Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

frustra, misericórdiam

suam derelinquunt.

*

Ego autem in voce laudis immolábo tibi : qихcumque vovi reddam pro salúte Dómino.

Ant. 4. E. Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diébus et tribus noctibus, sic erit Fílius hóminis in corde

terræ. Malth. 12.

In Ps. Laudáte Dóminum in sanctis, 46, Ant. 2. D. Dabit impios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua; eo quòd iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus. Is. 53.

Ad Benedictus, Anl. 6. C. Accepérunt Joseph et Nicodémus corpus Jesu, et ligavérunt illud linteis cum aromátibus, et posuérunt illud in monumento. Joan. 19.

Kyrie, etc. ut suprà, 295. AD HORAS, post Psalmos dicitur, Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. Philipp. a.

[blocks in formation]

[Factá Communione in Missa, pro Vesperis dicuntur tanlùm Psalmus et Canticum sequens, cum suis Antiphonis, sine Glória Patri. ]

AD VESPERAS.
PSALMUS 116.

LAUDATE Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli;

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, *et véritas Dómini manet in æternum.

Ant. 5. a. Allelúia, quóniam in æternum, allelúia, misericórdia ejus, allelúia, allelúja. Ps. 135.

Ad Magníf. Ant. 6. F.dupl. Cùm transisset sábbatum, María Magdaléne, et María emérunt Jacóbi, et Salóme, arómata, ut venientes úngerent Jesum allelúia. Marc 16.

Sacerdos ad altare dicit:

. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

ORATIO. Orémus.

PRÆSTA, quæsumus, omnípotens Deus, ut divíno múnere satiáti, plácitis tibi móribus innovémur; Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritus sancti Deus, per ómnia sécula.

Deinde, . Dóminus vobiscum, Et cum spíritu

tuo.

Diaconus dicit, Ite, Missa est. R. Deo grátias.

[Extra Chorum, Vespera dicuntur ut suprà; sed ante Orationem non dicitur Dóminus vobiscum, nec Oré

venit María Magdaléne, et áltera María, vidére sepulcrum, allelúia. Matth. 28.

Statim sequitur Oratio, ante quam non dicitur Dóminus vobiscum, nec Oré

mus.

ORATIO.

mus; et post Orationem nihil VISITA, quæsumus, Dómi

additur.]

[blocks in formation]

ne,

habitatiónem nostram; et omnes insídias inimíci ab ea longè repelle: Angeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper; Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritûs sancti Deus; per ómnia.

Non dicitur Dóminus vobiscum, nec Benedicámus.

ANNUALE MAJUS.

AD NOCTURNUM. . Dómine, lábia, etc. Allelúia.

Invit. Allelúia. Surrexit Dóminus verè: * Veníte, adorémus, allelúia. Luc. 24. Ps. 94. Veníte, 124.

Non dicitur Hymnus, nec accinitur jubilus in fine An

tiphonarum: quod servatur etiam ad omnes Horas per totam Octavam.

In Psal. Quare fremuérunt, 1, Ant. 1. J. Repromissiónem Deus adimplevit, resuscitans Jesum, sicut et in Psalmo scriptum est: Fílius meus es tu; ego hódie génui te, allelúia. Act. 13.

In Ps. Conserva me, 71, Ant. 4. D. Quòd Deus suscitávit eum à mórtuis, ám pliùs jam non reversúrum in corruptiónem, ità dixit: Non dabis Sanctum tuum vidére corruptiónem, allelúia. Act. 13.

In Ps. Exaltábo te, Dómine, 5, Ant. 8. G. Definíto consílio, et præsciéntià Dei tráditum Deus suscitávit, solútis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat tenéri illum ab eo, allelúia. Act. 2.

. Dómine, eduxisti ab inferno ánimam meam :

B Salvasti me à descendén tibus in lacum. Ps. 29.

Pater noster. Absol. Benedictus. Bened. Confiteámur in ore, infrà, 339.

LECTIO I.

De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

(Cap. 6.)

Ax ignorátis, fratres, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quomodò Christus surrexit à mórtuis per glóriam Patris, ità et nos in novitáte vitæ ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus, simul et resurrectiónis érimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruátur corpus pec cáti, et ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, justificátus est à peccáto. Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo; scientes quòd Christus resurgens ex mórtuis, jam non moritur, mors illi ultrà non dominábitur. Quòd enim mortuus est pec cáto, mórtuus est semel;

[blocks in formation]

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(231. n. 2.) RESURRECTIO Dómini nostri Jesu Christi nova vita est credéntium in Jesum; et hoc est sacramentum passiónis et resurrectiónis ejus, quod valde nosse et ágere debétis. Non enim sine causa vita venit ad mortem: non sine causa fons vitæ, unde bibitur ut vivátur, bibit hunc cálicem qui ei non debebátur. Non enim Christo debebátur mors. Huic con

ditióni mortis obstrictus náscitur omnis homo, sed præter illum hóminem qui homo factus est, ne períret homo. Pœna culpæ mors: Dominus Jesus Christus mori venit, peccáre non venit. Communicando nobiscum sine culpa pœnam, et cul

pam solvit et pænam. Quam pœnam solvit? Quæ nobis debebátur post istam vitam. Ergo crucifixus est, ut in cruce ostenderet véteris hóminis nostri occásum, et resurrexit, ut in sua vita osténderet nostræ vitæ novitátem.

R. Pascha nostrum immolátus est Christus: ítaque epulémur * Non in fermento véteri, neque in fermento malitiæ, sed In ázymis sinceritátis et veritátis, allelúia, allelúia. V. Exurgat Deus, et dissipentur inimíci ejus; et justi epulentur et exultent in conspectu Dei, *Non. Glória. † În ázymis. 1, Cor. 5. Ps. 67.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii se

cundùm Marcum.

(Cap. 16.) IN illo tempore; María Magdaléne, et María Jacóbi, et Salóme, emérunt arómala, ut venientes úngerent Jesum. Et réliqua.

Homília sancti Gregórii Papæ.

(In Ev. 21. n. 2.) AUDISTIS, fratres caríssimi, quòd sanctæ mulieres quæ Dóminum fúerant secútæ, cum aromátibus ad monumentum venérunt ; et ei quem viventem diléxerant, étiam mortuo, stúdio humanitátis, obsequuntur. Sed res gesta áliquid in sancta

Ecclésia signat gerendum. Sic quippe necesse est ut audiámus quæ facta sunt, quátenùs cogitémus étiam quæ nobis sint ex eórum imitatióne facienda. Et nos ergo in eum qui est mórtuus credentes, si odóre virtútum referti, cum opinióne bonórum óperum Dóminum quærimus, ad monumentum profectò illíus cum aromátibus venímus. Ille autem mulieres Angelos vident, quæ cum aromátibus venérunt; quia vidélicet illæ mentes supernos cives aspíciunt, quæ cum virtútum odóribus ad Dóminum per sancta desidéría proficiscuntur. Notandum verò nobis est quidnam sit, quod in dextris sedére Angelus cérnitur, qui stolà cándidâ coopertus apparuit. Sed quid advenientes féminas affátur, audiamus: Nolite expavéscere; ac si apertè dicat: Páveant illi qui non amant adventum supernórum cí vium. Vos cur pertiméscitis quæ vestros concíves vidétis? Unde et Matthæus Angelum apparuisse describens, ait: Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. In fulgóre étenim terror timóris est, in nive autem blandimentum candóris. Quia verò omnípotens Deus, et terribilis peccatóribus, et blandus est justis; rectè testis resurrectiónis ejus Angelus, et in

fulgóre vultûs, et in candóre hábitûs demonstrátur ; ut de ipsa sua spécie et terréret réprobos, et mulcéret pios.

Ecce terræ mótus factus est magnus; * Angelus enim Dómini descendit de cœlo, et accédens revolvit lápidem, et sedébat super eum, allelúia, allelúia, allelúia. . Terra trémuit et quiévit, cùm exúrgeret in judícium Deus, ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ ; * Angelus enim Dómini descendit de cœlo. Glória. * Angelus. Repelitur R Ecce, usque ad . Matth. 28. Ps. 75.

Te Deum.

[ocr errors]

. Sacerd. Exaltábo te Dómine quóniam suscepisti me, B. Nec delectasti inimícos meos super me. Ps. 29.

AD LAUDES.
Psalmi de Dominica.

Ant. 1. D. Unâ sábbati valde dilúculo, mulieres venérunt ad monumentum, portantes quæ paraverant arómata; et invenérunt lápidem revolútum à monumento, allelúia. Luc. 24.

Ant. 3. a. Introeuntes in monumentum, vidérunt júvenem sedentem in dextris, et obstupuérunt, allelúia.

Marc. 16.

Ant. 8. c. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur, et vestimentum ejus sicut nix, allelúia, allelúia. Matth. 28.

« ZurückWeiter »