Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

labores eum finem consecuti sint, quem semper desideravi; sæpius vel vitam ipsam periculis exponens: tamen nunc multo magis lætor, quam si ipse adjutor fuissem; cum apertissimè cognoverim, Divinæ Providentiæ in Majestatem tuam propensam voluntatem: Nam profectò noluit Deus ulla humana manu te adjuvari, neque Cæsaris, neque ullius Principis Quamvis nunquam cessavit Pontifex Cæsarem ad opem ferendam adhortari: Neque mea defuit diligentia, utrisque ad hoc pium opus sollicitantibus, sed Divinitus Res protracta est doner statutum tempus à Deo adventarit, quo Divinâ manu sublevareris. Interim usus est Deus eadem ratione, qua erga carissimos et dilectissimos uti consuevit, quos nutrit, et educat in omni calamitatum, ærumnarumque genere: Ut gratiæ suæ semen altiores radices in corde ipsorum posset extendere, meliusque floreat, ac nobiliores fructus producat, cum visum fuerit in pristinam fælicitatem revocare. Istud nunc omnes boni expectant, atque ego in primis, cui major occasio concessa est dotes Animi tui, quæ Divinitus tibi concessæ sunt, teneris cognoscendi. Ea res me multò etiam magis impellit, ut Majestati tuæ id significem de re tanta, quanta est Ecclesiæ Obedientia, me magis etiam sollicitum esse, quàm antea, qua mente sis erga Religionem, et quo pacto affecta: nam cum circiter trecenta millia passuum distem ab Urbe Roma, nuper ad me de rebus Britannicis est delatum; per literas summi Pontificis certior factus sum, te ad summum imperium esse provectam, et quod ego sim delectus Legatus à Sancta sede Apostolica ad Majestatem tuam et ad Cæsarem, atque ad Galliarum Regem, ut tibi gratularer pro Victoria Dei in hac Causa ipsius Dei: Sed quia quanti res sit intelligo, censui non inutile fore, si Majestatis tuæ mentem quo pacto Deus moverit, prius percunctatus fuero: Cujus causâ præsentem nuncium cum meis literis mitto: Neque istud quidem, quia de optima voluntate tua subdubitem, quoniam te semper gratam, erga Deum fuisse cognovi, et acceptorum non immemorem, legumque divinarum observatissimam, inter quas Obedientia Apostolicæ sedis continetur, cui maximè omnium favere debes. Nam certe quidem Majestatis tuæ Pater nullâ aliâ de Causa Apostolicam Obedientiam reliquit, nisi quia nollet Pontifex Romanus Causæ suæ favere turpi. et iniquo ejus desiderio assentiri. Sed quoniam tot annos tanta facta est mutatio, tantáque malitia conata est evellere ex Animis Hominum penitusque restinguere hanc ipsam Obedientiam et Observantiam, mihi visum est non absurdum fore, si ex te ipsa percunctarer, quod tempus, aut quæ ratio aptior, commodiorque videretur futura ad ipsius Vicarii Christi Legatione perfungendum, idque ad istius

Regni Beneficium et Consolationem, cujus Fælicitas et Quies semper magis oppressa fuit, ex qua Sanct Obeedientia expugnari cæpta est, coactáque solum vertere. Decrevi igitur prius responsum expectare, quod ut expectationi meæ optimæ respondeat, ab Omnipotente Deo suppliciter peto, omniumque piorum spei, quam habent de Majestate tua conceptam, idque ad confirmationem, et incrementum Fælicitatis tuæ, et istius Regni. Quod si mihi benignam audientiam concesseris, spero futurum Dei optimi maximi Beneficio, ut intelligas in hac ipsa Obedientia Ecclesiæ consistere, et collocatum esse fundamentum et stabilimentum omnium bonorum ipsius Regni. Sic igitur rogans Omnipotentem Deum, ut pro sua infinita Misericordia Majestatem tuam fortunet in ipso imperio, in quo collocavit, finem faciam dicendi. Canobio Megazeni Benaci. Eidus Sextilis. 1553.

REGINALDUS POLUS.

XVI.

The Queen's Answer to it.

OPTIME sobrine Pole, in Christo Observandissime; accepi literas tuas, quas tuus familiaris mihi reddidit, ex quibus intellexi perpetuam tuam optimam voluntatem erga hoc Regnum, Patriam tuam nimirum, et erga Legitimos Hæredes, cum summa lætitiæ significatione ob ea, quæ placuerunt Divinæ Clementiæ Omnipotentis Dei in ostenda sua erga me vera, justissima, infinitáq; Misericordia; propter quam me tibi etiam non parum debere sentio, cum monitus amantissimos præterea in literis addideris: Quod si nullum naturæ vinculum inter nos intercederet, quod certè maximum intercedit; tamen vel hac unâ de Causa maximas tibi deberem gratias, quod me tam amanter monueris; atque ego dabo operam pro viribus, ut monitis tuis satisfaciam, quippe cum neq; unquam fuerim, nec sim, neq; ut Divina Misericordiæ confido unquam futura sim Catholicæ adhortationis in tuis literis contentæ adversaria. Quod attinet ad meam Obedientiam, et debitam Observantiam erga sponsam Christi, et Matrem Divinam, suam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam, harum literarum lator poterit te commodè docere: Is non poterit explanare quanta sit Animi mei molestia, propterea quod non possim Animi mei Sententiam, in hac re prorsus patefacere; sed cum primum data erit facultas sinceritatis Animi mei erga Divinum cultum explicandæ, Obedientiæq; quid Sen

tiam exequendæ, faciam te per literas certiorem. Quod spectat ad Coronationem, idem Nuncius omnia planè explicare poterit, multaq; alia quibus illum adesse volui; cum mirificè Omnipotentis Dei Misericordia confidam, futurum ut hæc Comitia omnia statuta abrogent, unde omnium calamitatum hujusce Regni semina pullularunt. Spero autem futurum ut delictorum veniam à summi Pontificis Clementia obtineam, cui te rogo, ut meo nomine humillimè gratias agas pro sua multiplici in me Bonitate, ut in eadem persistat Clementia, omnemq; præteritorum commissorum Oblivionem concedat; hunc igitur remitto spe postulationis non irritæ futuræ operâ tua; quando tantum Benevolentiæ, et fraternæ Charitatis, mihi pignus obtulisti: Me itaque plurimum Sancto Patri, ac tibi commendans, finem facio scribendi. MARIA REGINA.

Westmonasterij, Sexto
Idus Octobris.

XVII.

Cardinal Pole's General Powers, for Reconciling England to the Church of Rome.

(Ex MSS Penes me.)

Julius Papa III.

DILECTE Fili noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Dudum, cum charissima in Christo Filia nostra, Maria Angliæ tunc Princeps, Regina declarata fuisset, et speraietur Regnum Angliæ, quod, sæva Regum Tyrannide, ab Unione Sanctæ Ecclesiæ Catholicæ separatum fuerat; ad Ovile Gregis Domini, et ejusdem Ecclesiæ Unionem, ipsa Maria primum regnante, redire posse. Nos Te, præstanti Virtute, singulari Pietate, ac multa Doctrina insignem, ad eandem Mariam Reginam, et universum Angliæ Regnum, de Fratrum nostrorum Consilio, et unanimi Consensu, Nostrum et Apostolicæ Sedis, Legatum de Latere destinavimus. