Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

qui tam multiplíciter filiis hóminum inspirátur, ut non sit qui se abscondat à calóre ejus síquidem concéditur eis ad usum, ad miráculum, ad salútem, ad auxílium, ad solátium, ad fervórem. Ad usum quidem vitæ, bonis et malis, dignis páriter et indignis commúnia bona abundantissimè tríbuens. Ingrátus est qui in his quoque benefícium. Spíritus non agnoscit. Ad miráculum, in signis et prodígiis, in váriis virtútibus quas per quorumlibet manus operétur. Ipse est antíqua mirácula súscitans, ut ex præséntibus fidem ástruat præteritórum. Sed quia nonnullis hanc quoque grátiam sine própria utilitáte largitur, tértiò infúnditur ad salútem, cùm in toto corde nostro revértimur ad Dóminum Deum nostrum. Porrò ad auxílium datur, cùm in omni colluctatióne ádjuvat infirmitátem nostram. Nam cùm testimónium pérhibet spirítui nostro, quòd fílii Dei sumus, ea inspirátio est ad consolatiónem. Datur étiam ad fervórem, cùm in córdibus perfectórum veheméntiùs spirans, válidura ignem caritátis ascendit; ut non solùm in spe filiórum Dei, sed étiam in tribulatiónibus glorientur, contuméliam glóriam reputantes, opprobrium gaudium,

despectiónem exaltatiónem. Omnibus nobis, ni fallor, datus est Spíritus ad salútem; ad fervórem non ita. Pauci enim sunt qui hoc Spíritu repleantur: pauci qui stúdeant æmulári. Contenti sumus angústiis nostris; nec respirare in libertátem illam, non saltem ad eam spiráre conámur. Orémus, fratres, ut compleantur in nobis dies Pentecostes, dies remissiónis, dies exultatiónis, dies veríssimi jubiléi: et invéniat nos semper Spíritus sanctus omnes propter præséntiam corporálem, páriter propter córdium unitátem, in eódem loco per promissam stabilitátem; ad laudem et glóriam sponsi Ecclésiæ Jesu Christi Dómini nostri, qui est super ómnia Deus benedictus in sécula. Amen. Tu autem, Dómine, miserére nostrî.

B. Qui confirmat nos in Christo, et qui unxit nos, Deus : qui et signávit nos, * Et dedit pignus Spíritus in córdibus nostris, allelúia, allelúia. †. Dóminus Deus noster pépigit nobiscum fœdus, Et. a. Cor. 1. Deut. 5.

*

LECTIO II.

Léctio sancti Evangélii sécundùm Lucam.

(Cap. 4.)

IN illo tempore; Descendit Jesus in Capharnaum civitátem Galilæa; ibíque docé

bat illos sábbatis, et stupébant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsíus. Et réliqua.

Homília sancti Ambrósii

Epíscopi.

(In Luc. 1. 5, n. 57, 58, 63.) VIDE cleméntiam Dómini Salvatóris nec indignatióne commótus, nec scelere offensus; nec injúria violátus, Judæam déserit: quin étiam ímmemor injúriæ, memor cleméntiæ, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando infidæ plebis corda demulcet. Et bene sanctus Lucas virum ab spíritu nequítiæ liberátum antè præmisit, et substituit féminæ sanitátem. Utrumque enim sexum Dóminus curatúrus advénerat et prior sanári débuit; qui prior creátus est; nec prætermitti illa quæ mobilitáte magis ánimi, quàm pravitáte peccáverat. Sábbato medicína dominicæ ópera cœpta signíficat; ut inde nova creatúra cœperit ubi vetus antè desívit; nec

sub lege esse Dei Fílium, sed supra legem in ipso princípio designaret; nec solvi legem, sed impléri. Fortassis étiam in typo mulieris illíus socrûs Simónis et Andréa váriis críminum fébri

bus caro nostra languébat, et diversárum cupiditátum immódicis æstuábat illécebris. Nec minórem febrem amóris esse díxerim, quàm calóris. Itaque illa ánimum febris, hæc corpus inflammat. Febris enim nostra avaritia est, febris nostra libído est, febris nostra ambítio est, febris nostra iracúndia est.

R. Jesus docébat sábbatis; et* Stupébant in doctrína ejus, quia in potestate erat sermo ipsíus, allelúia, allelúia. V. Sapiéntia in ecclésiis Altíssimi apériet os suum, et in médio pópuli exaltábitur, et in plenitúdine sancta admirábitur : Stupébant. Glória. *Stupébant. Luc. 4. Eccli. 24.

*

Ad Benedictus, Ant. f. Colloquebantur ad invicem, dicentes: quod est hoc verbum, quia in potestate et virtúte imperat immundis spiritibus, et éxeunt ? allelúia. Luc. 4.

ORATIO. Orémus

MENTIBUS nostris, quæsumus, Dómine, Spíritum sanctum benignus infunde, cujus et sapiéntià cónditi sumus, et providéntià gubernámur; Per... in unitáte ejusdem.

ADORATIONIS PERPETUÆ

DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI

IN SANCTISSIMO EUCHARISTIAE SACRAMENTO.

SOLEMNE-MAJUS.

MONITUM.

Ur laudabilis consuetudo quæ per hanc Diœcesim olim viguit et adhuc viget, magis ac magis foveatur, mandat et præcipit RR. DD. Episcopus ut Festum de Adoratione perpetuâ Domini nostri Jesu Christi in Sanctissimo Eucharistiæ Sacramento celebretur vicissim ab omnibus Parochis, et Parochi vices gerentibus in Ecclesiis succursalibus, in ordine infrà scripto, exceptis Dominicis privilegiatis I. et II. classis, et iis in quas incidit vel celebratur aliquod Festum solemne majus, vel quodcumque Festum solemne Domini, ut Circumcisió, vel Festum Sanctissimæ Trinitatis, in quibus fiet Officium occurrens cum Commemoratione de Adoratione perpetuâ in I. Vesperis, Nocturno officio, Laudibus, et II. Vesperis. In sanctis verò diebus Paschæ, Pentecostes et Natalis Domini, omittitur ista commemoratio.

Primâ Dominicâ mensis Januarii, Ebroicis, parochus in Ecclesia cathedrali, Parochus Brionnii, Parochus Bozivilla, et in eodem mense, omnes vicem gerentes Parochi in his regionibus.

Primâ Dominicâ mensis Februarii, Ebroicis, Parochus Sancti Taurini, Parochus Concharum, Parochus Burgitheraldi (Bourgtheroulde), et alii ut suprà.

Prima Dominicâ Martii, Parochus Vernonis, Parochus Cormeliarum, Parochus Stotii (Ecos), et alii ut suprà.

Prima Dominicâ Aprilis, Parochus Gisortii, Parochus Neoburgi, Parochus Bellomontis, et alii ut suprà.

Prima Dominicâ Maii, Parochus Bernaci, Parochus Bellomanerii, Parochus Escovii, et alii ut suprà.

Primâ Dominicâ Junii, Parochus Lupariarum, Parochus PontisArcús, Parochus Sancti Georgii Vivarensis, et alii ut suprà.

Primâ Dominicâ Julii, Parochus Nonancuria, Parochus Damnivilla, Parochus Rothaldiville (Routot), et alii ut suprà.

Primâ Dominicâ Augusti, Parochus Pontis-Audomari, Parochus Britolii, Parochus Asteripagi (Etrepagny ), et alii ut suprà.

Primâ Dominicâ Septembris, Parochus Vernolii, Parochus Ruglii, Parochus Thiberivilla, et alii ut suprà.

Primâ Dominicâ Octobris, Parochus Leonum in Sylvis, Parochus Sancti Andrea, Parochus Turrisvillæ, et alii ut suprà.

Primâ Dominicâ Novembris, Parochus Paciaci, Parochus Montisfortis, Parochus Broglii, et alii ut suprà.

Prima Dominicâ Decembris, Parochus Andeliaci, Parochus Gal lionis, Parochus Quilleboti ad mare, et alii ut suprà,

Numerus parochiarum in quâcumque regione ità distribuendus est, ut quinta earum pars ad ultimam Dominicam mensis assigne

tur..

[De hoc festo occurrente in Quadragesima fit tantùm Commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, omissis Allelúia, ac in Officio Nocturno per Homiliam super Evangelio quæ legitur pro IX. Lectione. In die sancto Pascha vel Pentecostes, de eo nulla fit Commemoratio. In Tempore verò Paschali, Officium fil ut sequitur:]

IN I. VESPERIS. Psalmi de Sabbato. Ant. 1. J. Reges et Reginæ, vultu in terram demisso adorábunt te, et púlverem pedum tuórum lingent, AlÎelúia. Is. 49.

[ocr errors]

Ant. 2. A. Viri sublímes te adorábant, teque deprecabuntur. Tantùm in te est Deus, et non est absque te Deus, allelúia. Is. 45.

[blocks in formation]

meâ, dicit Dóminus, allelúia. Is. 66.

Ant. 5. F. Veníte, adorémus et procidámus ante Dóminum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, allelúia Ps. 94.

Capitulum, (Ps. 85.)

OMN
MNES gentes quascumque
fecisti vénient, et adorá-
bunt coram te, Dómine, et
glorificábunt nomen tuum
quóniam magnus es tu, et
fáciens mirabília; tu es Deus
solus.

[ocr errors]

F. Veri adoratóres adorábunt in spíritu et veritáte. Spíritus est Deus, et eos qui adórant eum *In spíritu et veritáte oportet adoráre allelúia, allel. V. Te oportet adorári, Dómine. *In spíritu. Glória Patri. * In spíritu. Joan. 4. Baruch. 6.

HYMNUS. S. V.

CHRISTE, qui regnas olym

po,
Nos vides quàm dissitos !
Arte mírâ sis propinquus,
Tuque nobis jungėris

Quâ semel terras beasti

Córporis præsentià.

céssitum lugémus et adorámus, piæ plebis tuæ preces

HINC fluunt torrentis in- clementer exaudi, ut cum

stár

Gratiárum flúmina;
Quales pectus non liquescat
His amoris ígnibus!
Inquinátus quis recúset
Hoc piári sánguine?

QUALIS ista fraus amóris
Ut reis indúlgeas!
Non vides, sentis, nec au-
dis,

Et manes immobilis :
Talis astris imperantem
An decet status Deum?

PONE fastus hic tumen

tes,

Numen hic se déprimit:
Quid vagáris dum sub arcto
Orbe sese détrahit ?
Ambies post hac vidéri
Dum latet velo Deus?
LAUS supréma sit Parenti
Qui creávit ómnia;
Filióque qui redémit
Morte nos volens suâ;
Par et illi cujus almo
Recreámur hálitu.
Amen.

. Ipse est Deus tuus. R. Et adorábunt eum. Ps. 44. Ad Magníficat, Ant. 3. E. Duplic. Cùm introdúcit Deus primogénitum in orbem terræ, dicit: Et adórent eum omnes Angeli Dei, allelúia. Hebr. 1.

ORATIO. Orémus.

DOMINE Jesu, quem in amóris tui Sacramento conculcátum et ab impiis la

vero corde ac plenitúdine fidei ad te semper accédere mereámur; Qui vivis.

Fit Commemoratio Sabbati ante Dominicam sequentem.

AD COMPLETORIUM.

Psalmi de Sabbato. Ant. 5. a. Tu Dóminus Altíssimus super omnem terram, nimis exaltátus es super omnes Deos, allelúia. Ps. 96.

[ocr errors]

HYMNUS.

QUAM stupendas índuit Formas amor! verbum Dei,

Jugis sub arâ víctima
Se præbet in cibum suis.

DIVINUS hospes, íntimis
Infúsus hæret córdibus :
Hinc facta mortális caro
Divinitátis párticeps.

JESU, voluptas córdium, Beáta pax amánțium; Qui carne nos pascis die, In nocte nostra șis quies.

A quo creámur, laus Patri;

Quo páscimur, laus Fílio; Quo consecrámur, non mi

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »