Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Completorio, Psalmi feriales dicuntur), sed solùm quantùm ad Officium diei Festi in quo ad omnes Horas, diurnas et nocturnas, dicuntur Psalmi de Dominicâ, nisi alii assignentur. Excipiuntur etiam certa quædam Festa Solemnia-minora, et alia quædam Of-. ficia, et Officium tridui ante Pascha, in quibus Psalmi dicuntur ut propriis locis notantur: Tempore Paschali dicuntur tantùm tres Psalmi ad Nocturnum, prout in Proprio de Tempore notantur.

2. In fine Psalmorum, et ad quamlibet Psalmorum divisionem, semper dicitur Gloria Patri, etc. et Sicut erat, etc. præterquam in triduo ante Pascha; tunc enim in fine Psalmorum ni hil dicitur : et in Officio defunctorum, post Psalmos et Cantica, loco Gloria Patri, dicitur Requiem æternam.

I.

CAPUT IV.

De Canticis.

CANTICA Evangelica dicuntur in omni Officio, tam de Tempore quàm de Sanctis, ad Laudes, Vesperas et Completorium, ut in Ordinario Breviarii habentur, nisi alia in Proprio tam de Tempore, quàm de Sanctis, assignentur.

2. Canticum, quod post tres Psalmos priores dicitur in Laudibus, variatur secundùm diversitatem Officii. Festa Annualia et Solemnia atque Duplicia habent suum Canticum, ut in proprio loco notantur, tam in die, quàm per Octavam, quoties fit de Octavâ.

3. Suum etiam habent Canticum quodcumque Commune Sancorum pro Festis Duplicibus et su

prà, Officium Defunctorum, et Officium parvum Beatæ Mariæ Virginis, ac Officium tridui ante Pascha.

4. In ceteris Officiis tum de Tempore, tum de Sanctis, indė sumitur Canticum, undè sumuntur Psalmi Laudum.

5. In aliis Festis Semiduplicibus et Simplicibus Sanctorum, et in Feriis temporis Paschalis, dicitur Canticum è Psalterio notatum pro Festis, nisi aliter notetur. In Officio verò feriali, dicitur Canticum feriale.

6. In fine omnium Canticorum dicitur Gloria Patri et Sicut erat. Excipitur Canticum Benedicite, in cujus fine, loco Gloria Patri et Sicut erat, dicitur Benedicamus Patrem, et Benedictus es, ut ibidem ponitur. In Officio autem tridui ante Pascha, post Cantica, ut post Psalmos, nihil dicitur; et in Officio Defunctorum, omisso Gloria Putri, dicitur Requiem æternam.

[blocks in formation]

Octavas, sicut statutum est supra
Part. II, cap. 7, num. 2.

3. In Festis Semiduplicibus, et
suprà, Antiphonæ quinque di-
cuntur ad Laudes et Vesperas, sive
ex Proprio, sive ex Communi
Sanctorum. In Simplicibus, et in
diebus intra Octavas secundi, ter-
tii et quarti ordinis, Psalmi di-
cuntur sub unicâ Antiphonâ pro-
priâ, vel de Communi, quæ ad
Laudes est quarta Laudum. Ad
Horas similiter in omni Officio,
tam in Proprio de Tempore, quàm
de Sanctis, quando propriæ ha-
bentur in Laudibus Antiphonæ,
et aliæ propriæ non fuerint ad
Horas, sumuntur ex Laudibus hoc
ordine ad Primam,
:
prima; ad
Tertiam, secunda; ad Sextam,
tertia; et ad Nonam, quinta.

4. Tempore Paschali, tam in Officio de Tempore, quàm de Sanctis, Psalmi dicuntur ad Noc turnum sub unâ Antiphonâ, ut in suis locis ponitur, exceptis tamen Festis Annualibus et Solemnibus-majoribus ipso die Festo. Ad alias Horas, in Festis Semi duplicibus et suprà, nihil mutatur in numero Antiphonarum, sed in fine omnium additur Alleluia, quod à Septuagesimâ usque ad Pascha demitur, et omittitur ubicumque reperitur.

5. Antiphonæ in quocumque Officio codem semper modo dicuntur; videlicet in Choro inchoantur tantùm ante Psalmos et Cantica, et post Psalmos et Can tica integræ dicuntur.

6. Excipiuntur tamen ab hac regula: 1. Antiphonæ ante Cantica Magnificatet Benedictus, quæ in Festis Solemnibus et suprà, et in Vesperis Sabbati Sancti duplicantur, id est, bis integræ dicun

pa

tur; scilicet ante et post Cantica Magnificat et Benedictus, ut notatum est parte primâ, Cap. 1. 2.0 Antiphone majores in Adventu, quæ O vocantur. Hæ enim riter bis repetuntur integræ, ante scilicet et post Magnificat. Vel si pro sola Commemoratione dicantur, bis etiam hoc modo; primò, post Orationem Vesperarum Festi inchoatur Antiphona O,diciturque integra, deinde dicitur Gloria Patri, et Sicut erat, tandem repetitur Antiphona integra.

5. In Officio quod absque cantu recitatur, Psalmi et Cantica inchoantur absque Antiphonarum impositione.

8. Quando aliqua fit Commemoratio, semper dicitur Antiphona cum Versiculo ante Orationem, quæ sumitur ex Officio quod convenit ci de quo fit Commemoratio: ità ut in Vesperis sumatur Antiphona quæ assignatur ad Magnificat, et in Laudibus, quæ ad Benedictus, cum Versiculis qui habentur post Hymnum, nisi aliter notetur.

9. Sabbato ante Septuagesimam additur Alleluia in fine illius Antiphonæ quæ immediate præcedit, vel Capitulum, vel Commemorationem Septuagesimæ in Vesperis illius Sabbati, et deinceps usque ad Pascha dimittitur.

CAPUT VI.

De Versiculis.

1. VERSICULUS semper dicitur post Antiphonam quæ sequitur ultimura Psalmum cujusque Nocturni ad Laudes et Vesperas dicitur post Hymnum, vel post Antiphonam ejus de quo fit

Commemoratio: ad Primam, et ad reliquas Horas, post Responsorium breve.

2. Quando Versiculus cantatur cum Neumate in fine, ut ob servatur semper in medio Nocturnorum, ad illud non respondetur altâ voce; sed tantùm secretò, dum protrahitur Neuma.

3. A Vesperis Feriæ IV Majoris Hebdomadæ inclusive ad Nonam Sabbati in Albis inclusive, non dicuntur Versiculi, nisi in Nocturnis.

4. Quando fit aliqua Commemoratio, semper post Antiphonam ejus de quo fit Commemoratio dicitur Versiculus, qui in ejus Of ficio ponitur post Hymnum Laudum seu Vesperarum, nisi aliter

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

duo ante Pascha, et in Officio Defunctorum.

2. Variantur hæ Benedictiones pro diversitate Officiorum, id est, sive novem, sive trium Lectionum, sive de Tempore, sive de B. Maria, sive de Sanctis, et pro varietate Temporum, ut ibidem notatur.

3. In Officio trium Lectionum de Sanctis, Absolutio sumitur secundùm Feriam; Benedictiones verò, ut notantur pro secundo Nocturno in Officio novem Lectionum de Sanctis.

4. Lector petens Benedictionem dicit Jube, Domne; qui verò solus recitat, non dicit Jube, Domne, sed Benedictionem.

5. Quando Dominus Episcopus Lectionem lecturus est, postquam ipse præmisit ex more Jube, Domne, et Chorus dicit illi: Ora pro nobis, Pater; ipse autem Episcopus dicit pro Benedictione, Oro ut caritas, etc. et dicit Lectionem. Idem observatur ubi unicus est Presbyter, et cùm privatim Officium recitat Sacerdos cum aliis Clericis, inter quos non est alius ab ipso Sacerdos.

6. Ad Absolutiones et Benedictiones semper respondetur, Amen.

[blocks in formation]

quolibet Nocturno; in Festis autem Duplicibus - minoribus, Semiduplicibus ac Simplicibus, in Feriis, ac intra Octavas, et toto Tempore Paschali, in quo Nocturnum unum dicitur, tres tantùm Lectiones leguntur.

3. In Officio novem Lectionum, in primo Nocturno leguntur tres Lectiones ex sacra Scriptura , quæ per ordinem et suâ quâque die in Officio de Tempore occurrunt legendæ, nisi aliæ suis locis assignentur. In secundo Nocturno leguntur, ut designantur in Proprio. In tertio Nocturno leguntur de Homilia in Evangelium, ut in Proprio assignantur, et primæ Lectioni de Homilia præponitur principium Evangelii quod eo die legitur in Missa. Excipiuntur ab hoc Lectionum ordinario Officium tridui ante Pascha et Officium Defunctorum, in quibus Homiliae non leguntur. 4. Si loco ultimæ Lectionis Officii poni debeat Lectio de aliquo Sancto, vel de Evangelio Dominicæ aut Feriæ majoris cùm occurrunt, observetur quod dictum est suprà, in prima Parte, cap. XII, de Occurrentiá officii.

5. In Officio trium Lectionum ordinabuntur Lectiones ut sequitur. Si Festum duas habet Lectiones proprias, prima Lectio erit de Scriptura occurrente tribus

in unam coactis; secunda et tertia de Festo. Si unam tantùm habuerit Lectionem propriam, prima et secunda erunt de Scriptura, tribus in duas redactis; tertia de Festo quod etiam serva→ tur in Officio de beata Maria in Sabbato, in quo, si Commemoratio alicujus Sancti occurrat, omittitur ejus Lectio. In Feriali

verò Officio tres Lectiones erunt de Scriptura, nisi legenda sit Homilia pro tertia Lectione, aut alia pro Sancto qui solam habet Commemorationem; tunc enim tres Lectiones de Scriptura contrahentur in duas.

6. Quando duæ tantùm leguntur Lectiones de Scriptura, quæ prima assignatur eo die legitur sola; secunda verò et tertia junguntur in unam.

7. Tempore Paschali, in Festis Sanctorum Annualibus et Solemnibus-majoribus, prima Lectio erit de Scriptura; secunda, de Historia Sancti, vel de aliquo Sermone in ejus laudem; tertia, de Evangelio illius Officii, cum ejus Homilia. Et si eo die occurrat Dominica vel Feria Rogationum, vel dies Octava habens Evangelium proprium; tunc eo anno omittitur Lectio Evangelii Dominica vel Feriæ Rogationum, vel diei Octavæ. In aliis verò Festis Lectiones ordinabuntur sicut alic tempore ordinantur, quando tres tantùm leguntur Lectiones.

8. Si Tempore Paschali, in Festo non habente Evangelium cum Homilia ad Officium Nocturnum, facienda sit Commemoratio de Officio occurrente quod habeat Evangelium cum Homilia, prima Lectio erit de Scriptu

ra,

tribus in unam junctis; secunda de Festo, duabus pariter in unam coactis; (modo sint sub codem titulo: si enim essent diverso titulo, vel etiamsi sub eodem titulo apponerentur, si sint de aliquo Sermone morali Patrum, non de Historiâ Sancti; tunc su→ mitur tantùm prima Lectio, et omittitur altera. Quod et observatur extra Tempus Paschale,

e.

quando in Officio novem Lectionum legitur nona Lectio de Semiduplici ; ) tertia, de Evangelio et Homilia Officii occurrentis, de quo facienda est Commemoratio. 9. Feriis Quadragesima, Vigiliis, in Dominicis Temporc Paschali, Feriis Rogationum, omittitur in Officio noctis Lectio Se miduplicis, vel Simplicis, si

occurrat.

10. Quando eodem die occur rit Commemoratio facienda Semiduplicis et Simplicis, tunc pro nonâ Lectione legitur sola Lectio Semiduplicis, et omittitur Lectio Simplicis, quando adest propria et distincta à Lectione Semidupl. 11. Nulla prorsus esse debet dies in anno, in quo ad Officium Nocturnum non legatur de Scriptura sacra, sive propria, sive occurrente. Si fit Officium novem Lectionum, tres Lectiones primi Nocturni erunt de Scriptura; si fit Officium trium Lectionum, prima et secunda Lectio, aut saltem prima, erunt de Scriptura, juxta regulam suprà positam.

12. Initia Librorum sacræ

Scripturæ nunquam omittuntur; sed si in die in quâ ponitur initium Libri, contingat fieri Officium habens Scripturam propriam, ut sunt Officia Annualja, et Solemnia-majora; tunc initium Libri ponitur diei sequenti. Quòd si contingat etiam in hâc die sequenti poni initium alterius libri, ut accidere interduni potest quando leguntur Prophetæ minores; tune, si fit Officium novem Lectionum, prima Lectio erit prima de initio Libri die præcedente positi; sccunda et tertia Lectio erunt prima et secunda de initio Libri hoc ipso die occurrentis,

nisi sit Dominica, in cujus Officio Lectiones assignatæ in Breviario nunquam mutantur. Itaque si ultimis duobus post Pentecosten Sabbatis celebretur Festum àliquod Annuale aut Solemne-majus, propriam habens Scripturam, initia Michæ et Malachiæ, quæ duobus illis Sabbatis assignantur, legentur die præcedenti, saltem pro tertiâ Lectione, si fortè duæ priores sint de alio initio ; vel pro secundâ, si tertia sit de aliquo Festo occurrente. Si verò fit Officium Semiduplex in quo duæ sint Lectiones de Sancto, tunc hac vice duæ Lectiones de Sancto coguntur in unam pro tertiâ Lectione, si sint de Historiâ Sancti, et sub eodem titulo; si verò sint de Sermone morali sanctorum Patrum, aut sub duobus titulis, legetur prima, et omittitur altera, ut in primâ et secundâ Lectione poni possint duo initia Librorum Scripturæ, scilicet prima Lectio diei præcedentis, et diei præsentis. Cùm autem omittuntur Lectiones de Scripturâ occurrente propter Festum habens Scripturam propriam, vel propter initium Libri quod in hanc diem translatum fucrit, non resumuntur illæ Lectiones omissæ; sed eo anno omittuntur, et tantùm resumuntur initia Librorum omissorum.

13. Festo Omnium Sanctorum occurrente in Hebdomadâ vigesima-tertia, aut vigesima-quarta post Pentecosten, tunc initium Libri occurrens in die quo celebratur Festivitas omnium Sanctorum, legetur pro secunda Lectione pridie in Vigilia. Die vero tertia Novembris legetur pro primà Lectione initium Libri occurrens in die secunda; et tunc secunda Lec

« ZurückWeiter »