Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

jubentur; paratumque semper esse tam labóres subíre, quàm omne genus mortis sufferre. Si quis enim, in

quit, veníre post me velit, ábneget semetipsum, tollatque crucem suam, et sequátur me.

PRO JUSTIS.

DIE FESTO.

In Ps. Beátus vir, 1, Ant. 6. F. Deridétur justi simplícitas lampas contempta apud cogitatiónes dívitum, paráta ad tempus statútum, allelúia. Job. 12.

In Ps. Verba mea, 61, Ant. 5. a. Benedíctio Dei in mercédem justi festínat; et in hora velóci processus illíus fructíficat, allelúia. Eccli. 11.

In Ps. Dómine, Dóminus noster, 31, Ant. 2. D. Beáti, ut in Communi.

LECTIO I.

De libro Sapiéntiæ. (Cap. 4.) JUSTUS, si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit. Senectus enim venerábilis est, non diuturna, neque annórum número computáta. Cani autem sunt sensus hóminis, et ætas senectútis vita immaculata. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatóres translátus est. Raptus est, ne malítia mutáret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet ánimam illus.

Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, in inconstántia concupiscéntiæ transvertit sensum sine malítia. Consummátus in brevi, explévit témpora multa: plácita enim erat Deo ánima illíus; propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.

LECTIO II.

Ex libro Morálium sancti Gregórii Papæ. (L. 10. c. 16.) DERIDETUR justi simplícitas. Hujus mundi sapiéntia est cor machinatiónibus tégere, sensum verbis veláre; quæ falsa sunt, vera osténdere; quæ vera sunt, falsa demonstráre. Hæc nimirum prudéntia usu à juvénibus scitur, hæc à púeris prétio díscitur: hanc qui sciunt, cæteros despiciendo supérbiunt: hanc qui nésciunt, subjecti et tímidi in aliis mirantur; quia ab eis hæc éadem duplícitas iniquitátis nómine palliáta dilígitur, duin mentis pervérsitas urbanitas vocátur. Hæc

sibi obsequéntibus præcipit na ardentes in mánibus honórum culmina quærere, vestris. Lucernas quippe

adeptà temporális glória vanitáte gaudére, irrogáța ab aliis mala multiplíciùs réddere; cùm vires suppétunt, nullis resistentibus cédere; cùm virtútis possibílitas deest, quidquid explére per malítiam non valent, hoc in pacífica boni

táte simuláre.

N

LECTIO III.

Léctio, sancti Evangélii secundùm Lucam. (Cap. 12.)

[ocr errors]

In illo tempore: Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua. Homilia sancti Gregórii Papæ.

(In Evang. 13.) DOMINUS dicit: Sint lumbi vestri præcincti. Lumbos præcingimus, cùm carnis luxúriam per continentiam coarctamus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat et bonis operibus insudáre, prótinus ádditur: Et lucer

LECTIO II.

DIE

ardentes in mánibus tenémus, cùm per bona ópera próximis nostris lucis exempla monstrámus. De quibus profectò opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram hominibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Duo autem sunt quæ jubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenére; ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri etenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest, si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinamenta non déserit ; aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exercet.

[blocks in formation]

OCTAVA.

[blocks in formation]

Lampas, quia intériùs luextériùs non lucet. Intus cetet contempta, quia ardet flammâ caritátis foris nulla glórià resplendet decoris. Lucet ergo, et des pícitur, qui flagrans virtú

tibus, abjectus æstimátur. re, inquit, pusillus grex;

Sed úsquequò lampas ista contémnitur? Usquequò despicábilis habétur? Numquid non fulgórem suum aliquatenus saltem éxerit, et nunquam quantà claritáte cándeat ostendit? Ostendit planè; nam prótinus ádditur: Paráta ad tempus statútum. Statútum quippe contemptæ lámpadis tempus est extrémi judícii prædestinátus dies, quo justus quisque qui nunc despícitur, quantâ potestáte fúlgeat, declarabitur.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. (Cap. 12.) IN illo témpore, Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusillus grex ; quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Et réliqua. Homília sancti Petri Chrysólogi.

(Serm. 22.) DISCIPULIS suis Christus regnum ponit in præmio; ut in certamine non cedant perículis, non timóri. Perícula déspicit qui tendit ad regnum victória cúpidus nescit timére. Nolíte timé

[ocr errors]

quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Adjécit quid faciendum sit regnatúris. Véndite quæ possidétis, et date eleemosynam. Non potest dominári ómnibus, nisi is qui própriis non ténetur: dejectæ mentis est qui familiáris rei méminit, cùm vocátur ad regnum. Fácite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cœlo. Homo, tali mónitu Christus te ditáre vóluit non nudáre ; manére tibi tua vóluit, non períre: perpetuári, non vacuári sácculos imperávit jussit te transferre, non perdere. Contristátus es, quia quod habes, in cœlis cógeris collocáre. Rogo, crede Deo tuo, qui servo credis; et magis Deo quàm hómini commenda. Sed si times, ne quid inde præsúmat, ne quid dispergat pietas largitóris, signa fídei ánnulo sácculos tuos; ut tali custóde dórmias sic secúrus: quia ubi ille est, ibi locus nullus est furi. Non póterit tibi pecuniam tuam denegáre, qui tibi ómnia sua cóntulit, qui te regni sui honóre ditávit et glória.

PRO VIRGINIBUS.

DIE FESTO.

[blocks in formation]

(Cap. 7.) De virginibus præceptum Dómini non hábeo, consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus à Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitátem, quóniam bo

num est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quærere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quærere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccasti. Et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt

hujusmodi. Ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est : réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : præterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollicitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innupta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt; ut sit sancta córpore et spíritu.

LECTIO II.

Ex libro sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris, de disciplína et hábitu Vírginum.

NUNC nobis ad Virgines sermo est, quarum quò sublímior glória est, major et cura est. Flos est ille Ecclesiástici gérminis, decus atque ornamentum grátiæ

spiritális, læta índoles laudis et honóris opus integrum atque incorruptum. Dei imago respondens ad sanctimoniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fœcúnditas; quantòque plus copiósa virginitas número suo addit, tantò plus gáudium matris augescit.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum.

(Cap. 25.)

IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc Símile erit regnum cœlórum decem virgínibus, quæ accipientes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Et réliqua.

Homília sancti Gregórii Papæ. (In Evang. 12.) OMNES MNES lámpades habent, sed omnes óleum non ha bent; quia plerumque bona in se ópera cum electis et réprobi ostendunt : sed soli ad sponsum cum óleo véniunt; quia de his quæ foris égerint, intus glóriam

ut

requirunt. Unde per Psalmistam quoque de sancta electórum Ecclésia dícitur: Omnis glória ejus filiæ Regis ab intus. Moram autem faciente sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt; quia dum venire Judex ad extrémum judicium differt, electi et réprobi in mortis somno sopiuntur. De adventu sponsi clamor in média nocte fit; quia sic dies judícii surrépit, prævidéri non valeat quandò venit. Unde scriptum est Dies Dómini sicut fur in nocte, ita véniet. Tunc omnes vírgines surgunt; quia et electi et réprobi à somno suæ mortis excitantur. Lámpades ornant; quia sua secum ópera númerant, pro quibus æternam recípere beatitúdinem expectant. Sed lámpades fatuárum vírginum extinguuntur ; quia eárum ópera, quæ clara hominibus foris apparuérunt, in adventu Júdicis intus obscurantur; et à Deo retributiónem non invéniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amavérunt.

AD VESPERAS. Psalmi ut in Officio purvo B. Mariæ Virginis.

« ZurückWeiter »