Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gatur Evangelium cúm sua Homilia, vel Commemoratio facienda sit de Sancto per Lectionem de vita illius; tunc enim tres Lectiones de Scriptura in duas rediguntur ut in Simplicibus notatur, suprà n. 7. Post singulas Lectiones dicitur Responsorium, ut notatur in Proprio de Tempore, deinde Versus Sacerdotalis.

9. Versum Sacerdotalem communiter sequuntur Laudes, ut infrà. Si verò non dicantur continuò, dicitur cum integra conclusione Oratio, et ante et post dicitur Dominus vobiscum; deinde in fine, Benedicamus Domino. In Feriis majoribus (extra Tempus Paschale), ante Orationem, Dominus vobiscum, dicuntur flexis genibus Preces po

sitæ ad Tertiam.

10. Tempore Paschali, id est, à Dominica Resurrectionis ad Sabbatum post Pentecosten inclusive, tam in Officio de Tempore, quàm de Sanctis, unicum Nocturnum dicitur, constans tribus Psalmis, totidem Lectionibus et Responsoriis. Psalmi variantur, ut notatur in Proprio de Tempore; et in Solemnibus-minoribus et infrà, dicuntur ut in Officio de Feria sub una Antiphona. 11. In Annualibus autem ct Solemnibus-majoribus, Psalmi dicuntur sub tribus Antiphonis, ipso die Festo; non verò diebus intra Octavam, in quibus ex tribus Antiphonis diei unaquæ que dicitur singulis diebus, secundùm Feriam.

CAPUT II.

De Laudibus.

Ave, si separentur ab Officio præcedenti; si verò non separentur, post Versum Sacerdotalem) Hebdomadarius absolute dicit Deus, in adjutorium, ut suprà, et dicuntur Psalmi et Canticum, cum Antiphonis Officio convenientibus, ut habetur in Psalterio pro unoquoque hebdomadæ die, vel ut notatur in Proprio de Tempore, aut de Sanctis.

2. In Semiduplicibus et suprà, dicuntur quinque Antiphonæ ; quæ, si non adsint propriæ, sumuntur de Communi. At in Festis Simplicibus, Psalmi dicuntur sub quarta Antiphona de Laudibus illius Communis de quo fit Officium intra Octavas, sub quarta Antiphona de Laudibus Festi, nisi propria assignetur.

:

3. Post Psalmos (nisi aliter notetur) dicitur Capitulum, hymnus, Versiculus, Canticum Benedictus, cum Antiphona et Oratione, omnia pro qualitate Officii.

4. Preces, quando dicendæ sunt, dicuntur post Antiphonam ad Benedictus. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, et Oremus. Post Orationcm repetitur Dominus vobiscum deinde dicitur Benedicamus, et secretò Versiculus Fidelium animæ, tandem Pater noster.

5. Si Commemorationes sunt faciendæ, fiunt post Orationem diei, et post ultimam Orationem dicitur Benedicamus. Cetera ut suprà.

6. Tempore Paschali in Officio de Feria, ut in Simplicibus, Psalmi dicuntur sub una Antiphona; in Semiduplicibus verò et suprà nihil mutatur . cetera ut

1. AD Laudes ( dictis Pater et in alio tempore.

CAPUT III.

De Prima.

1. AD Primam, dictis Pater et Ave secretò, (si separetur ab Of ficio præcedenti) dicitur Deus, in adjutorium, et Hymnus Jam lucis. Post Hymnum imponitur Antiphona conveniens: quod fit etiam ad ceteras Horas, ante intonationem Psalmorum, ut habetur infrà, Parte III, cap. 5, de Antiphonis. Sumuntur autem Antiphone in Festis ad Horas diei, ex Laudibus per ordinem, quartâ prætermissâ. In feriali verò Officio sumuntur Antiphonæ quæ notantur in Psalterio, vel in Proprio de Tempore, pro unaquaque Hora.Psalmi tres in Festis Annualibus, Solemnibus-majoribus, ac quibusdam aliis Festis quæ designantur in propriis locis, iidem sunt qui pro die Dominica in Psalterio notantur. In omni alio Officio, tam de Tempore, quàm de Sanctis, aut de Feria, Psalmi feriales sumuntur ut in Psalterio, nisi aliter notetur.

2. Post Psalmos, dictà Antiphonâ, dicitur, diebus Dominicis ac Festis omnibus, in quibus ad Nocturnum Psalmi de Dominica vel proprii dicti sunt, et toto Tempore Paschali sive in Festis, sive in Feriis, Capitulum Eratis, cujus loco in Festis in quibus Psalmi feriales dicuntur, et in feriali Officio, (extra Tempus Paschale) dicitur Capitulum Videte, deinde B. br. Christe Fili, cujus Versus variatur pro diversitate Temporis ac Festorum. Post R. br. V. Exurge. Deinde Kyrie, cum Oratione Dominica, Symbolo Apos

tolorum, Versiculis et Confessione: verùm ii omittuntur in Dominicis et in Festis Duplicibus quibuscumque et suprà, intrà Octavas quascumque, in triduo post Circumcisionem, Vigiliâ Epiphaniæ, toto Tempore Paschali, à die sancto Paschæ scilicet ad Trinitatem, et Feriâ IV Quatuor Temporum Decembris. Ad Adjutorium, quilibet signat se signo Crucis; in Confessione ad med culpá, ter percutitur pectus. Qui autem solus recitat, semel tantùm dicit Confiteor, omissis his vocibus, et tibi, pater, et vobis, fratres, et te, pater, et vos, fratres; et similiter semel Misereatur, in quo dicit nostri, peccatis nostris. perducat nos, quod etiam servatur ad Completorium.

3. In Feriis verò quæ Preces habent ad Laudes, in Precibus ad Primam adjiciuntur Versiculi Eripe me, et qui sequuntur ante Confessionem. Postea dicuntur Versus qui sequuntur Confessionem, et Domine, exaudi, deinde Versus Dominus vobiscum, Oratio, ac rursus Dominus vobiscum; ultimo Benedicamus Do

mino.

4. Excipitur ab hoc ordinario Prima Feriæ quintæ in Cœna Domini, tum novem sequentium dierum, et Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, in quibus dicitur prout notatur propriis locis.

CAPUT IV.

De Officio Capituli.

1. POST OST primam sequitur Officium Capitulare, quod quatuor constat partibus."

[ocr errors]

2. Primò, Lectione Martyrolo gii (quæ extra Chorum fit ad libitum), in cujus fine dicitur Versiculus Pretiosa, et Oratio Sancta Maria.

3. Secundò (ubi mos est), Lectione Necrologii, cum Psalmo De profundis et Oratione Absolve.

4. Tertiò, Precibus ad opera diurna, scilicet Deus, in adjutorium ter, cum Versu Respice, et Oratione Dirigere. Hæ preces omittuntur in Festis à populo festivatis, et diebus Dominicis. 5. Quartò, Lectione Canonum, seu de Vita Clericorum, vel de Regula in Monasteriis, cum . Adjutorium et Benedictione.

I.

CAPUT V.

De Horis Tertia, Sexta,

et Nona

1. AD Tertiam, Sextam et Nonam (dictis secretò, Pater et Ave, si separentur ab Officio præcedenti) dicitur Deus, in adjutorium, et Hymnus, deinde Psalmi per Ferias distributi (præterquam in omnibus Festis Annualibus et Solemnibus-majoribus, ac in Festis Domini et Beatæ Mariæ Solemnibus, in quibus dicuntur Psalmi de Dominica); quibus dictis cum Antiphona, dicuntur Capitulum et Responsorium breye pro qualitate Officii. Post Responsorium breve et Versiculum (nisi dicendæ sint Preces) dicitur Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, et Oratio quæ habetur in Proprio de Tempore; aut, si fiat de Sancto, in Proprio vel in Communi Sanc

torum.

2. Post Orationem repetitur Dominus vobiscum, et dicitur

Benedicamus, et secretò, Fidelium animæ, deinde Pater noster.

Excipiuntur ab hoc ritu Hora tridui ante Pascha, ac sequentis hebdomadæ, et Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum; quibus diebus dicuntur prout notatur propriis locis.

1.

CAPUT VI.

De Vesperis.

AD Vesperas, dictis secretò Pater et Ave, (si separentur ab Officio præcedenti) dicitur Deus, in adjutorium, deinde quinque Psalmi, vel cum una, vel cum quinque Antiphonis (nisi aliter notetur) postea Capitulum, Hymnus, Versiculus, Canticum Magnificat cum sua Antiphona, et Oratio cum Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, ante et post, et in fine Benedicamus, ac secretò, Fidelium.

2. Excipiuntur Vesperæ à Feria quartâ majoris Hebdomadæ inclusive ad Sabbatum in Albis exclusive, et Vespera Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, quæ dicuntur ut suo loco notantur.

3. Excipiuntur pariter Vesperæ Officii Pentecostes, in quibus tres tantùm Psalmi sub totidem Antiphonis dicuntur.

4. Excipiuntur etiam Vespera intra Octavas secundi, tertii et quarti ordinis, in quibus Psalmi quinque sub unâ dicuntur Antiphona.

