, non in templo hóstia offertur, sed extra urbem et moenia? Ut implerétur illud. Cum iníquis reputátus est. Cur autem in sublími patíbulo jugulátur, non sub tecto? Ut aéris na

túram purgáret, cùm ovis in sublími immolarétur. Purgabátur item et terra; fluébat enim è látere sánguis in ipsam. Ideò non sub tecto, ideò non in templo Judáico, ne sibi Judæi hóstiam vindicárent, neve putáres pro illa gente tantùm hanc offerri. Idcirco extra urbem et monia; ut discas universále sacrifícium esse, quia

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »