Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Servi formam suscepit, ut nos in libertátem afferámur descendit, ut evehámur : tentátus est, ut vincáinus: contemptus est, ut nos glória afficiámur: mórtuus est, ut salutem nobis áfferat: as cendit, ut eos qui in peccáti lapsu jacébant ad seipsum trabat. Omnia quisque donet. ómnia, inquam, ei qui seipsum redemptiónis prétium pro nobis ac culpæ nostra succidáncum dedit, nemo non offerat. Nihil autem datúrus est tantum, quantum seipsum obtúlerit, hujus rystérii vim ac ratiónem probe intelligentem, et totum in eo nitentem, ut propter illum ó.ania sit, quæcumque ipse propter

nos factus est.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

mas qui dícitur Dídyrus. Et réliqua.

Homília sancti Gregórii
Papæ.

(In Ev. 24.) LECTIO sancti Evangélii, quæ modò in áuribus vestris lecta est, fratres mei, quæstióne ánimum pulsat, sed pulsatióne suâ vim discretiónis índicat. Quæri étenim potest cur Petrus, qui piscátor ante conversionem fuit, post conversiónem ad piscatiónem rédiit; et cùm Véritas dicat: Nemo mittens manum suam ad arátrum, et aspíciens retrò, aptus est regno Dei; cur repétiit quod dereliquit? Sed si virtus discrctiónis inspicitur, citiùs vidétur quia nimírum negótiam quod ante con versiónem sine peccáto éxtitit, hoc étiam post conversiónem repétere culpa non fuit.

(Cap. 21.) IN illo témpore; Manifestá vit se iterùm Jesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic: Erant simul Simon Petrus, et Tho

B. Stetit Jesus in líttore; non tamen cognovérunt discípali quia Jesus est. * Dicit eis: Míttite in dexteram navígii rete. Misérunt, et jam non valébant illud tráhere præ multitúdine píscium, allelúia, allelúia. у. Omnia quæcumque voluit, Dóminus fecit in cœlo, in terra, in mari, et in ómnibus

abyssis. * Dicit eis. Glória, *Dicit eis. Joan. 21. Ps. 134.

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Dicit discípulis suis Jesus: Veníte, prandéte. Et nemo

audébat discumbentium in

gaudére de saórum profécterrogáre cum, Tu quis es? tibus filiórum; Per Chrisscientes quia Dóminus est, tum. allelúia. Joan. 21.

ORATIO. Orémus.

Ad stationem.

ORATIO. Orémus.

Deus, qui nos resurrectió- Deus, qui per Paschále

nis dominicæ ánnuâ solem- mystérium docuisti nos venitáte lætíficas : concédetustátem vitæ relínquere, et propitius, ut per temporália festa quæ ágimus, perveníre ad gáudia æterna mereámur; Per eumdem Dómi

num.

AD VESPERAS.

Graduale. Hæc dies quam fecit Dóminus; exultémus et lætémur in ea. . Annún

tient ópera ejus, qui descendunt in mare; ipsi vidérunt mirabília ejus in profundo. Ps. 106.

Allelúia, allelúia. . Apóstolis quos elégit Jesus, præbuit seipsum vivum in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis. Allelúia. Act. i. Víctimæ, 315.

Ad Magnificat, Ant. 8. G. Accipit Jesus panem, et dat discípulis suis, et piscem simíliter. Hoc jam tértiò manifestátus est Jesus, postquam resurrexit à mórtuis, allelúia. Joan. 21. Act. 10. Oratio, ut ad Laudes. In Baptisterio. ORATIO. Orémus.

Deus, qui Ecclésiam tuam multiplicas sóbole renascéntium : fac eam propitius

E

in novitáte spíritûs ambuláre : præsta, ut sacramentis tuis innováti, dona grátiæ tuæ servémus; Per Christum Dóminum nostrum.

In Choro.

ORATIO. Orémus.

Tuâ nos, quæsumus, Dómine, pietáte custódi; ut qui Unigeniti tui passióne sunt redempti, ejusdem resurrectiónis et glória efficiantur partícipes; Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum.

"ERIA QUINTA

Semiduplex.

AD NOCTURNUM.

Tres Psalmi è I. Nocturno Dominicæ, ut in Psalterio, 1.

LECTIO I.

De Actibus Apostolórum. (Cap. 3.) PETRUS et Joannes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur: quem ponébant quotidie

portam templi, quæ dicitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introeúntibus in templum. Is, cùm vidisset Petrum et Joannem incipientes introíre in templum, rogábat ut eleemosynam accíperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Réspice in nos. At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis, Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi; quod autem hábeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. Et apprehenså manu ejus déxterà, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases ejus et plantæ. Et exiliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exiliens, et laudans Deum. Et vidit omnis pópulus eum ambulantem, et laudantem Deum. Cognoscébant autem illum, quòd ipse erat qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi; et impléti sunt stupore.

R. Jesum Nazarénum virum approbátum à Deo virtútibus et prodígiis, per manus iniquórum affigentes, interemistis: Quem Deus suscitavit, allelúja, allelúia. . Ipse est Deus vivens, et æternus in sécula, fáciens signa et mirabília in cœlo et in terra: * Quem Deus suscitávit, allelúja allelúia. Act. a. Dan. 6.

[blocks in formation]

(Cur in Penter. legantur Acta Apost. Hom. 4. n. 5, 6.)

MERITO quæret áliquis

quam tandem ob causam statútum fúerit ut históriam crucis in die crucis et passiónis legámus, Apostolórum autem Acta non ipsis illis diébus, aut illo témpore quo patráta sunt, legámus. Causam diligenter attendite. Statim post crucem ac resurrectiónem mirácula légimus Apostolórum, ut manifestam et indubitátam resurrectiónis probatiónem habeamus. Excitátum illum à mórtuis, corpóreis óculis non vidisti; sed óculis fídei cernis illum à mórtuis excitátum. Non vidisti illum his óculis à mórtuis excitátum; at per illa mirácula excitátum illum à mórtuis intuébere. Ad illum enim fidei conspectum signórum exhibitio te dedúcet. Itaque multò major et evidéntior illa fuit demonstrátio, quòd in ejus nómine signa fierent, quàm quòd excitátus ille à mórtuis apparéret. Cùm enim Petrum audivissent turbæ claudo dicentem: In nómine Jesu Christi surge, et ámbula; tria millia et quinque millia virórum Christo credidérunt. At discípulus cùm suscitátum vidéret, nisi étiam tangeret,

incrédulus fuit: hæc cùm vel inimíci ipsi spectassent, prótinus crediderunt. Ità in hujusmodi miráculis majus áliquid visu fuit et evidentius, plusque ad illos alliciendos váluit atque flectendos, ut resurrectióni fidem adhibérent.

B. Per Christum fidéles estis in Deo qui suscitávit eum à mórtuis, et dedit ei glóriam ; * Ut fides vestra et spes esset in Deo, allelúia, allelúia. . Antiquus diérum dedit ei potestátem, et honórem, et regnum; *Ut fides. 1. Petr. 1. Dan. 7.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii-secundùm Joannem.

(Cap. 20.) IN illo témpore; María stabat ad monumentum foris, plorans. Et réliqua. Homília S. Gregórii Papæ.

(In Ev. 25. n. 4, 5.) MULIER, quid ploras? quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium; quatenus cùm nomináret quem quæreret, in amóre ejus ardéntiùs æstuáret. Illa existimans quia hortulánus esset, dicit ei: Dómine, si tu sustulisti eum. Quid est quòd, viso eo quem hortulánum crédidit, cui necdum díxerat quem quærébat, ait: Dómine, si tu sustulisti eum? Quasi ením jam dixisset ex cujus desidé

rio plángeret, eum dicit quem non díxerat. Sed vis amóris hoc ágere solet in ánimo, ut quem ipse semper cógitat, nullum álium ignoráre credat. Recte et hæc múlier quem quærit, non dicit; et tamen dicit : Si tu sustulisti eum ; quia álteri non putat incógnitum, quem sic ipsa contínuo plangit desidério.

B. María stabat ad monumentum foris, plorans. Dicit ei Jesus: Múlier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Dómine, * Si tu sustulisti eum dícito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam, allelúia, allelúia. . Indica mihi quem diligit ánima mea : * Si tu. Glória. * Si tu. Joan. 20. Cant. 1.

[ocr errors]

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Surgens Jesus mane, prima sábbati, apparuit primò María Magdaléne, allelúia. Marc. 16.

ORATIO. Orémus.

OMNIPOTENs sempiterne Deus, qui Paschále sacramentum in reconciliatiónis humánæ fœdere contulisti: da méntibus nostris, ut quod professióne celebrámus, imitémur effectu: Per Dómi

num

AD VESPERAS. Graduale. Ilæc dies quam fecit Dóminus, exultémus et

lætémur in ea. . Déxtera odisse quibus irásceris, et Dómini fecit virtútem: déx- amáre quæ præcipis; Per tera Dómini exaltávit me. Dóminum. Ps. 117.

Allelúia, allelúia. V. Dicit María Jesus: Vade ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum Deum

[ocr errors]

FERIA SEXTA.

Semiduplex.

AD NOCTURNUM.
Tres Psalmi è II Nocturno

meum et Deum vestrum. Dominicæ, ut in Psalterio, a.

Allelúia. Joan. 20.
Víctima, 315.

Ad Magníficat, Ant. 6. F. Venit María Magdaléne, annúntians discípulis: Quia vidi Dóminum, allelúia. Joan. 20

Oratio ut ad Laudes.
In Baptisterio.
Orémus.

ORATIO.

PRÆSTA, quæsumus, omnípotens Deus, ut Ecclésia tua, et suórum firmitáte membrorum, et novâ semper fœcunditáte lætétur; Per Christum.

LECTIO I.

De Actibus Apostolórum.

(Cap. 3.) Cum tenéret (claudus) Petrum et Joannem, cucurrit omnis pópulus ad eos ad pórticum, quæ appellátur Salomónis, stupentes. Videns autem Petrus respondit ad pópulum: Viri Israelíta, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini quasi nostrà virtúte aut potestáte fecérimus hunc ambuláre? Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante fáciem Piláti, judicante illo dimitti. Vos autem Sanctum et Justum negastis, et petistis virum homicídam donári vobis; auctórem verò vitæ interfecistis quem Deus suscitávit à mórtuis, cujus nos testes sumus. Et in fide nóminis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmávit nomen ejus; et fides quæ per eum est, dedit doce nos et íntegram sanitátem istam

Ad Stationem.
ORATIO.

Orémus

LARGIRE famulis tuis, Dómine, grátiam tuam et præsta, ut qui ad imáginem Fílii tui divíno sunt baptismo regeneráti, à regni tui poténtia nunquam divellantur; Per eumdem Christum.

In Choro.

ORATIO. Orémus.

DEUS, qui nobis ad celebrandum Paschále sacramentum liberióres ánimos præstitisti :

« ZurückWeiter »