5. Item excipiuntur primæ Vesperæ Dupliciun majorum et suprà, in quibus post Capitulum dicitur Responsorium ante Hymnum; et secundæ Vesperæ Solemnium-majorum et suprà, in qui

bus pariter dicitur Responsorium ante Hymnum.

6. Preces, quando dicendæ sunt, dicuntur post Antiphonam ad Magnificat.

7. Quando autem fiunt Commemorationes, sive propriæ, sive communes quæ Suffragia dicuntur, fiunt post orationem diei.

CAPUT VII.

De Completorio.

1. AD Completorium absolutè dicitur Converte nos, signando pollice pectus, tum Deus, in adjutorium, faciendo signum crucis. Psalmi tres distributi per Ferias omni die, exceptis Solemnibus-majoribus et suprà, et Festis Solemnibus minoribus Domini et Beatæ Mariæ, et aliis quæ designantur in propriis locis, si quæ sunt: in quibus dicuntur Psalmi de Dominicâ, ipso die Festo; non autem in Vigilia, nec per Octavam: Antiphona, vulgò communis, de Psalterio; propria verò in Festis Solemnibus-majoribus et suprà, et intra eorum Octavam, etiam quando Psalmi de Feria in Vigiliis et per Octavam dicuntur: Hymnus, Capitulum, Responsorium In manus, Versiculus, Nunc dimittis cum sua Antiphona, ut habetur in Ordinario Breviarii, nisi ali

ter notetur.

2. Quando ad Completorium ponuntur Antiphonæ propriæ alicui Festo, dicuntur per totam Octavam, nisi occurrat Festum habens Antiphonas proprias. Si Festum occurrens non habeat Antiphonas proprias, sed Doxolo

giam, ut Festum Exaltationis S. Crucis in Octavâ Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis, et sic in simili casu, tunc sumuntur Antiphonæ è Psalterio. In Dominicâ occurrente intra Octavam, si Officium fit de Psalterio, Antiphonæ ex co sumuntur.

3. Capitulum Omnes vos, quod notatur in Ordinario pro Dominicis, dicitur non solùm Dominicis, sed in omnibus Festis in quibus ad Completorium dicti sunt Psalmi de Dominicâ, et toto Tempore Paschali, in omnibus Festis et Feriis. In Festis verò in quibus dicti sunt Psalmi feriales et in omnibus Feriis (extra Tempus Paschale) dicitur Capitulum Sobrii estote, quod notatur in Ordinario pro Feriis.

4. Precum Versiculi (qui diebus Dominicis ac Festis Duplicibus et suprà, toto tempore Paschali ad Trinitatem usque, intra Octavas quascumque, à Circumcisione ad Epiphaniam, omittuntur) ceteris diebus dicuntur ut habentur in Ordinario: tum Oratio Visita, cum Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, ante et post, et in fine, Benedicamus.

5. Finito Completorio, dicitur secretò Gratia Domini, etc. et Fidelium animæ, tum una ex Antiphonis Beatæ Mariæ. Post completum Officium dicitur secretò, Pater... Ave... Credo.

6. Excipitur ab hoc ordinario Completorium Feria Iv Majoris Hebdomadæ, et sequentium dierum, usque ad Sabbatum in Albis exclusive, et Hebdomada Pentecostes, in quibus dicitur prout notatur propriis locis.

[blocks in formation]

2. Variatur quoque pro modo et ordine quo dicitur, tam ante quàm post Psalmum, et post singulos versus Psalmi: de quo vide quæ dicta sunt I. Parte, cap. I de Officio Annuali, et cap. 3, de Officio Duplici.

3. Tempore Paschali, in fine Invitatorii additur unicum Alleluia.

4. Non dicitur Invitatorium in Epiphania Domini, nec triduo ante Pascha, nec in Officio Defunctorum, excepto Officio Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, quod celebratur die 2 vel 3 Novembris.

B

I.

CAPUT II.

De Hymnis.

1. HYMNUS dicitur in qualibet Hora, præterquam à Vesperis Feria IV Majoris Hebdomadæ usque ad Nonam Sabbati in Albis inclusive; et præterquam in Officio Defunctorum.

2. Ad Officium noctis, Hymnus dicitur post Psalmum Venite; ad Laudes post Capitulum; et ad Horas minores, post Deus, in adjutorium; ad Vesperas post Responsorium, si dicatur, alio

quin post Capitulum; ad Completerium, post Antiphonam

Psalmorum.

3. Dicuntur autem Hymni in Officio de Tempore ut in Psalterio, quando proprii Hymni in Proprio de Tempore non adsunt. in Officio de Sanctis, dicuntur ut in Communi, nisi proprii in Proprio Sanctorum habeantur.

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »