Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LECTIO II.

DIE OCTAVA.

Ex libro sancti Augustíni Epíscopi de sancta Virgi

nitáte.

(Cap. 2.) CUM ipsa universa Ecclésia virgo sit desponsata uni viro Christo, sicut dicit Apóstolus, quanto digna sunt honóre membra ejus, quæ hoc custódiunt étiam in ipsa carne, quod tota custódit in fide! Quæ imitátur matrem viri sui et Dómini sui nam Ecclésia quoque et mater et virgo est. Cujus enim integritáti consúlimus, si virgo non est? Proinde cùm Ecclésia universa sit sancta córpore et. spíritu, nec tamen universa sit córpore virgo, sed spíritu; quantò sánctior est in his membris, ubi virgo est et córpore et spíritu. Hábeant conjúgia bonum suum. Virginális autem intégritas angélica pórtio est, et in carne corruptibili incorruptiónis perpétuæ meditátio.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum. (Cap. 19.) IN illo tempore; Venit Je

sus in fines Judææ trans Jordánem et secútæ sun! eum turbæ multæ, et curávit eos ibi. Et réliqua.

Homília sancti Joannis
Chrysostomi.

(In Matth. 63.) CHRISTUS, quia ad virginitátem hortári grave esse vide bátur, à necessitate legis de non solvendo matrimónio ad cupiditatem virginitatis tráhere studet. Deinde ut dat, dicit : Sunt eunuchi eam esse possibilem ostenqui ex ventre matris sic nati sunt, et sunt qui ab homínibus eunuchi facti sunt, et sunt qui seipsos eunuchos fecérunt propter regnum cœlórum. Quibus ómnibus, latenter ipsos ad eligendam virginitátem indúcit, dum eam virtútem esse possibilem ástruit. Cùm autem dicit, qui seipsos eunuchos fecerunt, non de abscissio ne membrórum dicit, sed pravárum mentis cogitationum interemptiónem intelligit. Nam qui membrum incídit, maledictióni subjectus est, ut Paulus ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant!

PRO SANCTIS MULIERIBUS.

DIE FESTO.

[blocks in formation]

De Parábolis Salomónis.. (Cap. 31.) MULIEREM fortem quis invéniet? procul et de úl timis finibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui; et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsivit lanam et linum; et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit; deditque prædam domésticis suis, et cibária ancillis suis. Considerávit agrum, et emit eum de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accinxit fortitúdine lumbos

suos; et roborávit bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio ejus: non extinguétur in nocte lucerna ejus. Manum suam misit ad fórtia; et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi; et palmas suas extendit ad pauperem. Non timébit dómui suæ à frigóribus nivis omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplicibus. Stragulátam vestem fecit sibi byssus et púrpura indumentum ejus. Nobilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit; et cingulum trádidit Chananæo. Fortitúdo et decor indumentum ejus; et ridébit in die novíssimo. Os suum aperuit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejas. Considerávit sémitas domûs suæ et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam prædicavérunt vir ejus, et laudávit eam. Multæ filiæ congregavérunt divítias: tu supergressa es universas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum

K.

suárum; et laudent eam in tióne plusquam in actióne,

portis ópera ejus.

LECTIO II.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi. (De vera Relig.) VINCAMUS INCAMUS cupiditátis vel blanditias, vel moléstias, si viri sumus. Nobis dúcibus et ipsa erit mélior, nec jam cupiditas, sed temperántia nominábitur. Nam cùm ipsà ducit, nos autem séquimur, cupiditas illa et libído, nos verò teméritas et stultítia nuncupámur. Hoc et féminis præcipi potest, non maritáli, sed fraterno jure; quo jure in Christo, nec másculus, nec fémina sumus. Habent enim et illæ viríle quiddam unde femíneas súbjugent voluptates, unde Christo sérviant, et ímperent cupiditáti.

LECTIO III.

aut plus in actióne quàm in intentióne, ut in Evangélio cérnimus inter sanctam Maríam et Martham fuisse distántiam. Alia enim verbum audiébat : ália festinábat circa ministérium. Quæ stetit, et ait : Dómine, non est tibi curæ quòd derelíquit me soror mea solam ministráre? Dic ergo illi ut me ádjuvet. Et dixit illi Dóminus: Martha, Martha, María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea. Ergo in áltera intentiónis stúdium, in alterà actiónis ministérium redundábat. Utríque tamen utriusque virtútis stúdium suppetébat; siquidem et Martha, nisi audisset verbum, ministérium non subiisset: et María tantùm grátiæ de utriusque rétulit perfectióne virtútis, ut úngeret pedes Jesu, et térgeret

[blocks in formation]

DIE OCTAVA.

LECTIO II.

De Epístola sancti Augustíni Epíscopi ad Probam víduam.

(Epist. 130. n. 3.) DEBES præ amore veræ vitæ desolátam te putáre in hoc século; in quantálibet ejus felicitáte verséris. Nam sicut est illa vera vita, in cujus comparatióne útique ista quæ multùm amátur, quantámlibet jucunda atque producta sit, nec vita dicenda est: sic est étiam solátium verum, sine quo solátio quæcumque sunt terréna solátia, magis in eis desolátio quàm consolátio reperítur. Hæc ómnia considerans, concerta in oratióne víncere hoc séculum; ora in spe, ora fidéliter et amanter; ora instanter atque patienter; ora ut vídua Christi, nonC dum habens ejus conspectum, cujus precáris auxílium: et licet sis ditíssima, sicut pauper ora. Nondum enim veras futúri séculi divítias habes, ubi nulla damna formides. Si ea quæ sursum sunt quæris et sapis, æterna et certa desideras; quæ quamdiu nondum habes, étiam salvis ómnibus atque obsequéntibus tuis, tanquam desolát m reputáre te debes.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam.

(Cap. 13.)

IN illo témpore; Dixit Je

sus Cui símile æstimábo regnum Dei? Símile est fermento quod acceptum múlier abscondit in farinæ sata tria. Et réliqua. Homília sancti Petri Chrysólogi.

(Serm. 99.)

Cur símile, inquit, æstimábo regnum Dei? Sic dicendo appendit ánimos auditórum, et attónitos reddit stupore toto; quid regno Dei, quid império divíno váleat comparári? Atque illis mente permulta et magna pervagántibus, cœli Dóminus in hospítio páuperis, in manu panicoctrícis mulíeris regni sui ínvenit, et format exemplum, dicendo: Símile est regnum cœlórum fermento quod acceptum múlier abscondit in farinæ mensúris tribus, donec fermentátum est totum. Ante regnum suum grano sinápis comparábat; nunc illud éfficit símile fermento. Antè sinápis granum mémorat accepisse virum, mulierem nonc asserit accepisse fermentum dicit antè exí

guum semen virum sevisse in magnæ árboris incrementum, mulierem modò fermentum breve ad profectum totíus massæ abscondisse manifestat. Verè sicut dixit Apóstolus Paulus; neque vir sine muliere, neque múlier sine viro in Dómino.

Ad unum regnum diversum sexum vária similitúdo perdúcit, neque virum séparat à muliere vocátio christiána; quos Deus conjungit, natúra sóciat, ac mirà similitúdine simíles reddit hábitus, spécies única compónit.

« ZurückWeiter »