Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

num Dei existimasti pecúnià possidéri. Non est tibi pars neque sors in sermóne isto;

cor enim tuum non est rectum coram Deo pœnitén tiam ítaque age ab‍hac nequítia tua, et roga Deum, si fortè remittátur tibi hæc cogitatio cordis tui; in felle enim amaritúdinis, et obligatióne iniquitátis vídeo te esse. Respondens autem Simon, dixit: Precámini vos pro me ad Dóminum, ut nihil véniat super me horum dixistis.

quæ

[blocks in formation]

eleemosynas multas plebi, et déprecans Deum semper. Is vidit in visu manifeste, quasi horà diéi nouà Angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi: Cornéli. At ille íntuens eum, timóre correptus, dixit: Quid est, Dómine? Dixit autem illi : Oratiónes tuæ et eleemosynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspectu Dei. Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simónem quemdam, qui cognominátur Petrus hic hospitátur apud Simónem quemdam coriárium, cujus est domus juxta mare hic dicet tibi quid te opórteat fácere. Et cùm discedisset Angelus qui loquebátur illi, vocávit duos domésticos suos, et militem metuentem Dóminum ex his

qui illi parébant. Quibus cùm narrasset ómnia, misit illos in Joppen.

LECTIO II.

[ocr errors]

POSTERA autem die, iter illis faciéntibus et appropinquántibus civitáti, ascendit Petrus in superióra, ut oráret, circa horam sextam. Et cùm esuríret, vóluit gustáre. Parántibus autem illis cécidit super eum mentis excessus et vidit cœlum apertum, et descendens vas quoddam velut línteum magnum, quátuor initiis submitti de cœlo in terram, in quo erant ómnia quadrupédia et serpéntia terræ

et

volatilia coli. Et facta est vox ad eum : Surge, Petre, occíde, et mandúca. Ait autem Petrus: Absit, Dómine,

per virtútem suam, allelúia. 1. Cor. 6.

Capitulum. (Jerem. 31.)

quia nunquam manducávi AUDITE verbum Dómini,

omne commúne et immundum. Et vox iterum secundò ad eum : Quod Deus purificávit, tu commúne ne díxeris. Hoc autem factum est per ter; et statim receptum est vas in cœlum. Et dum intra se hæsitáret Petrus quidnam esset vísio quam vidisset, ecce viri qui missi erant à Cornélio, inquirentes domum Simónis, astitéruntad jánuam. Etcum vocassent, interrogábant si Simon qui cognominátur Petrus, illic habéret hospítium. Petro autem cogitante de visióne, dixit Spíritus ei: Ecce viri tres quærunt te. Surge ítaque, descende, et vade cum eis nihil dúbitans; quia ego misi illos. Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum quem quæritis: quæ causa est propter quam venistis ? Qui dixérunt: Cornélius centúrio, vir justus et timens Deum, et testimónium habens ab universa gente Judæórum, responsum accépit ab Angelo sancto accersire te in domum suam, et audíre verba abs te.

AD VESPERAS.

Psalmi de Şabbato sub sola Ant. 4. d. Deus et Dóminum suscitavit, et nos suscitábit

gentes; et annuntiáte in ínsulis quæ procul sunt, et dícite: Qui dispersit Israel, congregábit eum, et custódiet eum sicut pastor gregem suum; redémit enim Dóminus Jacob, et liberávit eum de manu potentioris.

Hymn. Forti tegente, 344V. Dóminus ipse est Deus noster; R. Nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus. Ps. 94.

Ad Magníficat, Ant. 2. D. Tanquam ovis ad occisiónem ductus est, et sicut agnus non apéruit os suum. In humilitátejudicium ejus sublátum est generatiónem ejus quis enarrábit ?allelúia. Act. 8.

Oratio, ut infrà ad Laudes.

DOMINICA II

POST PASCHA.

AD NOCTURNUM. Omnia ut in Dominicis Temporis Paschalis, suprà 338, additis quæ sequuntur.

Tres Psalmi è II. Nocturno Dominica, ul in Psalterio, 2.

LECTIO I.

De Actibus Apostolórum. (Cap. 13.) ERANT in Ecclésia quæ erat Antiochiæ, Prophétæ, et Doctóres, in quibus Bárna

bas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenensis, et Mánahen qui erat Heródis Tetrarchæ collactáneus, et Saulus. Ministrantibus autem illis Dómino, et jejunántibus, dixit illis Spíritus sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimisérunt illos. Et ipsi quidem missi à Spíritu sancto, abiérunt Seleuciam, et inde navigavérunt Cyprum. Et, cùm venissent Salamínam, prædicábant verbum Dei in synagógis Judæórum. Habébant autem et Joannem in ministério. Et cùm perambulassent universam ínsulam usque Paphum, invenérunt quemdam virum magum pseudoprophétam, Judæum, cui nomen erat Bárjesu, qui erat cum Procónsule Sérgio Paulo, viro prudente. Hic, accersitis Bárnabà et Saulo, desiderábat audire verbum Dei. Resistébat autem illis Elymas magus (sic enim interpretátur nomen ejus), quærens avértere Procónsulem à fide. Saulus autem qui et Paulus, replétus Spíritu sancto, íntuens in eum, dixit: O plene omni dolo et omni fallácia, fili diabolì, inimíce omnis justítiæ, non désinis subvértere vias Dómini rectas. Et nunc ecce manus Dómini super te ; et eris cæcus, non

[blocks in formation]

Sermo sancti Augustíni Epíscopi.

(In Ps. 110.) VENERUNT dies ut cantémus Allelúia. Et hi quidem dies véniunt transitúri, transcuntque ventúri, et signíficant diem qui non venit et transit. Ad quem sanè nos cùm venérimus, inherentes ei, nec nos transíbimus. Sicut enim dies isti, præteritis diébus Quadragésimæ, quibus ante resurrectionem Domínici córporis vitæ hujus significátur mæror, solémniter gratà hilaritáte succédunt; sic dies ille qui post resurrectiónem dábitur plenário córpori Dómini, hoc est, sanctæ Ecclésiæ, cunctis vitæ hujus ærumnis atque

dolóribus exclúsis, perpé tuâ beatitáte succédet. Quod promísit Christus, non est hic expectandum, non hic sperandum; sed hoc est verum et justum, ut hic laborétur, illic requiescátur. Non ergo réquies, nisi in cœlesti pátria requirátur. Non tale áliquid meditéris adipisci, quale solet hic ócůlus avaritia concupiscere, Pro delíciis ómnibus hujus séculi immortálium deliciárum matrem concupisce sapiéntiam. Delectabit illa, et ineffabiliter procul dúbio delectabit castis atque æternis veritátis ampléxibus. Inítium sapiéntiæ, timor Dómini; laus ejus manet in séculum séculi et hoc crit præmium, hic finis, hæc tátio sedesque perpétua.

R. Per vicos Jerúsalem, Allelúia cantábitur. Benedictus Dóminus qui exaltávit eam; et *Sit regnum ejus in sécula seculórum, allelúia, allelúia. V. Allelúia, salus, et glória, et virtus Deo nostro est; quia vera et justa judícia sunt ejus : Sit. Tob. 13 Apoc. 19.

LECTIO III.

*

Léctio sancti Evangélii secundùm Joannem.

(Cap. 10.)

IN illo témpore; Dixit Jesus quibusdam ex Pharisæis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat

pro óvibus suis. Et réliqua.

Homília sancti Gregórii Рарӕ. (In Ev. 14.) FECIT Dóminus quod mónuit, ostendit quod jussit. Bonus Pastor pro óvibus suis ánimam suam pósuit; ut in sacramento nostro corpus suum et sánguinem vérteret, et oves quas redémerat, carnis suæ alimento satiáret. Ostensa nobis est de contemptu mortis via quam sequámur; appósita est forma cui imprimámur. Primum nobis est, exterióra nostra misericórditer óvibus ejus impendere; postrémum verò, si necesse sit, étiam mortem nostram pro eisdem óvibus ministráre. A primo autem hoc mínimo pervenitur ad postrémum majus. Sed cùm incomparabiliter longe sit mélior ánima quà vívimus terréna substantia quam extériùs possidémus; qui non dat pro óvibus substántiam suam, quando pro his datúrus est ánimam suam ?

[ocr errors]

R. Ego sum pastor bonus; et*Cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ, allelúia, allel. . Ecce ego ipse requíram oves meas, et visitábo eas, et edúcam eas de pópulis, et pascam eas. * Cognosco. Glória. Cognosco oves meas, allelúia, allelúia Joan. 10. Ezech. 34.

*

AD LAUDES.

Capitulum. (Isaiæ 49.) SUPER vias pascentur, et in ómnibus planis páscua eórum. Non esúrient, neque sítient: et non percutiet eos æstus et sol; quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit eos. Hymnus, Auróra lucis, suprà, 340.

. Pópulus Dómini oves páscuæ ejus R. Introíte portas ejus in confessióne. Ps. 99.

Ad Benedictus, Ant. 1. D. Ego sum óstium óvium: veni ut vitam habeant et abundántiùs hábeant. Ego sum pastor bonus, allelúia.

Joan. 10.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre justítiæ, veritatis tuæ lumen ostendis da cunctis qui christiánâ professióne censentur, et illa respúere quæ huic inimíca sunt nómini, et ea quæ sunt apta sectári; Per Dóminum nostrum Jesum Chris

tum.

AD VESPERAS. Capitulum. (1. Petr. a.) ERATIS sicut oves errantes; sed conversi estis nunc ad pastórem et Epíscopum ani

márum vestrárum.

Hymnus, Forti tegente bráchio, 344.

V. Abstulit sicut oves pó

pulum suum; B. Et deduxit eos in spe. Ps. 77.

Ad Magníficat, Ant. 8. G. Alias oves hábeo quæ non sunt ex hoc ovíli; et illas oportet me addúcere : et vocem meam áudient; et fiet unum ovíle, et unus pastor, allelúia. Joan. 10.

FERIA SECUNDA.

AD NOCT. Ps. Confitémini, 23. Vocávit.... Misit Dóminus, 24.

LECTIO I.

De Actibus Apostolórum. (Cap. 15.) SURREXERUNT quidam de hæresi Pharisæórum qui credidérunt, dicentes : Quia opor tet circumcidi eos, præcípere quoque serváre legem Móysi. Conveneruntque Apóstoli et Senióres, vidére de verbo hoc. Cùm autem magna conquisitio fíeret surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quóniam ab antíquis diébus Deus in nobis elégit per os meum audíre Gentes verbum Evangélii, et crédere. Et qui no¬ vit corda Deus, testimónium perhibuit, dans illis Spíri tum sanctum sicut et nobis, et nihil discrévit inter nos et illos, fide puríficans corda eórum. Nunc ergo quid tentátis Deum, imponere jugum super cervíces discipulórum, quod neque patres nostri, neque nos portáre potáimus? Sed per grátiam

« ZurückWeiter »