Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vel consequendo attendit ut crescat, nihil áliud dícimus quàm quod in ista Domínica oratióne pósitum est, si recté et congruenter orámus. Quisquis autem id dicit quod ad istam evangélicam precem pertinére non possit, etiamsi non illicitè orat, carnaliter orat: quod néscio quemadmodùm non dicátur illicitè, quandoquidem Spíritu renátos non nisi spiritáliter decet oráre. Unde liberum est áliis atque aliis verbis eádem tamen in orando dícere; sed non debet esse liberum ália dícere. Qui dicit in oratiónc, verbi grátià: Dómine, multiplica divítias meas; aut : Da mihi tantas, quantas illi vel illi dedisti; aut: Honóres meos auge; et hæc dicit, eórum habens concupiscéntiam', non id attendens ut ex his secundùm Deum prosit homínibus: : puto eum non inveníre in oratióne Domínica, quo possit hæc vota coaptáre. Quamobrem púdeat saltem pétere quæ non pudet cúpere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quantò méliùs hoc pétitur, ut étiam ab isto cupiditátis malo líberet, cui dicimus: Líbera nos à malo.

R. Cùm stábitis ad orandum, dimittite, si quid habétis adversùs aliquem ; * Ut et Pater vester qui in cœlis est, dimittat vobis peccáta

[blocks in formation]

ORATIO. Orémus.

EXCITA, Dómine, tuórum corda fidélium; ut sacris intenta doctrínis, quod precentur intélligant, et petendo perseveranter, obtineant; Per Dóminum.

Et dicitur ad Horas diei. Ad Magníficat, Ant. 7. d. Cùm orátis, dícite : Pater, sanctificétur nomen tuum, allelúia. Luc. 11.

Oratio, Deus, à quo, 3go.
FERIA QUARTA.

IN ROGATIONIBUS
VIGILIA ASCENSIONIS

[Si hodiè occurrat Festum Duplex-majus el suprà, de eo fiet Offic. cum Commem. Vigilia in Nocturno et Laud. Duplex-minus anticipatur. De Semiduplici aut Simplioccurrente, fiet tantùm Commem. ad Laudes. ]

ci

Omnia ut in Feriis Temporis Paschalis, exceptis quæ sequuntur.

AD NOCTURNUM.

INVITATORIUM.

vestra, allelúia, allel. V. Mi- FILIUM hóminis contínuò

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

De Epistola prima beáti Pe- factiónem omni poscenti vos

tri Apóstoli. (Cap. 2.) OMNES honoráte: fraternitátem diligite: Deum timéte: regem honorificáte. Servi, súbditi estóte in omni timóre dáminis, non tantùm bonis et modestis, sed étiam dyscolis. Hæc est enim grátia, si propter Dei consciéntiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ enim est glória, si peccantes et colaphizati suffertis? Sed si bene facientes patienter sustinétis, hæc est grátia apud Deum in hoc enim vocáti estis; quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequámini vestígia ejus.

B. Consurge, Dómine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ, allelúia: * Dómine Deus, ne avérteris fáciem Christi tui, allelúia, allelúia. . Pater, venit hora; clarífica Fílium tuum, ut Filius tuus claríficet te: "Dómine. 2. Paral. 6. Joan. 17.

[blocks in formation]

ratiónem de ea, quæ in vobis est, spe: sed cum modéstia et timóre consciéntiam habentes bonam; ut in eo quod détrahunt vobis, confundantur qui calumniantur vestram bónam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quàm malefacientes; quia et Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pre injustis, ut nos offerret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu.

1. Super cœlos Deus, et super omnem terram glória tua, allelúia; * Ut liberentur dilecti tui, allelúia, allelúia. V. Ego te clarificávi super terram : manifestávi nomen tuum hominibus; Ut liberentur. Ps. 107. Joan. 17.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Joannem.

(Cap. 17.)

IN illo tempore; Sublevátis Jesus óculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora; clarífica Fílium tuum, ut Filius tuus clarificet te. Et réliqua.

Homília sancti Augustíni Episcopi.

[ocr errors]

(In Joan, tr. 104. n. 3.) CLARIFICATUM à Patre Fílium nonnulli accipiunt in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis ómnibus trádidit eum. Sed si passióne clarificátus dícitur, quantò magis resurrectióne? Nam in passióne magis ejus humílitas quàm cláritas commendátur Apóstolo teste qui dicit : Humiliávit semetipsum, factus obédiens, usque ad mortem, mortem autem crucis. Deinde séquitur, et de ejus clarificatióne jam dicit: Propter quod et Deus illum exaltávit, et donávit ei nomen quod est super omne nomen; ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium, et infernórum; et omnis lingua

confiteátur quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. Hæc est clarificátio Dómini nostri Jesu Christi, quæ ab ejus resurrectióne sumpsit exórdium.

B. Pater, ego te clarificávi super terram; opus consummávi, quod dedisti mihi ut fáciam : *Et nunc clarífica me, tu, Pater, apud temetipsum claritáte quam hábui, priusquam mundus esset, apud te, allelúia, allelúia. . Ostende hódie quia tu es Deus Israel, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci ómnia :

Et. Glória. *Et. Joan. 17. 3. Reg. 18.

Dicitur Te Deum.

. Sacerd. Surge, Dómine, in réquiem tuam; B. Tu,

et arca sanctificatiónis tuæ. Ps. 131.

AD LAUDES.

Semiduplex.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

vobis locum, allelúia. Joan. 14.

Ant. 3. a. Iterùm vénio, et accípiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis, allelúia. Joan. 14.

Capitulum. (Act. 1.) APOSTOLIS præbuit seipsum vivum Jesus post passiónem suam in multis argumentis, per dies quadraginta appárens eis, et loquens de regno Dei.

Hymnus, Auróra, 340.

. Iter fácite ei qui ascendit super occásum: B. Dóminus nomen illi. Ps. 67.

Ad Benedictus, Ant. i. D. Pater, non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt, et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio, allelúia. Joan. 17.

ORATIO. Orémus.

PRÆSTA, ,quæsumus, omnípotens Deus, ut nostræ mentis intentio, quò ventúræ solemnitátis glo iósus auctor ingressus est, semper intendat; et quò fide pergit, conversatióne pervéniat; Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum qui tecum vivit et regnat.

AD HORAS, Duplex-mi

nus.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

AD SEXTAM.

Ant. 6.F.Si diligéritis me.

Capitulum. (Js. 66.) QUOMODO, si cui mater blandiátur, ità ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini: Vidébitis et gaudébit cor vestrum. R.br. Benedic, * ánima mea Dómino,* Allelúia, allelúia. Bénedic. . Dómine Deus meus, magnificátus es vehementer. Glória. Benedic.

*

* Allelúia.

V. Sit glória Dómini in séculum; B. Lætábitur Dóminus in opéribus suis. Ps. 103.

AD NONAM.

Ant. 3. a. Iterùm vénio

Capitulum. (Hebr. 13.) EXEAMUS ad Jesum extra castra, impropérium ejus portantes. Non enim habémus hic manentem civitátem, sed futúram inquíri

mus.

B. br. Elégit nobis * hære

ditátem suam Allelúia, allelúia. Elégit. V. Spéciem Jacob, quam dilexit.* Allelúia. Glória. Elégit. Ps. 46.

. Cantent in viis Dómini, quóniam magna est glória Dómini; H. Quóniam excelsus Dóminus, et humília réspicit. Ps. 137.

« ZurückWeiter »