Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LECTIO FI.

DIE OCTAVA.

gravióra; ea verò à quibus abducébant, facília: à stu

Sermo sancti Joannis Chry- pris enim vocábant ad tem

sostómi.

(Hom. 7. in 1. ad Cor.) OSTENDAMUS fieri non po

nisi

nec

tuisse ut institúerent et cogitárent Apóstoli prædicáre quæ prædicárunt, Christum secum habuissent. Non quóniam imbecilli adversùs fortes, quóniam pauci adversùs multos; non quóniam páuperes adversùs dívites, nec rudes et ignári adversùs sapientes struébant áciem: sed quóniam magna quoque vis est præoccupatæ opiniónis. Quando autem in dogmátibus fúerit consuetudo,

ea efficitur firmior et stabílior facíliùs enim mutáverit ómnia quíspiam quàm quæ pertinent ad religiónem. In Apóstolis autem valídius erat hoc impedimentum, quòd non solùm sic antíquam mutárent consuetúdinem, sed étiam cum perículis facerent transmutatiónem. Oportebat enim eum qui credébat, statim publicári, expelli, à pátria exuláre, extréma mala pérpeti, ab ómnibus ódio habéri, commúnem esse hostem et suis et alienis. Cum consuetudine ac perículis hæc quoque præcepta erant

perántiam, à vitæ amore ad mortem, ab ebrietáte ad sobrietátem, à risu ad lácrymas et compunctiónem, ab avaritia et habendi cupiditáte ad paupertatem et suárum facultátum abdicatiónem, à securitáte ad perícula; et per ómnia extrémam exigébant vitæ perfectiónem. Præcepta quidem erant hujusmodi.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam.

(Cap. 6.)

In illis diébus; Exiit Jesus. in montem oráre, et erat pernoctans in oratióne Dei. Et cùm dies factus esset, vocávit discípulos suos et elégit

duódecim ex ipsis quos et Apóstolos nominávit. Et réliqua.

Homília sancti Hieronymi Presbyteri.

(In Matth. c. 10. l. 1.) BENIGNUS et clemens Dóminus ac magister non ínvidet servis atque discípulis virtútes suas. Et sicut ipse curaverat omnem languórem et infirmitátem, Apóstolis quoque suis tríbuit potestatem, ut curá

rent omnem languórem et omnem infirmitátem in plebe. Sed multa distantia est inter habére et tribúere; donáre, et accipere. Iste, quodcumque agit, potes

táte Dómini agit : illi si quid fáciunt, imbecillitátem suam, et virtútem Dómini confitentur, dicentes : In nómine Jesu surge et ámbula

PRO UNO MARTYRE.
DIE FESTO.

In Ps. 3. Dómine, quid mulplicáti sunt, 2, Ant. 1. a. Omnis qui te colit, Dómine, vita ejus, si in probatióne fúerit, coronábitur, allelúia. Tob. 3.

In Ps. JO. In Dómino confído, 70, Ant. 8. G. Hæc est grátia, si propter Dei conscientiam sústinet quis tristitias, patiens injustè allelúia. 1. Petr. 2.

[ocr errors]

In Ps. 12. Usquéquo Dómine, 54, Ant. 3. c. Qui vícerit, ut in Communi.

LECTIO I.

De Epístola secunda beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

(Cap. 6.)

DEUS qui dixit de tenebris lucem splendéscere, ipse illuxit in córdibus nostris, ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Habémus autem thesaurum istum in vasis fictilibus; ut sublímitas sit virtútis Dei, et non

ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur : aporiámur, sed non destitúimur: persecutiónem pátimur, sed non derelinquimur : dejícimur, sed non périmus: semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. Semper enim, nos qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum; ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. Habentes autem eumdem spíritum fidei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum ; et nos credimus propter quod et lóquimur scientes quóniam qui suscitávit Jesum et nos cum Jesu suscitábit, et constítuet vobiscum. Omnia enim propter vos; ut grátia abundans, per multos in gratiárum actione abundet in glóriam Dei

Propter quod non defícimus sed licet is qui foris est, noster homo corrumpátur, tamen is qui intus

est renovátur de die in diem.

LECTIO II.

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(Serm. 311.) ISTUM nobis festum diem pássio beatíssimi Martyris fecit, cujus nos victória celébritas in istum locum devotíssimos congregávit. Sed celebrátio solemnitátis Mártyrum imitátio debet esse virtútum. Fácile est honórem Mártyris celebráre; magnum est fidem atque patientiam Mártyris imitári. Hoc sic agámus ut illud optémus: hoc sic celebrémus, ut illud pótius diligamus. Quid laudámus in fide Mártyris? Quia usque ad mortem pro veritáte certávit, et ideò vícit. Blandientem mundum contempsit, sævienti non cessit; ídeò victor ad Deum accessit.

LECTIO I.

Lectio sancti Evangélii secundùm Matthæum. (Cap. 10.) IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis: Non est dis

cípulus super magistrum, nec servus super dóminum suum. Et réliqua. Homília sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris.

(Epist. 56. ad Thibaritanos.) GAUDERE nos in persecutiónibus vóluit Dóminus quia tunc dantur corónæ fídei, tunc probantur mílites Dei, tunc Martyribus patent coli. Neque enim sic nomen milítiæ dedímus, ut pacem tantúmmodo cogitáre, et recusáre milítiam debeámus, quando in ipsa milítia primus ambulaverit Dóminus humilitátis et tolerántiæ, et passiónis magister; ut quod fieri dócuit, prior fáceret; et quod pati hortátur, prior pro nobis. ipse paterétur. Sit ante óculos, fratres dilectíssimi, quod qui omne judícium à Patre solus accépit, et qui ventúrus est et judicatúrus, jam judícii sui et cognitiónis futúræ sententiam protúlerit, prænuntians et contestans confessúrum se coram Patre suo confitentes, et negatúrum negantes.

AD VESPERAS.

Ps. 109. Dixit Dóminus, 18.
Ps. 111. Beátus vir, 18.
Ps. 115. Crédidi, 84.
Ps. 119. Ad Dóminum, 52.
Ps. 120. Levávi, 37.

H.

LECTIO II.

DIE OCTAVA.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi.

(Serm. 283.)

F ORTITUDINEM sanctórum Mártyrum sic in eórum passióne mirémur, ut grátiam Dómini prædicémus. Neque enim et illi in seipsis laudári voluerunt, sed in illo cui dícitur: In Dómino laudábitur ánima mea. Hoc qui intélligunt, non supérbiunt. Cum tremóre petunt, cum gáudio accipiunt. Perseverant, jam non amittunt. Quia enim non supérbiunt, mites sunt. Et ideò cùm dixisset, in Dómino laudabitur ánima mea; áddidit, Audiant mansuéti, et jucundentur. Quid caro infirma, quid vermis et putrédo esset, nisi quod cantávimus verum esset Deo subjiciétur ánima mea, quóniam ab ipso est patiéntia mea? Etenim, ut mala ómnia pro fide Martyres tolerárent, virtus eórum patiéntia nominátur.

LECTIO III.

vult post me veníre, ábneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi.

(Serm. 331.)

ILLA Evangélicâ tubâ, quando ait Dóminus, Qui amat ánimam suam perdet illam; et qui perdiderit illam propter me, invéniet eam, accensi sunt Mártyres, et vicérunt; quia non de se, sed de Dómino præsumpsérunt. Duóbus modis intélligi potest quod dictum est, qui amat ánimam suam, perdet illam. Si amas illam, perdis eam. Et álio modo: Noli amáre, ne perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Hic sémina illam, et in cœlo metes illam. Agricola si non tríticum pérdidit in sémine, non amat in messe. Alius modus sic habet: Noli amáre illam, ne perdas illam. Videntur sibi amáre ánimas suas, qui timent mori. Animas suas

Lectio sancti Evangélii se- Mártyres si sic amassent,

cundùm Matthæum.

(Cap. 16.) IN illo tempore; Dixit Jesus discípulis suis: Si quis

procul dúbio perdidissent. Quid enim prodesset tenére animam in hac vita, et pérdere in futúra ?

PRO PLURIBUS MARTYRIBUS.

DIE FESTO

In Ps. 5. Verba mea, 61, Ant. 3. c. Convenérunt adversùm nos, ut nos disperdant quomodò potérimus subsistere, nisi tu, Deus, ádjuves nos? allelúia. 1. Mach. 3.

In Ps. 31. Beáti quorum, 54, Ant. 5. a. Séquimur te in toto corde, et timémus te, et quærimus fáciem tuam, érue nos, et da glóriam nómini tuo, Dómine, allelúia. Dan. 3.

In Ps. 32. Exultáte, justi, 72, Ant. 7. b. In mortem, ut in Communi.

LECTIO I.

De Epístola beáti PauliApós

toli ad Romános. (Cap. 8.) FRATRES, debitóres sumus

non carni, ut secundùm carnem vivámus. Si enim secundùm carnem vixéritis, moriémini; si autem spíritu

facta carnis mortificavéritis, vivétis. Quicumque enim spíritu Dei aguntur, ii sunt fílii Dei. Non enim accepistis spíritum servitútis íterùm in timóre; sed accepistis spiritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater. Ipse enim Spíritus testimónium

reddit spirítui nostro, quòd sumus filii Dei. Si autem fílii, et hærédes: hærédes quidem Dei, cohærédes autem Christi; si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Exístimo enim quòd non sunt condigna passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Quis ergo nos separábit à caritáte Christi? tribulátio, an angústia, an fames, an núditas, an perículum, an persecutio, an gládius? Sicut scriptum est: Quia persecutio, an fames, an propter te mortificámur totâ die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis. Sed in his ómnibus superámus propter eum qui dilexit nos.

LECTIO II.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi. (Serm. 335.) QUONIAM dies sanctórum Mártyrum est, unde pótiùs áliquid delectet nos dícere, nisi de glória ipsórum? Adjuvet nos Dóminus Mártyrum. Audívimus paulò antė beátum Paulum Apóstolum prædicantem: Quis nos separábit à caritáte Christi? Īsta vox est Mártyrum. Tri

« ZurückWeiter »