Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sínai, à fácie, Dei Israel. Ps. 67.

LECTIO III.

De Actibus Apostolórum.

(Cap. 2.)

CUM complerentur diesPen

tecostes, erant omnes páriter in eodem loco: et factus est repente de cœlo sonus tanquam advenientis spíritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes, et apparuerunt illis dispertítæ linguæ tanquam ignis, seditque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spíritu sancto, et copérunt loqui variis linguis, prout Spíritussanctusdabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitantes Judæi,viri religiósi ex omni natióne quæ sub cœlo est. Factà autem hâc voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquis que linguâ suâ illos loquentes. Stupébant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus Parthi, et Medi, et Elamítæ, et qui hábitant Mesopotámiam, Judæam, et Cappadóciam, Pontum, et Asiam, Phrygiam, et Pamphyliam, Egyptum, et partes Líbye quæ est circa Cyrenen, et advenæ Románi, Judæi quoque, et Proselyti, Cretes,

[blocks in formation]

Sermo sancti Leónis Papæ.

(S. 73. de Pent. I. c. I.) HODIERNAM solemnitátem dilectíssimi, in præcipuis Festis esse venerandam ómnium Catholicórum corda cognoscunt. Nec dubium est quanta huic diéi reverentia debeátur, quem Spíritus sanctus excellentíssimo sui múneris miráculo consecrávit. Nam ab illo die quo Dóminus super omnem cœlórum altitúdinem ad déxteram Dei Patris consessúrus ascendit, décimus iste est qui ab ejusdem resurrectióne quinquagésimus nobis in eo à quo cœpit, illuxit, magna mystéria in se et véterum sacramentórum cónti

nens et novórum; quibus

LECTIO Ir.

manifestíssimè declarátur, Léctio sancti Evangélií se

et grátiam prænuntiátam fuisse per legem, et legem implétam esse per grátiam. Sicut enim Hebræo quondam pópulo ab Ægyptiis liberáto, quinquagésimo die post immolatiónem agni lex data est in monte Sina; ità post passiónem Dómini quâ verus Dei agnus occisus est, quinquagésimo à resurrectióne ipsius die in Apóstolos plebemque credéntium Spíritus sanctus illapsus est: ut fácilè diligens Christiánus agnoscat inítia véteris testamenti Evangélicis ministrasse princípiis; et ab eódem Spíritu cónditum fœdus secundum, à quo pri mum fúerat institútum.

R. Factus est repentè de cœlo sonus tanquam advenientis spíritûs vehementis: *Sedit ignis supra síngulos eórum; et +Cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus sanctus dabat éloqui illis, allelúia, allelúia. . Dóminus de Sínai venit; in déxtera ejus ígnea lex et qui appropinquant pédibus ejus, accípient de doctrína illíus. *Sedit ignis supra singulos eórum; et cœperunt loqui váriis linguis, prout Spíritus sanctus dabat éloqui illis. Glória + Capérunt loqui variis linguis, prout Spíritus sanctus dabat éloqui illis. Act. 2. Deut. 33.

cundùm Joannem,

(Cap. 14.) In illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis: Si quis diligit me, sermónem meum servábit; et Pater meus dili

get illum. Et réliqua. Hómilia sancti Gregórii Papæ.

(In Ev. 30. n. 1.)

HODIE Spíritus sanctus repentíno sónitu super discípulos venit, mentesque carnálium in suî amórem permutávit: et foris apparéntibus linguis igneis, intùs facta sunt corda flammántia; quia dum Deum in ignis visióne suscipiunt, peramórem suaviter arsérunt. Ipse namque Spíritus sanctus amor est. Unde et Joannes dicit: Deus cáritas est. Qui ergo mente íntegrâ. Deum desiderat, profectò jam habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum dilígere, si eum quem diligit, non habéret. Sed ecce, si unusquisque vestrûm requirátur, an diligat Deum; totâ fidúcia et secúrâ mente respondet, Diligo. In ipso autem lectiónis exórdio audistis quid Véritas dicat: Si quis diligit me, sermónem meum servábit. Probátio ergo dilectiónis, exhibitio est óperis. Hinc in Epístola sua idem Joannes dicit : Qui) dicit, Diligo Deum, et man

dáta ejus non custódit, mendax est. Verèétenim Deum diligimus, si ad mandáta ejus nosa nostris voluptatibus coarctámus.Nam qui adhucper illícita desidériadíffluit, profectò Deum non amat; quia ei in sua voluntáte contradícit. B.Qui servat mandáta Dei, in illo manet, et ipse in eo; * Et in hoc seimus quóniam manet in nobis de Spíritu quem dedit nobis, allelúia, allelúia. . Deus creavit sapiéntiam in Spíritu sancto,et effúdit illam super omnem carnem, et præbuit illam diligéntibus se. *Et. Glória. Et. Repet. R. Qui servat, usque ad . 1. Joan. 3. Eccli. 1. . Sacerd. Emittes Spíritum tuum, et creabuntur; R. Et renovábis fáciem terræ. Ps. 103.

*

AD LAUDES. Psalmi de Dominicâ. Ant. 8. G. Erant Apóstoli perseverantes unanímiter in oratióne cum mulieribus, et Maríà matre Jesu, et frátribus ejus, allelúia. Act. 2. Ant. 5. C. Sonus replevit totam domum ubi erant sedentes; et aparuérunt illis dispertitæ linguæ tanquam ignis, allelúia. Act. 2.

Ant. .f. Audiébat unusquisque linguâ suâ illos loquentes, allelúia. Act. 2.

CANTICUM.

