Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

bulátio, an angústia, an núditas, an perículum, an gládius sicut scriptum est: Propter te morte afficimur tota die, deputáti sumus ut oves occisiónis : sed in his Grunibus superámus per eum qui dilexit nos. Hæc est vox Mártyrum, ómnia toleráre, et de se nihil præsúmere ; illum diligere qui glorificátur in suis; ut qui gloriátur, in Dómino gloriétur.

LECTIO III.

Léctio sancti Evangélii se

cundùm Lucam. (Cap. 6.) IN illo tempore; Descendens Jesus de monte, stetit in loco campestri; et turba discipulorum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis. Et réliqua.

Homília sancti Ambrósii Epíscopi.

(De Off. 1. 1. c. 15, 16.) NON potest quis præmium accipere, nisi legítimè certáverit : nec est gloriósa victória, nisi ubi fuérint laboriósa certámina. Nonne injustus est, qui antè dat præmium, quàm certámen fúerit absolútum ? Ideóque Dóminus in Evangélio ait : Beáti qui persecutiónem patiuntur propter justítiam,

quóniam ipsórum est regnum cœlórum : beáti estis, cùm vobis maledícent hómines, et persequentur, et dicent omne malum adversùm vos propter justítiam; gaudéteet exultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlo. Futúram, non præsentem, in cœlo, non in terra, mercédem promísit esse reddendam. Quid álibi poscis quod alibi debétur? Quid præproperè corónam éxigis, antequam vincas? Quid detergere púlverem? quid requiéscere cupis? Quid epulári gestis, ántequam stádium solvátur? Adhuc pópulus spectat, adhuc athlétæ in scámmate sunt; et tu jam ótium petis? Sed fortè dicas: Cur ímpii lætantur? cur luxuriantur? cur étiam ipsi non mecum labórant ? Quóniam qui non subscrípserint ad corónam, non tenentur ad labórem certáminis : qui in stádium non descénderint, non se perfundunt óleo, non oblínunt púlvere. Quos manet glória, expectat injúria.

AD VESPERAS.

Ps. 109. Dixit Dóminus, 18. Ps. 115. Crédidi, 84. Ps. 123. Nisi quia, 37. Ps. 124. Qui confídunt, 69. Ps. 125. In convertendo, 37..

LECTIO II.

DIE OCTAVA.

Sermo sancti Gregórii Nazianzéni Epíscopi. (Or. 6.)

QUI

UID hoc festo atque hâc hóminum frequéntiâ dignum proferémus? Purificémus nosmetipsos Mártyribus, fratres, vel ei pótiùs cui ipsi quoque cruóris veritatisque confessióne purificáti et expiati sunt. Mundémur ab omni inquinamento carnis et spíritus. Lavémur, mundi efficiámur, exhibeamus nos, étiam córpora nostra, hóstiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabilem, nostram precatiónem. Neque enim púrius tanto in prétio quidquam habet, quàm puritátem aut purgatiónem. Certémus propterathlétas, vincámus propter victóres, testimónium dicámus veritáti, propter Mártyres. Hoc illórum certamínibus demus, ut ipsi quoque palmam assequámur, atque ejusdem glóriæ hæredes simus, tam illíus quàm à nobis accipiunt, quàm illíus quæ in cœlis recóndita est cujus monumenta quædam et exigua signa sunt quæ óculis cernuntur. Adversùs principátus et po

testátes certámen ineámus; adversùs illos invisibiles persecutóres et tyrannos; adversus mundi rectóres, tenebrárum hujus séculi; adversùs spirituáles nequítias in cœléstibus, et quæ circa cœléstia feruntur; adversùs domésticum atque intestínum bellum quod in ánimi perturbatiónibus situm est; adversus quotidiános eárum quæ externé áccidunt rerum ímpetus.

LECTIO III.

Lectio sancti Evangélii secundùm Lucam.

(Cap. 6.)

IN illo témpore; Descendens Jesus de monte, stetit in loco campestri; et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judæa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis. Et réliqua.

Homília sancti Joannis
Chrysostomi.

(In Matth. 15.) ERAT adhuc multitúdo illa vulgáris tótaque terréna. Itaque Christus constituens ante se discipulorum chorum, ad ipsos verba facit; ità sermónem suum témperans, ut cæteris ómnibus

qui in his ádmodùm rudes erant, philosophiæ doctrína non molesta esset. Quod étiam Lucas subíndicans, dicébat ipsum sermónem ad eos convertisse; et Matthæus idipsum signíficans, dixit Accesserunt ad eum discípuli ejus, et docébat eos. Ita enim cæteri atténtiùs auditúri erant, quàm si ad omnes verba direxisset. Unde ergo incipit, et quæ novi institúti fundamenta nobis ponit? Audiámus diligenter ea quæ dicuntur. Illis namque dicta sunt, et scripta sunt pro nobis ómnibus post futúris. Idcirco conciónans quidem discípulos allóquitur, neque ta

men in illis dicta circumscribit; sed indeterminate beatitúdines omnes profert. Non enim dixit, Beáti estis vos, si páuperes fuéritis; sed, Beáti páuperes. Et certé étiamsi illis speciatim dixisset, commúnia tamen consília futúra erant. Etenim cùm diceret, Ecce ego vobiscum sum ómnibus diébus usque ad consummationem séculi, non illos solum alloquitur, sed per ipsos totum orbem et cùm illos beátos prædicat, persecutiónem patientes, pulsos, et intolerabília sustinentes; non illis tantùm, sed étiam ómnibus tália fórtiter feréntibus corónam nectit.

PRO PONTIFICIBUS.

DIE FESTO.

In Ps. Dómine, Dóminus noster, 31, Ant, 2. D. Vocávit eum Dóminus, et ait : Vidi afflictiónem pópuli mei veni, et mittam te, ut edúcas pópulum meum, allelúia. Exod. 3.

In Ps. Exáudiat te, 66, Ant. 8. G. Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel scito quòd miserim te, allelúia. Judic. 6.

In Ps. Dómine, in virtúte tua, 66, Ant. 1. a. Páscite, qui in vobis est, ut in Communi.

[blocks in formation]

tum; non litigiósum, non cúpidum, sed suæ dómui benè præpositum, fílios habentem súbditos cum omni castitáte. Si quis autem dómui suæ præesse nescit, quómodò Ecclésiæ Dei diligéntiam habébit? Non neóphytum; ne in supérbiam elátus in judícium incidat diáboli. Oportet autem illum et testimónium habére bonum ab iis qui foris sunt; ut non in oppróbrium íncidat, et in láqueum diáboli.

[ocr errors]

LECTIO II.

Sermo sancti Joannis

Chrysostomi.

(Hom. 10 in Ep. 1 ad Tim. ) Si quis episcopátum áppetit, non principátûs ac dominatiónis fastu, sed pro cura regíminis et caritátis affectu, non improbo: bonum quippe desiderat opus. Quippe et Móyses eamdem rem appetivisse cognóscitur. Verùm ille hujusmodi potentiam ambitumque dominandi nequáquam quæsívit; sed eam rem ità cupívit, ut nec contuméliam audíre refúgeret, cùm illi dicerétur: Quis te constituit príncipem et júdicem super nos! Si quis igitur ità desíderat, desiderat bene. Episcopátus enim ex eo dícitur, quòd omnes inspíciat cúnctaque speculétur. Oportet ígitur Epíscopum irreprehensibilem esse. Hoc único

verbo genus omne virtútum expressit. Itaque qui sibi vel levis culpæ cónscius est, male profectò facit eam rem appetens quà indignum se per ópera facit. Non enim decet hujusmodi régere, sed pótiùs regi. Eum quippe qui regendos álios suscipit, tantà decet glórià virtútis excéllere, ut instar solis, cæteros veluti stellárum ignículos in suo fulgóre obscúret.

Debet hujúsmodi

vitam habére immaculatam atque compósitam; ut omnes in illum et in ejus vitam, veluti in exemplum áliquot excellens, intuean

[blocks in formation]

quædam verò generáliter et nobis et vobis. Nobis namque (id est, servis, quos Pater ille famíliàs, rerum ómnium Dóminus, ad hoc in sua magna domo constítuit, ut pópulo ejus verbum grátiæ ministrémus)

LECTIO II.

speciáliter injúngitur sanctæ prædicatiónis officium; generáliter verò et nobis et vobis salutáris indícitur observántia mandatórum.

AD VESPERAS, Psalmi de Domin.excepto ult. cujus loco dicit. Ps. 131. Memento, 119.

DIE OCTAVA.

Sermo sancti Bernardi Abbátis.

sed

(Tract. de Offic. Episc. ) IN ómnibus actis vel dictis suis nihil suum quærat Epíscopus, sed tantùm aut Dei honórem, aut salútem proximórum, aut utrumque. Hoc enim agens implébit, non solùm Pontificis officium, sed et etymológiam nóminis; pontem útique seipsum fáciens inter Deum et próximum. Pertingit pons iste usque ad Deum eà fidúcià, quà non suam, illíus glóriam quærit. Pertingit usque ad próximum illâ pietate, quà et ipsi, non sibi prodesse desíderat. Offert Deo bonus mediátor preces et vota populórum, reportans illis à Deo benedictiónem et grátiam. Súpplicat majestáti pro excéssibus delinquéntium, víndicat in peccantes injúriam Dei. Ingrátis impróperat benefícia pietatis, contemnéntibus poténtiæ severitátem insinuat; utriusque ta

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »