Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tum est, et non possumus negáre: Sed ne ámpliùs divulgétur in pópulum, comminémur eis ne ultrà loquantur in nómine hoc ulli hóminum.

LECTIO II.

Er vocantes eos, denuntiavérunt ne omninò loquerentur, neque docérent in nómine Jesu Petrus verò et Joannes respondentes, dixérunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos pótiùs audire quàm Deum, judicáte; non enim possumus quæ vídimus et audivimus, non loqui. At illi comminantes dimisérunt eos, non invenientes quomodò punírent eos, propter populum; quia omnes clarificábant id quod factum fúerat in eo quod accíderat. Annórum enim erat ámpliùs quadraginta. homo, in quo factum fúerat signum istud sanitátis.

LECTIO III.

DIMISSI IMISSI autem venérunt ad suos, et annuntiavérunt eis quanta ad eos príncipes Sacerdótum et senióres dixissent. Qui, cùm audissent, unanímiter levavérunt vocem ad Deum, et dixérunt: Dómine, tu es qui fecisti cœlum etterram, mare, et ómnia quæ in eis sunt; qui Spíritu sancto per os patris nostri David púeri tui dixisti : Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt

inánia? Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum adversùs Dóminum et adversùs Christum ejus. Convenérunt enim verè in civitáte ista adversùs sanctum púerum tuum Jesum quem unxisti, Heródes et Póntius Pilátus cum Géntibus, et pópulis Israel ; fácere quæ manus tua et consílium tuum decrevérunt fíeri. Et nunc, Dómine, réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sanitátes, et signa, et prodígia fíeri per nomen sancti Fílii tui Jesu. Et cùm orassent, motus est locus in quo erant congregáti; et repléti sunt omnes Spíritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fidúcia.

Ad Benedictus, Ant. 1. D. Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Jesum, allelúia. Act. 3.

Ad Magníficat, Ant. 6. F. Vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, allelúia. Joan.20.

FERIA TERTIA.

AD NOCT. Ps. Dómine quis habitábit.... Cœli enarrant, 37. Lex Dómini immaculáta, 40.

[blocks in formation]

aut

erat corunum et ánima una: nec quisquam eórum quæ possidébat áliquid suum esse dicébat; sed erant illis ómnia commúnia. Et virtúte magnâ reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri; et grátia magna erat in ómnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessóres agrórum domórum erant, vendentes afferébant prétia eórum quæ vendébant, et ponéhant ante pedes Apostolórum. Dividebátur autem singulis prout cuíque opus erat. Joseph autem qui cognominátus est Bárnabas ab Apóstolis, (quod est interpretátum Filius consolatiónis) Levítes, Cyprius génere, cùm habéret agrum, véndidit eum, et áttulit prétium, et pósuit ante pedes Apostolórum.

LECTIO II.

(Cap. 5.) VIR autem quidam nómine

Ananias, cum Saphira uxóre sua, véndidit agrum, et fraudávit de prétio agri, cónscià uxóre suå et áfferens partem quamdam, ad pedes Apostolórum pósuit. Dixit autem Petrus: Anánia, cur tentávit sátanas cor tuum mentíri te Spiritui sancto, et fraudáre de prétio agri? Nonne manens tibi manébat, ct venúndatum in tua erat potestáte? Quare

posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentítus homínibus, sed Deo. Audiens autem Anánias hæc verba, cécidit, et expirávit. Et factus est timor magnus super omnes qui audiérunt. Surgentes autem júvenes, amovérunt eum et efferentes sepeliérunt.

LECTIO III.

FACTUM est autem quasi horárum trium spátium,et uxor ipsíus nésciens quod factum fúerat, introívit. Dixit autem ei Petrus: Dic mihi, múlier, si tanti agrum vendidistis. At illa dixit: Etiam tanti. Petrus autem ad eam: Quid útique convenit vobis tentáre Spíritum Dómini? Ecce pedes eórum qui sepeliérunt virum tuum ad óstium, et éfferent te. Confestim cécidit ante pedes ejus, et expirávit. Intrantes autem juvenes, invenérunt illam mórtuam; et extulérunt, et sepeliérunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universa Ecclésia, et in omnes qui audiérunt hæc.

Ad Benedictus, Ant. 5. C. Cùm resurrexisset Jesus à mórtuis, recordáti sunt dis cípuli ejus quia dicébat : Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud, allelúia. Joan. 2.

Ad Magníficat, Ant. 7: §. Noli esce incrédulus, sed fidélis, allelúia. Joan. 20.

FERIA QUARTA. AD NOCT. Ps. Confité bor, 56. Miserére meî.... Ut quid, 57.

LECTIO I.

De Actibus Apostolórum. (Cap. 5.)

PER manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Cæterórum autem nemo audébat se conjúngere illis, sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credentium in Dómino multitúdo virórum ac mulierum; ità ut in plateas ejícerent infirmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniente Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illó rum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferentes ægros, et vexátos à spirítibus immundis; qui curabantur omnes.

[blocks in formation]

loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ hujus. Qui cùm audissent, intravérunt dilúculò in templum, et docébant. Advéniens autem

princeps Sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt concílium, et omnes

senióres filiórum Israel; et misérunt ad cárcerem ut adducerentur. Cùm autem venissent ministri, et, aperto cárcere, non invenissent illos, 'reversi nuntiáverunt, dicentes : Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante jánuas; aperientes autem, néminem intus invénimus.

Ur

LECTIO II.

autem audiérunt hos sermónes magistrátus templi, et príncipes Sacerdótum, ambigebant de illis quidnam fieret. Advéniens autem quidam nuntiávit eis : Quia ecce viri quos posuistis in cárcerem, sunt in têmplo stantes, et docentes pópulum. Tunc ábiit magistrátus cum ministris, et ad

duxit illos sine vi; timebant enim pópulum, ne lapidarentur. Et cùm adduxissent illos; statuérunt in concílio. Et interrogávit eos princeps Sacerdótum, dicens : Præcipiendo præcepimus vobis ne docerétis in nómine isto; et ecce replestis Jerúsalem doctrína vestrâ ; et vultis indúcere super nos sánguinem

hóminis istius. Respondens lítæ, atténdite vobis super

autem Petrus et Apóstoli, dixérunt : Obedíre oportet Deo magis quàm hominibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxterà suâ ad dandam pœnitentiam Israéli, et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus sanctus quem dedit Deus ómnibus obediéntibus sibi.

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Hæc sunt verba quæ locútus sum ad vos, cùm adhuc essem vobiscum; quóniam necesse est impléri ómnia quæ scripta sunt de me, allelúia. Luc. 24.

Ad Magníficat, Ant. 6. F. Dóminus meus, et Deus meus, allelúia. Joan. 20.

FERIA QUINTA.

AD NOCT. Psalm. Exáudiat.... Exultáte, 72. Beáta gens, 73.

LECTIO I.

De Actibus Apostolórum. (Cap. 5.) Hæc cùm audissent, dissecabantur, et cogitábant interficere illos. Surgens autem quidam in concílio Phariscus, nómine Gamáliel, legis doctor, honorábilis universæ plebi, jussit foràs ad breve hómines fíeri, dixitque ad illos: Viri Israe

hominibus istis quid actúri sitis. Ante hos enim dies éxtitit Théodas, dicens se esse áliquem, cui consensit númerus virórum círciter quadringentorum, qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipáti sunt et redacti ad nihilum. Post hunc éxtitit Judas Galilæus in diébus professiónis, et avertit pópulum post se, et ipse périit; et omnes, quotquot consensérunt ei, dispersi sunt.

LECTIO II.

Er nunc ítaque dico vobis : Discédite ab homínibus istis, et sínite illos; quóniam si est ex homínibus consílium hoc aut opus, dissolvétur: si verò ex Deo est, non potéritis dissolvere illud, ne fortè et Deo repugnáre inveniámini. Consensérunt autem illi. Et convocantes Apóstolos, cæsis denuntiavérunt ne omnino loquerentur in nómine Jesu : et dimisérunt eos. Et illi quidem ibant gaudentes à conspectu concílii, quóniam digni hábiti sunt pro nómine Jesu contumeliam pati. Omni autem die non cessábant, in templo et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.

[blocks in formation]

trans; et trahens viros. ac mulieres, tradébat in custódiam. Igitur qui dispersi erant pertransíbant, evangelizantes verbum Dei. Philippus autem descendens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his quæ à Philippo dicebantur, unanímiter audientes, et videntes signa quæ faciébat. Multi enim eórum qui habébant spíritus immundos, clamantes voce magnà, exibant. Multi autem paralytici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitáte.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

CUM autem audissent Apóstoli, qui erant Jerosolymis, quòd recepisset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joannem: qui, cùm venissent, oravérunt pro ipsis, ut acciperent Spíritum sanctum; nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantùm erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum sanctum. Cùm vidisset autem Simon, quia per impositiónem manûs Apostolórum darétur Spíritus sanctus, óbtulit eis pecúniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, cuicumque imposúero manus, accipiat Spíritum sanctum.

LECTIO III.

ut

PETRUS autem dixit ad eum : Pecúnia tua tecum sit in perditiónem, quóniam do

« ZurückWeiter »