Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

omnia ut in Psalterio dicuntur, et similiter ad Primam, exceptis Festis Circumcisionis et Trinitatis; quæ, quia simul complent Octavam Natalis Domini, et Pentecostes, harum privilegio fruuntur, et proprium illis Festis ritum retinent.

CAPUT III.

De Officio Duplici.

1. OFFICIUM Duplex, aliud majus, seu novem Lectionum; aliud minus, seu trium Lectionum. 2. Duplex-majus fit in Feriis II. et III. Paschæ, et Pentecostes; Dominicâ in Albis; in die Octava Ascensionis et in Festis secundariis Patroni principalis, ac titula ris; in Festo Sancti cujus habentur insignes Reliquiæ cum concursu populi; in die Octava Festi Annualis; et in diebus in quibus in Calendario apponitur hæc vox, Duplex-majus.

3. Officium Duplex-majus fit ut Solemne-minus, exceptis sequentibus. Antiphonæ ad utrumque Magnificat, et ad Benedictus, non duplicantur. Ad Officium noctis, Invitatorium hoc modo dicitur: bis dicitur integrum ante Psalmum Venite; dicitur semel post 1, 3 et 5. Versum: post 2 et 4 fit sola reclamatio ad asteriscum*, quod et observatur post Gloria Patri, etc. ac tandem integrè repetitur. In Responsoriis brevibus Horarum, extra Tempus Paschale, non dicitur Alleluia, nisi aliter notetur.

4. Duplex minus fit Feriâ tv. Paschæ et Pentecostes; in Festo secundario Patroni, cujus Festum primarium est Solemne-ma

jus; in die Octava Festi Solemnis-majoris non Domini, Octavam habentis; et in diebus in quibus in Calendario apponitur hæc vox, Duplex-minus.

5. Officium Duplex-minus fit ut sequitur: Ad utrasque Vesperás et Completorium omnia dicuntur ut in Duplici majore, excepto quòd in primis Vesperis non dicitur Responsorium.

6. Ad Officium Noctis, Invitatorium ut in Duplici majore. Unicum dicitur Nocturnum, in quo extra Tempus Paschale dicuntur novem Psalmi sub tribus Antiphonis, id est, tres Psalmi sub unaquaque Antiphona, Versiculus, tres Lectiones, et tria Responsoria. Psalmi sumuntur de Feria, ut in Psalterio; Antiphone, Versiculus et Responsoria sumuntur de Proprio ; vel, si desit, de Communi Sanctorum, hoc ordine: Feriâ II et v, de primo Nocturno; Feria III et VI, de secundo Nocturno; Feria IV et Sabbato, de tertio Nocturno. Lectiones verò ordinantur ut in tertia

Parte, capite de Lectionibus: et dicitur Te Deum. Cetera sunt ut in Duplici-majore.

7. Tempore Paschali constat Nocturnum tribus Psalmis sub una Ant., iique dicuntur secundùm Feriam, ut notatur in Proprio de Tempore.

CAPUT IV.

De Officio Semiduplici. 1. OFFICIUM fit Semiduplex in

ultimo triduo Hebdomadarum Paschæ et Pentecostes, in diebus intra Octavas Ascensionis et Corporis Christi, ceterorumque Festorum Solemnium-majorum et

.c

Annualium; in Festo Sanctorum de quibus habentur insignes Reliquiæ sine concursu populi, (modò non sint de iis de quibus infrà, cap. 5, num. 1.) in Festis secundariis Patronorum minùs principalium; et in diebus in quibus in Calendario apponitur hæc vox, Semiduplex.

in Proprio Sanctorum, vel alias) in Festo Sancti de quo habentur Reliquiæ minùs insignes (modo tamen non sint de iis quibus ad libitum nomen imponitur, ut sæpè fit corporibus ossibusve, quæ è sacris Romæ aut Coloniæ cœmeteriis eruuntur: de iis enim nullum unquam Officium, aut 2. Illud Officium non trans- Commemoratio fieri licet), et in fertur, sed de eo fit if so die quo Festis in quibus apponitur in cadit vel si eodem die fieri de- Calendario hæc vox, : Simplex. beat Officium de digniori, tunc de Festo Semiduplici fit solùm Commemoratio, si solemnitas diei patitur fieri Commemorationem; alioquin omnino omittitur, ut fusiùs dicetur capite de Occurrentia Officii.

3. Incipit illud Officium die præcedenti à Capitulo Vesperarum, post quod non dicitur Res. ponsorium,

4. Ad Completorium, Psalmi, Antiphona, et Capitulum de Psalterio, nisi fiat de die intra Octavam Antiphonam propriam habente; cetera de Psalterio. Extra Octavas dicuntur Preces, non tamen flexis genibus.

5. Ad Officium noctis, omnia 'ut in Duplici-minore.

6. Ad Laudes et Horas, omnia dicuntur ut in Officio Duplici, (excepto quòd ad Primam, extra Octavas, dicuntur Preces, non tamen flexis genibus.

7. Habet II. Vesperas, nisi ob concurrentiam alterius Festi aliter fieri debeat.

8. Completorium dicitur ut post primas Vesperas.

CAPUT. V.

De Officio Festi Simplicis 1.OFFICIUM tanquam Testi Simplicis fit (quando ita notatur

2. De his ut de Semiduplicibus generalis regula est, ea nunquam transferri, sed semper fieri ipso die quo cadunt, nisi contingat eodem die fieri de Festo Semiduplici aut supra, vel de die intra Octavam, vel de Dominica anticipata, vel de Beata Maria in Sabbato, vel de Vigilia, aut de Feria majore vel privilegiata; tunc enim de Simplici fit tantùm Commem.

3. Cetera in Festo Simplici fiunt ut in Semiduplici, exceptis quæ sequuntur.

4. De Simplici Festo fit tantùm à Capitulo Vesperarum præcedentis diei, post quod non dicitur Responsorium, et terminatur ad Nonam inclusive.

5. Ad Vesperas et ad Laudes dicuntur Suffragia : ad Completorium et Primam, Preces.

6. Ad Officium noctis quod alias fit ut Semiduplex, Lectiones duæ priores de Scriptura occurrente; unica tantùm de Festo omni tempore dicitur. Et dicitur Te Deum.

7. Ad Laudes matutinas, Psalmi feriales sub una Antiphona dicuntur, quæ vel propria est, vel quarta de Laudibus in Proprio vel in Communi Sanc

forum.

8. De diebus intra Octavas Simplices, dicetur infrà, c. 9.

CAPUT VI.

De Dominicis,

1. DOMINICA omnes in quatuor classes dividuntur. Prima classis est earum quæ excludunt quæcumque Festa etiam Annualia; et sunt octo sequentes: prima Adventûs, prima Quadragesimæ, Passionis, Palmarum, Paschæ, et in Albis, Pentecostes, et Trinitatis.

2. Secunda earum est quæ sola Annualia admittunt, cetera excludunt; et sunt sex sequentes: secunda, tertia et quarta Adventùs; secunda, tertia et quarta Quadragesimæ.

3. Tertia earum quæ Annualia et Solemnia-majora admittunt, cetera excludunt; et sunt tres sequentes: Septuagesima, Sexagesimæ et Quinquagesima.

4. Dominicæ omnes supradictæ dicuntur Privilegiate, Quando Dominicæ illæ privilegiatæ concurrunt cum Festo Duplici-majore, de quo fiat Officium vel Sabbato vel Feriâ se cundâ, tunc Vesperæ erunt integræ de Dominica privilegiata cum Commem. Festi: secus si Festum sit Solemne-minus et supra.

5. Quarta classis continet ceteras anni Dominicas, quæ Dominicæ Communes, et per Annum vocantur, et cedunt Festo Duplici-majori et supra, et excludunt Festa Duplicia-minora et infra. Si ergo in hisce Dominicis occurrat Festum Duplex-majus, fiet de illo Duplici cum Commemoratione Dominicæ in utrisque

Vesperis et Laudibus; et in Officio nocturno ultima Lectio legetur de Homilia Dominica. Ceterùm Dominicæ omnes excludunt omnia Officia, quæ ex devotione, confraternitate, aut populari institutione alium à nativo suo ordine ritum mutuari possent; unde Officia illa transferri debent, nisi aliud à DD. Episcopo fuerit ordinatum.

6. Officium Dominicæ habet primas et secundas Vesperas. Responsorium non habent, nisi primæ Vesperæ Dominicæ primæ Adventûs, et Dominicarum Passionis, in Palmis, et in Albis, Ad utrumque Completorium et ad Primam non dicuntur Preces.

7. Dominica nunquam dimidiat Vesperas; et ideo, si in Sabbato Officium fiat de Sancto cujus Festum est Duplex-minus Vesperæ erunt integræ de Dominica sequenti, cum Commemoratione de Festo illo Duplici. Quòd si in Sabbato fiat Officium de Duplici-majore, Vesperæ erunt integræ de eo, cum Commemoratione Dominicæ sequentis. Similiter, si Feriâ secundâ fieri debeat de Duplici-minore, Vesperæ in ipsa Dominica erunt integræ de Dominica: quod ipsum servatur etiam quando Officium Duplex-majus à Dominica privilegiata transfertur in Feriam secundam, et similia de quibus nunquam dicentur Vesperæ die Dominicâ, in qua non potest fieri de illis Officium; secùs autem, si Festum sit Solemne-minus, aut supra.

8. Officium Noctis, extra Tempus Paschale, tres Nocturnos habet; Tempore verò Paschali, unum, cum ritu proprio Anti

phonarum, qui suo loco notatur. Cetera ut in Duplici servantur. 9. Dominicale Officium nec transfertur, nec omninò omittitur, nisi in quibusdam casibus de quibus dicetur postea; et tunc fit ritu Semiduplici. Sed si in Dominicam inciderit Festum, cui secundùm regulas supradictas Officium Dominicæ cedere debeat, fiet Commemoratio Dominicæ, ut suprà 'n. 5.

10. Si Vigilia Natalis Domini, Epiphaniæ et Assumptionis beatae Mariæ in Dominicam inciderint, fiet ut in propriis locis notatur.

1. Si Nativitas Domini, Natalis Sancti Stephani, Sancti Joannis Evangelistæ, aut Sanctorum Innocentium in Dominicam inciderint, Officium Dominicæ, de quo per quatriduum illud nihil fit, celebratur, ut Semiduplex, dic 30 Decembris.

12. Nihil etiam fit de Dominica ipso die Circumcisionis occurrente: pro Dominica verò inter Circumcisionem et Epiphaniam ponitur Officium, de quo fit secundùm regulas Occurrentiæ, quando contingit diebus 2, 3 vel 4 Januarii, alias fit eo ritu qui notatur die 4.

13. Si Epiphania Domini die Dominica evenerit, Officium Dominicæ intra Octavam Epiphaniæ fit Semiduplex in Sabbato sequenti, ut notatur in eodem. Sabbato; et in ipsa die Octava nihil fit de Dominica.

14. Intra Octavas Festorum Domini, scilicet Nativitatis, Epiphaniæ, Ascensionis, et Corporis Christi, Officium fit de Dominica, ut in propriis locis *notatur ; et in his Dominicis nulla fit Commemoratio de Octava.

15. Intra alias' verò Octavas, exceptis Octavis Annualium, de quibus notatur infra, ? cap. de Octavis, et (nisi aliter in quibusdam notetur) totum Officium fit de Dominica, ut in Psalterio et: Proprio de Tempore cum Com-, memoratione Octavæ.

16. Ita assignantur Officia sex Dominicarum inter Epiphaniam et Septuagesimam, et viginti quatuor inter Pentecosten et Adventum, ut si aliqua earum non possit celebrari suo loco, transponatur ab uno tempore ad aliud. Quæ igitur interdum propter occursum Septuagesimæ celebranda supersunt, ponuntur post vigesimam quartam post Pentecosten, ut notatur proprio loco. Contingit autem aliquando, ut unum ex his Officiis nec etiam ante ultimam post Pentecosten locum habere possit, tuncque Sabbato ante Septuagesimam fit Officium de Psalterio; et in eo, omissis Lectionibus ipsius Sabbati, tres Lectiones de primo Nocturno illius Dominice in duas coguntur; et dicuntur duo prima Responsoria de eodem Nocturno; Lectio verò tertia de Homilia in Evangelium ejusdem Dominicæ, cum Responsorio septimo ejusdem Officii, et ad Benedictus, dicitur Antiphona Dominicæ cum Oratione. Minores autem Horæ, de Sabbato dicuntur, cum Oratione tantùm de Dominica, quæ tamen non dicitur ad Vesperas hujus diei aut præcedentis. Idem fit de Officio Dominicæ vigesima-secundæ post Pentecosten, quando accidit die 13 vel 14 Novembris; tunc enim Sabbato præcedenti, ponitur Officium prædictæ Dominica eodem ritu celebrandum. Quòd

[ocr errors]

quæ servantur pro diversitate Fe

riarum.

5. Feriæ aliæ sunt quædam privilegiatæ, quædam non privilegiata, Privilegiatæ dividuntur in quatuor classes ut sequitur:

si Sabbatum impediatur Festo Duplici-minore, aut supra, ponitur Feria VI quæ si impediatur, ́ similiter ponitur Feriâ v,et sic usque ad Feriam II præcedentem. Si autem tota Hebdomada impedita fuerit, tunc Sabbato, etiamsi foret Festum Annuale, pro nona Lectione legitur Homilia Dominica; et fit ejus Commemoratio ad Laudes, per Antiphonam ad Benedictus, Versiculum et Orationem.

CAPUT VII.

De Officio Feriali.

1. OFFICIUM Feriale incipit ubi desinit Officium Festi præcedentis, et terminatur ubi Officium diei sequentis incipit.

2. In Officio noctis unicum habet Nocturnum, quod extra Tempus Paschale constat Psalmis, aut Psalmorum divisionibus novem, sub tribus Antiphonis, cum uno Versiculo, uti disponuntur in Psalterio; et tribus Lectionibus, cum tribus Responsoriis, ut notatur in Proprio de Tempore: et non dicitur Te Deum. Tempore verò Paschali, dicuntur tantùm tres Psalmi sub una Antiphona, ut notatur in Proprio de Tempore, et dicitur Te Deum.

3. In singulis Feriis à Præsen tatione Domini ad Dominicam Passionis, et à Trinitate ad Ad

ventum, Commemoratio de Cruce præmittitur ceteris Suffragiis. Tempore autem Paschali, sola fit Commemoratio de Cruce, ut suo loco notatur.

4. Hæ regulæ per totum annum servandæ in omni Officio feriali. Sunt verò quædam aliæ,

6. Feriæ privilegiate primæ classis sunt Vigilia Natalis et Epiphaniæ Domini, Vigilia Assumptionis Beatæ Mariæ Virgi nis, Feria IV Cinerum, Feriæ omnes à Dominica Palmarum ad Dominicam in Albis, et à Vigilia Pentecostes inclusivè ad Do.minicam Sanctissimæ Trinitatis." Horum dierum Officium nulli et ordinatur ut in proprio loco cedit Officio, nequídem Annuali; notatur.

7. Feriæ privilegiatæ secundæ classis sunt Feriæ Quadragesimæ, quæ Duplicia majora et supra tantùm admittunt usque ad Dominicam Palmarum; exceptis tamen Feriâ IV Cinerum, ut dictum est num. 6 supra, et Festis quinque Plagarum ac Compas. sione Beatæ Mariæ Virginis. Festum Solemne-minus aut Duplexmajus in eis occurrens transfertur in diem sequentem. De Festo Incarnationis Domini occurrente in Compassione Beatæ Mariæ Virginis statutum est infra, cap. 13,

num. 8.

classis sunt Feria Adventûs, Qua8. Feriæ privilegiata tertiæ tuor Temporum, Rogationum, Vigiliae S. Joannis Baptistæ, SS. VI post Octavam Ascensionis, Apostolorum Petri et Pauli, et S. Taurini. Hæ Feriæ non cedunt nisi Semiduplici et supra; et si de iis non fiat Officium propter Festum occurrens, in Officio Nocturno fit eorum Commemoratio per Lectionen Homiliæ, si ha

« ZurückWeiter »