(Judith. 16.)

*hymnum novum cantémus Deo nostro.

Adónai Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua, et quem superáre nemo potest.

Tibi sérviat omnis creatúra tua; * quia dixisti, et facta sunt.

Misisti Spíritum tuum, et creáta sunt, et non est qui resistat voci tuæ.

Montes à fundamentismovébuntur cum aquis: *petræ sicut cera liquescent ante fáciem tuam.

Quiautemtiment te,"magni erunt apud te per ómnia.

Ant. 2. D. Stupébant omnes, et mirabantur, dicentes: Nonue ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? et quomodò nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? allelúia. Act. 2.

Ant. 3. à. Audívimus eos loquentes nostris linguis magnália Dei, allelúia, allelúia. Act. 2.

Capitulum. (Apoc. a)
Qui habet aurem, áudiat
quid Spíritus dicat Ecclésiis.
HYMNUS. C.

AUDIMUR : almo Spíritus
Descendit è sinu Patris,
Agrisque fert mortalibus
Promissa cœli múnera.

QUOT próditur miráculis
Præsentis adventus Dei!
Jam tota sublími domus

HTMNUM cantémus Dómino, Repentè flatu pérsonat.

[blocks in formation]

In audientes írruit, Instincta quo passim nova Surgit Prophetarum seges. * SIT laus Patri; laus Fí

lio:

Par sit tibi laus, Spíritus, Afflante quo mentes sacris Lucent et ardent ígnibus. Amen.

. Dóminus dabit ver bum evangelizántibus R. Virtúte multà. Ps. 67.

Ad Benedictus, Ant. 7. G. dupl. Non hi, sicut vos æstimátis, ébrii sunt; sed hoc est, quod dictum est per Prophétam Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, allelúia. Act. 2.

ORATIO. Orémus.

DEUS, qui hordiernà die corda fidélium Sancti Spíritûs illustratióne docuisti: da nobis in eodem Spíritu recta sápere, et de ejus semper consolatióne gaudére;

AD PRIMAM.

Ant. 8. G. Erant Após

toli.

Non dicitur symbolum Quicumque.

In B. br. V. Qui de Spíritu tuo * dedisti nobis, Allelúia, allelúta. 1. Joan. 4. AD TERTIAM.

Loco Hymn. O fons, dicitur sequens hodie et per Octa

vam.

VENI, creátor Spíritus,
Mentes tuórum vísita,
Imple supernâ grátià
Quæ tu creasti péctora.

QUI Paraclétus díceris,
Donum Dei altíssimi,
Fons vivus, ignis, cáritas,
Et spiritális únctio.

Tu septiformis múnere,
Dextræ Dei tu dígitus,
Tu ritè promissum Patris
Sermóne ditans gúttura.

ACCENDE lumen sénsibus, Infunde amórem córdibus, Infirma nostri córporis Virtúte firmans pérpeti.

HOSTEM repellas lóngiùs, Pacemque dones prótinus; Ductóre sic te prævio, Vitémus omne nóxium.

PER te sciámus da Patrem, Noscámus atque Fílium Te utriusque Spíritum Credámus omní témpore.

Srr laus Patri, laus Fílio : Par sit tibi laus, Spíritus, Afflante quo mentes sacris Lucent et ardent ígnibus. Amen.

Ant. 5. C. Sonus.

Capitulum. (2. Cor. 3.) Si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória, ità ut non possent inténdere fílii Israel in fáciem Móysi, propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur; quómodò non magis ministrátio Spíritûs erit in glória?

*

*

*

B. br. Intónuit de cœlo Dóminus, Allelúia, allelúia. Intónuit. V. Et Altissimus dedit vocem suam, Allelúia. Glória. Intónuit. V. Commóta est et contrémuit terra: B. Ignis à fá cie ejus exarsit. Ps. 17. AD SEXTAM.

Ant. 1. f. Audiébat. Capitulum. (1. Cor. 12.) ALII quidem per Spiritum datur sermo sapiéntiæ: álii autem sermo sciéntiæ secundùm eumdem Spíritum : álteri fides in eódem Spíritu: álii grátia sanitátum in uno Spíritu álii operátio virtútum, álii prophctía, álii discrétio spirítuum, álii génera linguárum, álii interpretá

tio sermónum.

R.br. Non sunt loquélæ * neque sermónes, *Allelúia, allel. Non sunt. . Quorum

non audiantur voces eórum. * Allelúia. Glória. Non sunt.

. In omnem terram exívit sonus eórum. R. Et in fines orbis terræ verba eórum. Ps. 18.

AD NONAM.

Ant. 3. à Audívimus. Capitulum. (1. Cor. 2.). Quæ Dei sunt nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum hujus mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ à Deo donáta sunt nobis quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ verbis, sed in doctrína Spíritûs.

R.br. Annuntiavérunt ópera Dei, * Allelúia, allelúia. Annuntiavérunt. . Et facta ejus intellexérunt,

*

[ocr errors]

Allelúia. Glória. Annuntiavérunt.

F. Conturbáti sunt omnes qui vidébant cos; R. Et tí

muit omnis homo. Ps. 64.

AD II. VESPERAS.

In Ps. Dixit Dóminus, 17, Ant. 4. E. Déxterà Dei exaltátus Jesus, et promissióne Spíritus sancti acceptà à Patre, effúdit hunc quem vos vidétis et auditis, allelúia. Act. 2.

In Ps. Laudáte, púeri, 19, Ant. 1. A. Sanctificati estis in nómine Dómini nostri Jesu Christi, et in Spí

« ZurückWeiter »