Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tio erit prima Scripturæ eo die occurrentis; tertia vero erit de Octava omnium Sanctorum, omissâ eo anno Lectione S. Vigoris. 14. Omnia Festa Annualia, et Solemnia-majora, habent proprias de Scriptura selectas Lectiones, nisi aliter notetur; in Solemnibus verò minoribus, paucis exceptis, et in omnibus aliis Officiis, legitur de Scriptura occurrente. 15. Lectiones primi Nocturni leguntur cum titulo Libri de quo sumuntur, nisi aliter in propriis locis notetur. Lectiones etiam secundi Nocturni, quando sunt ex aliquo Sermone, Tractatu, Epistola, aut alio quovis Libro sanctorum Patrum, leguntur cum titulo et nomine auctoris, aliàs minime; et similiter in tertio Nocturno præponitur titulus, et nomen auctoris cujus est Homilia quæ legitur.

16. Ante quamlibet Lectionem, nisi aliter notetur, Lector petit Benedictionem per verba solemnia Jube, Domne, de quibus dictum est cap. præced. et ita concludit quamlibet dicens: Tu autem, Domine, miserere nostri, et respondetur, Deo gratias. Excipiuntur omnes Lectiones de Jeremia et de Baruch, à Dominica Passionis usque ad Sabbatum Sanctum inclusive, quæ hâc clausulâ terminantur: Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum, et nihil respondetur. In Adventu, ad Lectiones de Isaia, etiam in Officio de Sanctis, loco Tu autem, dicitur, Hæc dicit Dominus Deus: Convertimini ad me, et salvi eritis, et sic terminantur, nihil respondendo: aliæ vero Lectiones de prophetis more

solito terminantur. In II et III Nocturno tridui ante Pascha, et in cunctis Lectionibus officii Defunctorum, non dicitur Tu autem, nec quidquam aliud.

CAPUT IX.

De Responsoriis post Lectiones. 1. POST quamlibet Officii Nocturni Lectionem, ac ctiam post Capitulum primarum Vesperarum Duplicium-majorum et suprà, et etiam post Capitulum secundarum Vesp. Solemnium-majorum et suprà, dicitur Responsorium.

2. Sumuntur autem Responsoria in Officio Nocturno de Tempore ex eo loco ubi primò sunt posita, scilicet die quo inchoatur unus ex sacræ Scripturæ Libris ; et tamdiu repetuntur, quamdiu de illo Libro legitur, nisi aliter

notetur.

3. In Officio autem de Sanctis, sumuntur ex Proprio aut ex Communi Sanctorum.

4. In Officio trium Lectionum, cujus Responsoria ex Officio novem Lectionum sumenda sunt, sumuntur hoc ordine: Feriâ secundâ et quintâ, è I Nocturno; Feriâ tertiâ et sextà, è II Nocturno; Feriâ quartâ et Sabbato, è III Nocturno.

5. In feriali Officio (extra Tempus Paschale, et Quadragesima) Responsoria sumuntur ex Dominica præcedenti, nisi aliter notetur, aut propria Responsoria huic Feriæ assignentur. Sumuntur autem alternatim ex primo et secundo Nocturno, hoc ordine: Feriâ secundâ, quartâ et sextâ, ex I Nocturno; Feriâ tertiâ, quintâ et Sabbato (si fiat de Feria) ex II Nocturno. Cùm autem Res

ponsoria propria cuidam Feriæ assignantur, et eâ die dici non possunt, propter Festum occurrens de quo eâ die fiat Officium, hæc Responsoria propria huic Feriæ non resumuntur in alia Feria, sed omittuntur eo anno. Responsoria verò quæ in aliqua Dominica ponuntur, tamdiù resumuntur in Officio, seu Feriarum, seu etiam Dominicarum sequentium, quamdiu alia Responsoria non assignantur. In Feriis Adventûs, Septuagesima, Quadragesimæ et Temporis Paschalis, Responsoria dicuntur ut ibidem notatur.

6. In Responsoriis tres partes distingui solent, quarum prima Initium, secunda Reclamatio, tertia Versus dicitur. Reclamatio distinguitur ab initio per Asteriscum, et semper post Versum integra repetitur.

7. Præterea post Versum et Reclamationem additur Gloria Patri, ad ultimum cujusque Nocturni Responsorium, et ad Responsorium primarum Vesperarum in Duplicibus-majoribus, et secundarum Vesperarum in Solemnibus-majoribus et supra (præterquam in Officiis Defunctorum, in Compassione beatæ Mariæ Virginis, et in omni Officio de Tempore à Dominica Passionis ad Pascha); et post Gloria Patri, iterum repetitur Reclamatio; vel, si divisionem habeat, ejus ultima pars quæ hâc notulâ signatur.

8. In Annualibus majoribus, Gloria Patri cum Reclamatione adomnia Responsoria dicitur; sed præterea, ad ultimum cujusque Nocturni, post Reclamationem quæ sequitur Gloria Patri,

fit resumptio integra Responsorii, id est, repetitio ab initio usque ad Versum exclusivė. In Annualibus vero minoribus, Gloria Patri dicitur tantùm in ultimis cujusque Nocturni Responsoriis, sed resumptio fit in eis ut in Annualibus majoribus. In primis et secundis Vesperis Annualium non resumitur Responsorium; sed post Gloria Patri fit tantùm Reclamatio: quod observatur etiam quando in secundis Vesperis dicitur Responsorium nonum Officii Nocturni.

9. In Dominicis et Duplicibus in quibus Te Deum non dicitur, statim in ultimo Responsorio, post Gloria Patri, emissâ, quæ sequi deberet, Reclamatione, resumitur Responsorium usque ad Versum exclusive.

10. At in Dominicis Passionis et Palmarum, ac in Officio Compassionis, et tridui ante Pascha, in nono Responsorio fit statim resumptio post Reclamationem quæ Versum sequitur: co enim tempore non dieitur Gloria Patri. In Officio quoque DefunctoResponsorium ultimum Libera rum, propter camdem rationem, repetitur ab initio post ultimum Versum et ejus Reclamationem.

11. In aliis Feriis, etsi Te Deum non dicatur, non resumi tur Responsorium ultimum Nocturni, sed Reclamatio tantùm.

CAPUT X.

De Cantico Te Deum.

IN omni Festo Simplici et suprà, et intra quamcumque Octavam per annum, ac in Officio de beata Maria in Sabbato, et per omne Tempus Paschale post ul

tiphonas ad Benedictus, et ad Magnificat; nisi quando dicendæ sunt Preces, quæ dicuntur post Antiphonam : et in fine illarum, Oratio: ad Horas minores, post Versiculum qui Responsorium breve sequitur, nisi dicen

timum Responsorium dicto Gloria Patri cum ejus Reclamatione, vel post resumptionem in Annualibus, dicitur immediatè Te Deum, exceptis Dominicis Adventûs, et à Dominica in Septuagesima usque ad Pascha; necnon Festis quinque Plagarum Chris-dæ sint Preces; tunc enim Oratio ti, et Compassionis beatæ Mariæ, quorum Officia pro Quadragesimalibus habentur; ac, ipso Tempore Paschali, Feriâ secundâ Rogationum.

1.

CAPUT XI.

De Versu Sacerdotali.

VERSUS Sacerdotalis dicitur à Sacerdote post ultimum Responsorium, vel post Te Deum, quando dicitur; quem Versum (nisi continuò sequantur Laudes) excipiunt, in Feriis majoribus, Preces positæ ad Tertiam; aliis verò diebus Oratio tantùm, cum Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, ante et post, et

ultimò Benedicamus, et sic Officium Noctis terminatur per hunc Versum.

2. Excipitur ab ordinario supradicto Festum Natalis Domini, et si quod sit aliud Festum in ali qua Ecclesia, in quo statim post ultimum Nocturnum Missa, major consueverit celebrari: eo enim casu Versus Sacerdotalis omittitur.

3. Non dicitur etiam in Officio tridui ante Pascha, nec in Officio Defunctorum.

[blocks in formation]

dicitur post ultimum Versiculum Precum: ad Primam et Completorium, post Preces, nisi aliter

noletur.

2. Ad Primam et Completorium, non mutatur Oratio quæ habetur in Ordinario, præterquam in triduo ante Pascha, et in die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum. Exceptâ tio quæ assignatur in Proprio. Primâ, in aliis Horis dicitur Ora3. Oratio præcedentis Dominicæ semper dicitur in Feriali Officio per hebdomadam, quando propria non assignatur. 4. In Quadragesima, in Feriis Quatuor Temporum, et RogatioOratio quae dicta est in Laudibus, dicitur tantùm ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si fiat de Feria, dicitur, vel alia propria, ut in Quadragesima, vel teris Feriis. Dominicæ præcedentis, ut in ce

num,

5. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, non tamen ab eo qui solus recitat, nec ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatus, nec à Diacono, præsente Sacerdote, nisi de illius licentia, nec à Monialibus, etiam consecratis; sed ab iis omnibus ejus loco dicitur, Domine,exaudi, deinde Oremus. In fine Ora¬ tionis, postquam responsum fuerit, Amen, (si unica sit Oratio) repetitur Dominus vobiscum, vel

Domine,exaudi, postea Benedicamus, et respondetur Deo gratias: quod semper servatur in fine ultima Orationis. Quòd si plures Orationes dicendæ sint (ratione Commemorationum), ante quam libet Orationem dicitur Antiphona et Versiculus, deinde Oremus, et post ultimam Orationem tantum, dicitur Domine, exaudi, vel Dominus vobiscum, et Benedicamus, et statim secretò dicitur Versus Fidelium animæ, si aliud Officium non sequatur. Ad Primam non dicitur post Benedicamus Domino, cùm statim Officium Capituli sequitur : similiter nec post aliam Horam quamcumque cui subjiciuntur, vel Officium parvum beatæ Mariæ, vel Officium Defunctorum, vel Psalmi Pœnitentiales, aut Statio, aut Processio, aut Missa, aut Concio, aut Psalmus, sive Canticum pro Rege, aut pro aliqua necessitate, aut aliud hujusmodi.

6. Quando Oratio dirigitur ad Patrem sic concluditur : Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. R. Amen. Si ad Filium , per Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritús sancti Deus, per omnia secula, etc. Si in principio vel serie Orationis fiat mentio Filii, dicitur Per eumdem Dominum nostrum, etc. Si in fine Orátionis, dicitur: Qui tecum vivit et regnat in unitate, etc. Si fiat mentio Spiritûs sancti, dicitur: in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, etc. In Orationibus pro Defunctis, nisi aliter notetur, Per eum qui venturus est judica

re vivos et mortuos, et seculum per ignem. H. Amen.

7. Quando plures Orationes dicendæ sunt, prima tantùm et ultima dicuntur cum magna conclusione, Per Dominum nostrum, etc. vel aliter, ut suprà. Intermediæ autein sic concluduntur Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. vel Per eumdem Christum, etc. vel: Qui vivis et regnas Deus. R. Amen. vel: Qui tecum vivit et regnat Deus. R. Amen.

8. Notandum autem quòd unicuique Orationi præmittitur Oremus, et levis pausa; præterquam in Officic Defunctorum, et in Litaniis, cùm plures Orationes dicuntur conjunctim sub uno Oremus.

[blocks in formation]

CAPUT XIII.

De Oratione Dominica, et Salu-
tatione Angelica.

1. ORATIO Dominica Pater, et Salutatio Angelica Ave dicuntur secretò ante Horas quaslibet, excepto Completorio post cujus finem dicuntur. Si Hora jungatur præcedenti Officio, non dicuntur ante ejus initium.

2. Quando Oratio Dominica dicitur cum Precibus, dicitur secretò usque ad Et ne nos, quod altâ voce profertur. Id quoque observatur in medio cujusque Nocturni, præterquam triduo ante Pascha, quo Tempore Pater dicitur totura secretò.

3. In fine uniuscujusque Ho→

[blocks in formation]

clusive ad Nonam Sabbati in Albis inclusive,

3. Capitula Primæ et Completorii quæ habentur in Ordinario Breviarii nunquam mutantur, et dicuntur de Dominica vel de Feria, prout Psalmi dicti fuerint de alterutra, excepto Tempore Paschali, in quo legitur quotidie Capitulum de Dominica.

tulum, quodcumque sit, respon4. In Horis omnibus ad Capidetur Deo gratias.

5. Ad Primam, Canon, de quo dictum Parte II, cap. IV, De Officio Capituli, legitur singulis diebus, ut habetur ad calcem Breviarii, nisi alius assignetur pro quibusdam Festis: tunc enim Canon qui eâ die occurrit in serie Canonum, omittitur. Non dicitur Canon in triduo ante Pascha, nec in die Commemorationis omnium Defunctorum. Quòd si dimittantur aliquæ Lectiones Scripturæ ut alius liber Scripturæ inchoetur (sicut interdum accidit intra Octavam Epiphaniæ), omittuntur etiam Canones notati pro diebus quorum Scriptura dimittitur, et sumuntur Canones relativi Scripturæ quæ tunc legitur.

6. Ante Lectionem Canonis, Lector petit Benedictionem, ut habetur in Ordinario, per verba, Jube, Domne, etc. Qui solus recitat dicit absolutè Benedictio

nem.

CAPUT XVI.

De Responsoriis brevibus.

1. RESPONSORIA brevia dicuntur post Capitulum ad Horas minores tantùm; id est, ad Primam, Tertiam, Sextam, No

« ZurückWeiter »