Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

(Orat. in 40. Mart.) Hi sunt qui acceptam à Deo nostram regiónem, quasi turres quædam contra adversariórum incursum munientes, refúgium éxhibent. Benefícium hoc, fratres dilectíssimi, grátiam hanc mínimè cessantem à Deo obtinémus. Parátum est hic Christianis auxílium. Qui áliquâ prémitur augústià, ad hos cónfugit: qui rursus lætátur, ad hos recurrit: hic ut à malis liberétur, ille ut duret in rebus lætis. Hæc múlier orans pro fíliis audítur, peregrinanti viro réditum incólumem, ægrotanti verò salútem implórat et óbtinet.

LECTIO III.

0 SANCTUM chorum! ô sacrum ordinem! ô cúneum inexpugnabilem! ô commúnes humáni géneris custódes! óptimi curárum sócii, precum ac votórum ínvicem suffragatóres ! legáti apud Deum potentíssimi!

siárum, vos non terra contexit, sed cœlum excépit. Apertæ sunt vobis paradísi portæ, dignum profectò exercitibus Angelórum, Patriarchis, Prophétis et Justis ómnibus spectáculum.

DIE III.

LECTIO II.

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(Tract. 1. in Ep. Joan.) JOANNES quid dixit ; Si quis peccáverit advocátum habémus ad Patrem Jesum Christum justum. Sed dicet áliquis: Ergo sancti non petunt pro nobis? Ergo et Epíscopi et Præpósiti non petunt pro pópulo? Sed attendite Scriptúras, et vidéte quia et Præpósiti commendant se pópulo. Nam Apóstolus dicit plebi Orantes simul et pro nobis. Orat Apóstolus pro plebe, orat plebs pro Apóstolo. Orámus pro vobis, fratres, sed et vos oráte pro nobis. Invicem pro se ómnia membra orent. Caput pro ómnibus interpellet.

LECTIO III.

(Serm. 280.)

astra mundi, flores Eccle- BENEDIXIT Dóminus pusil.

:

los cum magnis. Non nobis parùm videátur quod ejus córporis membra sumus,cujus et illi quibus æquiparári non possumus. Quia, si unum membrum pátitur, compatiuntur ómnia membra; ità, cùm glorificátur unum membrum, congaudent ómnia membra. Glória cápiti unde consúlitur, et superióribus mánibus, et ínfimis pédibus. Sicut ille unus ánimam suam pro nobis pósuit, ità et imitáti sunt Mártyres, et ánimas pro frátribus posuérunt. Fructus labóris ergo illórum étiam nos sumus. Mirámur eos, miserantur nos. Gratulámur eis, precantur pro nobis.

DIE IV.

LECTIO II.

Sermo sancti Bernardi
Abbatis

(In vigilia SS. Apostolorum. Petri et Pauli.) TRIA sunt quæ in festivitátibus Sanctórum vigilanter consideráre debémus: au

xílium Sancti, exemplum ejus, confusiónem nostram. Auxílium ejus, quia qui potens in terra fuit, potentior est in cœlis ante fáciem Dómini Dei sui. Si enim, dum hic viveret, misertus est peccatóribus, et orávit pro eis; nunc tantò ámpliùs, quantò veriùs agnoscit misérias nostras, orat pro nobis Patrem : quia beáta illa

pátria caritátem ejus non immutavit, sed augmentávit; neque enim quia impassíbilis omninò, ídeò et incompassíbilis factus est.

LECTIO III.

DEBEMUS étiam attendere exemplum ejus ; quia quámdiu in terris visus est, et cum hominibus conservátus est, non declinávit neque ad dexteram, neque ad sinistram; sed viam régiam ténuit, donec veniret ad illum qui dicit: Ego sum via, véritas et vita. Intuémini humilitátem óperam ejus, auctoritátem verbórum ejus et tunc vidébitis quomodò tam verbo quàm exemplo lúxerit inter hómines: quália nobis vestígia derelíquerit, ut ambulémus per ea, et non errémus in eis. Verè, juxta Prophétam, sémita justi recta e¿; rectus callis justi ad ambulandum.

DIE V.

LECTIO II.

De Sermóne sancti Bernar

di Abbátis. (In Vigilia SS. Apostolorum Petri et Pauli.) DILIGENTIORT intuitu, in festivitátibus Sanctórum, confusiónem nostram inspiciámus, quia homo ille símilis nobis fuit passíbilis, ex eodem luto formátus, ex quo et nos. Quid ergo, est quod non solùm diffícile,

sed et impossibile crédimus ut faciámus ópera quæ fecit confundámur, fratres, et contremiscámus. Hómines isti fuérunt qui præcessérunt nos, qui tam mirabíliter processérunt per vias vitæ, ut vix eos hómines fuisse credámus. Sic ergo et gaudére, et confundi debemus : gaudére, quia patrónos præmisímus ; confundi, quia eos imitári non possumus.

LECTIO III.

ITA semper gaudium nostrum in hac valle lacrymárum, lacrymárum pane condíri debet; ut semper non solùm extréma, sed et prima gáudii luctus óccupet quia etsi magna est gaudiórum matéria, sed máxima est dolórum. Vere

nobis rubor confusiónis sunt, quos vix audeamus respícere, ne dicam, imitári. Orémus ergo eos, ut ipsi propitium nobis reddant amicum suum, júdicem nostrum, qui est Deus benedictus in sécula. Amen. Tu autem.

DIE VI.

LECTIO II.

De Sermóne sancti Ber-
nardi Abbátis.
(In Festo omnium Sancto-
rum. 2. n. 1.)

ERIT, præstante Dómino, triplex sermónis (de Sanctórum félicitáte) utílitas,

quátenus ágnita, vel ex parte áliqua, felíci retributióne Sanctórum, abundantióri deinceps sollicitúdine ipsórum inhærére vestígiis, ac ferventióri desidério ad eórum suspiráre consórtia, propensióri que.. que devotióne eorumdem nos commendáre patrocíniis studeámus. Fidélis quippe sermo, et omni acceptióne dignus; ut quos solemni veneratióne proséquimur, étiam símili conversatióne sequámur. Quos beatíssimos prædicámus ad eórum beatitúdinem totá aviditáte currámus : quorum delectámur præcóniis, sublevémur eórum patrocíniis.

[blocks in formation]

ligenter debemus attendere, et totis viribus laboráre, ut quod visibiliter cólitur, in nobis invisibiliter compleátur. Qui nec castitátem custódit in córpore, nec puritátem tenet in mente, quoties sanctæ solemnitátes advéniunt, in córpore vidétur habére gáudium, in corde non célebrat nisi luctum. Quale enim gáu dium potest habére, in cu jus ánimâ multis vitiis occupátà magis diábolus probátur habitáre quàm Christus? Nos verò, fratres caríssimi, etiamsi nobis áliqua, ut solet fieri, peccáta subrépunt, quantùm póssumus, cum Dei adjutório laborémus jejuniis, vigíliis, oratiónibus, eleemósynis mundáre sórdida; ut véniens Dóminus in nobis, nihil invéniat quod óculos suæ majestátis offendat.

[blocks in formation]

semper ut castè et justè ac salúbriter vivant : nec solùm eos verbis, sed étiam exemplis ad bona ópera provocáte. Ante ómnia ubicumque fuéritis, sive in domo, sive in itínere, sive in convívio, sive in confessu, verba túrpia et luxuriósa nolíte ex ore vestro proferre; sed magis vicínos et próximos vestros júgiter admonéte, ut semper quod bonum est et honestum, loqui stúdeant; ne forte detrahendo, mala loquendo, et in sanctis festivitátibus choros ducendo, cantíca luxuriósa et túrpia proferendo de lingua sua, unde debúerant Deum laudáre, inde sibi vúlnera videantur infligere. Isti enim infelices et míseri hómines, qui balatiónes et saltatiónes ante ipsas basílicas Sanctórum exercére nec métuunt, nec erubescunt: etsi Christiáni ad Ecclésiam vénerint, pagáni de Ecclésia revertuntur; quia ista consuetúdo balandi de paganórum observatióne remansit.

PSALMI POENITENTIALES.

Dicitur flexis genibus Feriâ quartâ Cinerum, et Feriâ quintá in Coena Domini, eo ritu qui notatur in Missali.

PSALMUS 6.

*

DOMINE, ne in furóre tuo árguas me, neque in ira tua corrípias me.

Miserére mei, Dómine, quóniam infirmus sum : sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea. Et ánima mea turbáta est valde; sed tu, Dómine, úsquequo ?

Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam : *salvum me fac propter misericórdiam tuam;

Quóniam non est in morte, qui memor sit tuî: * in inferno autem quis confitébitur tibi?

[blocks in formation]

Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua conversus sum in ærumna mea, dum confígitur spina.

*

[ocr errors]

Delictum meum cógnitum tibi feci, et injustítiam meam non abscondi.

Dixi Confitébor adversùm me injustítiam meam Dómino; et tu remisisti impietátem peccáti mei.

* lacrymis

Laborávi in gémitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, * meis stratum meum rigábo. Turbátus est à furóre óculus meus, * inveterávi inter omnes inimícos meos. Discédite à me, qui operamini iniquitátem; * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletûs mei.

omnes

Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam :* Dóminus oratiónem meam suscépit.

E

Pro hac orábit ad te omnis sanctus* in témpore opportúno.

*

Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, ad eum non approximábunt.

Tu es refúgium meum à tribulatióne quæ circumdédit me:* exultátio mea, érue me à circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et

[ocr errors]
« ZurückWeiter »