Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

beant Evangelium proprium, et
in Laudibus et Vesperis. De Fe-
riis autem Rogationum, Vigi-
liarum, et Quatuor Temporum,
Commemoratio fit in Officio Noc-
turno, et in Laudibus tantùm.
9. Feriæ privilegiate quartæ
classis cedunt Officio Semidu-
plici; et sic excludunt communi-
ter Festa Simplicia. Hæ sunt om-
nes Feriæ à Septuagesima usque
ad Feriam quartam Cinerum ex-
clusive, et Feriæ omnes Tempo-
ris Paschalis, in quibus fit tamen
de Beata Maria in Sabbato, et de
die intra Octavam quarti Ordi-
nis, si occurrat; sed de Simpli-
cibus aliis fit tantùm Commeno-
ratio.

10. In hoc differunt Feriæ privilegiatæ quartæ classis à præcedentibus, quòd de eis nulla fit Commemoratio, si Officium de digniori fieri contingat; sed ea rum Officium omninò præter mittitur.

II. In omni Feria majore (nisi aliter notetur) Preces dicuntur flexis genibus ad omnes Horas, non excepto Nocturno, in quo cùm Laudes immediatè non sequuntur, dicuntur eæ quæ habentur ad Tertiam, cum Oratione congrua. Majores verò Preces dicuntur ad Laudes et ad Vesperas, si sint de Feria, exceptis tamen quæ occurrunt Tempore Paschali, ut sunt dies Litaniarum sive Rogationum, in quibus non dicuntur Preces, etiam ad Primam et ad Completorium.

12. In Feriis Quadrages.mæ, incipiendo à die Cinerum, Vesperæ dicuntur in Choro ante comestionem.

13. In Vesperis, quando dicuntur de Feria, diebus Quatuor

Temporum, vel Rogationum non dicitur Oratio de Laudibus, sed Oratio de Dominica: in Fe riis verò, Quadragesimæ, Oratio propria posita est ad Vesperas cui que diei, quæ dicitur etiam quan do tantùm fit Commemoratio de Feria, quæ Commemoratio nurs quam omittitur; in Feriis autem Adventûs et Temporis Paschalis, Oratio semper sumitur de Dominica, ubi propria non ponitur.

14. Feriæ minores non privilegiate, sunt aliæ omnes Feriæ per Annum, et cedunt omni Officio sive Festi Simplicis et suprà, sive de Beata Maria in Sabbato, sive de Octava quacumque.

15. Non convenit incipere Officium quod persequi non licebit: et ideo si in Feria majore evencrit Festum aliquod Simplex, de quo in ea fieri debeat Commemoratio, si pridie hujus Feriæ majoris fiat de Feria minore, vel de Festo Simplici, quod terminatur ad Nonam, Vesperæ non erunt à Capitulo de Festo Simplici sequente; ne incoeptum Officium. videatur postea dimitti: sed Vesperæ erunt Feriales de Feria minore, ut in Psalterio, sine Precibus, cum Commemoratione de Festo Simplici. Idem erit de Festo Semiduplici, de quo fieret tantùm Commemoratio in Feria illa majore sequenti; nec ideo Vesperæ erunt quasi primæ Vesperæ de Feria majore: Feria enim quæcumque nunquam habet primas Vesperas.

CAPUT VIII.

De Officio Vigiliarum.

1. DE Vigilia fit Officium pridie Ascensionis, et Pentecostes, et in

diebus in quibus in Calendario apponitur hæc vox, Vigilia.

2. Vigiliae ad duos ordines revocantur, juxta duplicem scilicet Officiorum differentiam in hoc positam quòd quædam cum Missa integra habent tantùm propriam expositionem Evangelii in Officio Nocturno: quædam verò cum Missa et expositione, proprium habent Officium, incipiendo à Nocturno usque ad Nonam.

3. Vigiliarum multò plures sunt quæ cum Missa partem aliquam Officii habent, quæ ad ipsam refertur; nec tamen totum Officium habent proprium. In his ad Nocturnum, Invitatorium, Hymnus et Psalmi, cum Antiphonis, et Versiculo de Feria, ut in Psalterio dicuntur; prima et secunda Lectio leguntur de Scriptura occurrente, tribus in duas redactis; tertia de Homilia in Evangelium Vigilia. Primum et secundum Responsorium similiter sunt de Feria; tertium est Evangelicum de Vigilia Preces dicuntur ad omnes Horas, flexis genibus: Oratio propria ad Laudes et ad Horas: Suffragia et Commemorationes communes secundùm tempus. Cetera omnia de Psalterio su

muntur.

4. Si quædam ex his Vigiliis occurrat in Dominica, vel in Festo Solemni-majore et supra, anticipatur die præcedenti cum jejunio (si sit jejunium): si verò Occurrat in Semiduplici, vel Duplici, aut Solemni-minore, fit Commemoratio de Vigilia in Nocturno, per Homiliam Vigilia, quæ pro ultima Lectione legitur; et in Laudibus, per Antiphonam ad Benedictus, cum Versiculo Feriæ occurrentis, ex Psalterio, et

Oratione propriâ Vigilia. Ad hunc secundum ordinem pertinent ceteræ omnes Vigiliæ; exceptis Vigiliis Natalis Domini, Epiphania, Ascensionis, Pentecostes, et Assumptionis beatæ Mariæ Virginis, de quibus infra dicctur.

6. Vigilia supremi generis, sunt quæ à solemnitate sua nunquam divelluntur, et habent integrum Officium jam ad crastinam Šolemnitatem aliquo modo pertinens: : cujusmodi sunt Vigilia Natalis Domini, Epiphania, Ascensionis, Pentecostes, et Assumptionis Beatæ Mariæ. Vigilia Ascensionis et Pentecostes, fixis hebdomadæ diebus semper illigantur. Prior scilicet, quartæ Feriæ Rogationum; altera, Sabbato post Octavam Ascensionis: non item tres aliæ de quibus fit quâcumque die, etiam Dominicâ, si in ipsas incidant, ut in propriis locis notatur

7. De Festo quocumque, etiam Annuali, occurrente in Vigiliis Natalis Domini, Pentecostes, et Assumptionis B. M. V. nihil fit. Vigilia verò omnium Sanctorum, occurrens in Dominicâ, anticipatur cum jejunio in Sabbatum præcedentem. In iis Vigiliis Preces flexis genibus in nullo Officio dicuntur; ad Laudes Officium est Semiduplex, et ad Horas diurnas Duplex-minus.

8. Vigilia Epiphaniæ, quia fit pariter in die Dominica, omnia Festa quæ Dominicâ die celebrari non possunt, similiter excludit; eaque anticipantur aut transferuntur, si talia sint quæ anticipari possint aut transferi. Quòd si neutrum fieri possit, ut si sit dies Octava, fit tantùm Comme

moratio illius in Laudibus Vigiliæ. Quòd si Festum tale sit de quo in Dominica fieri possit Officium, fit de eo, et pro ultima Lectione in Officio noct. legitur Evangelium Vigiliæ cum Homilia, nec quocumque prætextu anticipetur Vigilia.

9. Vigilia Ascensionis, etsi excludat tantùm Simplicia, suo die pariter fiet, nec anticipabitur propter aliquod Festum Semiduplex aut supra, si in ea contingat; sed de ea fiet tantùm Commemoratio in Nocturno, et Laudibus. Cetera observabuntur quæ in loco proprio notantur.

[blocks in formation]

2. Ad primum pertinent Octavæ trium Festorum Annualium majorum, scilicet Natalis Domini, Pascha et Pentecostes. Intra Hebdomadas Paschæ et Pentecos tes primum triduum est Duplex ; ultimum Semiduplex. Intra Octavam quoque Natalis Domini, non fit de ullo Festo (nequidem Annuali), præterquam sanctorum Stephani, et Joannis Evangelistæ, et Innocentium. In Vesperis autem horum Festorum, Vesperæ usque ad Capitulum exclusivé dicuntur de Natali Domini. De Of ficio Dominicæ intra Octavam, quando in his diebus occurrit, fit ut in proprio loco notatur.

3. Officium hebdomadarum Pascha et Pentecostes cum ritu sibi proprio terminatur ad Nonam in Sabbato sequenti; ideoque in Vesperis Sabbati in Albis

[ocr errors]

fit Commemoratio Simplicis vel Semiduplicis, si occurrat, et in Laudibus et Vesperis Dominicæ in Albis, si partiter occurrat, vel concurrat. Officium quoque Natalis Domini, quale fit per Octavam desinit ad Nonam die 31 decembris; et Vesperæ sunt propriæ de Officio Circumcisionis, nisi ubi fit de aliquo Festo Annuali, aut Solemni-majori, die 31 decembris: tunc enim Psalmi et Antiphonæ sunt de Natali Domini, ut reliquis diebus Octava; Capitulum verò, et reliqua de Festo, cum Commemoratione Circumcisionis tantùm.

4. Ad secundum ordinem pertinent Octavæ omnium Annualium minorum, et reliquorum Festorum Domini vel Mysteriorum quorum titulo quædam consecratæ sunt Ecclesiæ. In istis Ecsiis, quælibet dies intrà has Octavasest Semiduplex, admittitque Duplicia-minora occurrentia et supra, non autem Duplicia-minora translata, quæ fiunt post Octavam. De Semiduplici autem occurrente fit tantùm Commemoratio in Nocturno per Lectionem, et post utrasque Vesperas et Laudes, per Ant. . et Orat. ut in Proprio vel in Communi; de Simplici verò, in Nocturno, et post primas Vesperas et Landes tantùm. De Dominica occurrente intrà has Octavas, quæ in Breviario locum habent, fit Officium ut ordinatur suo loco. De Dominicis verò quæ occurrunt vel intrà Octavam ipsius diei Dedicationis, vel aliorum Mysteriorum in propriis Ecclesiis, sola fit Commemoratio. Earum omnium dies Octava habet Officium Duplex

majus, ideoque excludit Duplicia majora ( nisi sint Domini; de iis enim fit cum Commemoratione diei Octavæ), et admittit tantùm Solemnia-minora et supra, et Dominicas privilegiatas. Eodem ritu peraguntur etiam Octavæ Sanctorum, quorum Festa ritu Annuali celebrantur, scilicet Assimptionis beatæ Mariæ Virginis, omnium Sanctorum, Patroni primarii, et Titularis Ecclesiæ; ideoque Dominicâ non privilegiata intra Octavas hujusmodi occurrente, totum Officium fit de Octava, cum Commemoratione Dominicæ in utrisque Vesperis et Laudibus, et nonâ Lectione.

;

5. Ad tertium ordinem pertinent Octavæ reliquorum Festorum Solemnium-majorum, Octavam habentium, Nativitatis Beatæ Mariæ, S. Joannis Baptistæ et SS. Apostolorum Petri et Pauli sancti Taurini, et si quod sit aliud Festuin Solemne-majus quod consueverit in aliqua Ecclesia cum Octava celebrari, intra, eas.officium fit ritu Semiduplici: de Semiduplicibus intra eas occurrentibus, fit Officium à Capitulo in primis Vesperis, usque ad Capitulum Vesperarum sequentium exclusive. Reliqua verò sunt de Octava, cum Versiculo et Antiphona ad Magnificat II. Vesperarum, et Commemoratione Festi. Duplex verò quodcumque etiam translatum, si necesse sit, plenum habet Officium, id est, primas et secundas Vesperas integras, cum Commemoratione Octave. De Dominicâ item integrè fit Officium ut solet fieri Dominicâ, etiam cum Symbolo Quicumque, ad Primam, cum Commemoratione Octavæ ad

Laudes et utrasque Vesperas. Dies Octava habet Officium Duplexminus, ideoque admittit Duplicia-majora et supra; Duplicia verò minora transferuntur.

6. Ad quartum ordinem reducuntur Octavæ festorum Solemnium-minorum; videlicet Conceptionis beatæ Mariæ, et si quod sit Festum Solemne-minus in aliqua Ecclesia, quod propter concursum populi per octiduum consueverit cum Octava celebrari. Intra illas Octavas Officium est Simplex: de quocumque Semiduplici in iis occurrente integrè fit Officium; item et de quacumque Feria majore, aut etiam minore privilegiata, cum Commemoratione Octava; non verò de ullo Festo Simplici, de quo fit tantùm Commemoratio. Earum dies octava est Semiduplex, in qua si occurrat Dominica vel dies intrà Octavam secundi ordinis, Officium integrum erit de Dominica vel de die intra Octavam, cum Commemoratione hujus diei Octavæ ad Laudes et utrasque Vesperas. Quòd si dies Octava Semiduplex occurrat intra Octavam tertii ordinis, Officium erit de die Octave à Capitulo primarum Vesperarum in secundis autem Vesperis, à Capitulo fiet de die intra Octavam, cum Commemoratione diei Octava.

:

7. Si duæ Octavæ simul occurrant, fiet Officium de digniori, cum Commemoratione alterius. Dignitas autem Octavæ attendenda est, non à solemnitate tantum, sed à dignitate Festi. Et ideo si Octava Festorum Domini verbi gratiâ, Epiphaniæ, Ascensionis, Corporis Christi, aut Aniversarii Dedicationis, et Octava

Patroni primarii alicujus loci, cujus Festum est Annuale, simul occurrant, fiet de Octava Domini cum Commemoratione Octavæ Patroni.

8. Intra Hebdomadas Pascha et Pentecostes, et Octavam Natalis Domini, fit Officium ut in propriis locis notatur.

:

9. Intra alias Octavas, ad omne Officium Psalmi Feriales, ut in Psalterio, dicuntur. Ad Noetur num, quod est unicum, Psalmi novem, cxtra Tempus Paschale, sub tribus Antiphonis. Antiphonæ, Versiculus, tres Lectiones et tria Responsoria sumuntur ex uno è Nocturnis Festi secundùm Feriam id est, Feriâ secundâ et quintâ, ex primo Nocturno; Feriâ tertiâ et sextâ, ex secundo Nocturno; Ferià quartâ et Sabbato, ex tertio Nocturno, nisi aliter notetur. Intra Octavas Semiduplices prima Lectio de Scriptura, occurrente, tribus in unam junctis; secunda et tertia, ex Proprio, nisi sit Memoria Simplicis aut Semiduplicis, vel alicujus Feriæ majoris, facienda per Lectionem tertiam; tunc enim omittitur Lectio tertia de die intra Octavam. Intra Octavas Simplices, prima et secunda Lectio erunt de Scriptura occurrente, tribus in duas junctis; tertia, ex Proprio si occurrat Festum Simplex, omittitur Lectio Simplicis. Ad Laudes Canticum dicitur ut in die Festo, si sit proprium; Psalmi verò dicuntur sub una Antiphona, quæ vel propria est, vel quarta de Laudibus Festi. In Vesperis similiter. Psalmi dicuntur sub unica Antiphona quæ prima est è secundis Vesperis, nisi aliter notetur. Cetera ut in die,

nisi quòd intra Octávás tertii et quarti ordinis non dicitur Alleluia ad Resp. brevia. Tempore autem Paschali, ad Officium noctis dicuntur tantùm tres Psalmi, ut notatur in Proprio de Tempore, sub unica Antiphona quæ prima est Nocturni Festi.

10. A Vesperis diei 15 Decembris inclusive usque ad Natale Domini, et à Nocturno Feriæ quartæ Cinerum usque ad Pascha, nullæ fiunt Octavæ, neque fit aliquid amplius de Octavis nondum absolutis; quod et observatur à Vigilia Pentecostes usque ad Trinitatem.

11. Si dies Octava tertii ordinis incidat in Dominicam, tunc non fit de ea nisi Commemoratio in Vesperis Sabbati ante Dominicam occurrentem, ut in primis Vesperis Festi, nisi sit aliquid proprium: Dominicâ verò in Officio noctis (si hæc Octava diversum Evangelium habeat ab Evangelio Festi) fit commemo ratio per nonam Lectionem de Homilia in hujusmodi Evangelium; et similiter ad Laudes et Vesperas sequentes, more consueto. Idem ritus servetur in Octavis quæ ritu Duplici majore celebrantur quando in Dominicas privilegiatas incidunt.

12. Si Festum Octavam habens occurrerit Feriâ IV post Sexagesimam,tunc Feriâ tertiâ sequenti, quæ præcedit diem Cinerum, Vesperæ eodem planè modo ac ritu dicuntur, quo celebratæ suut reliquis diebus in quibus factum est de Octava, sumendo Versiculum et Antiphonam ad Magnificat, ex secundis Vesperis Festi: similiter et Completorium dici tur cum propriis Antiphonis, si

« ZurückWeiter »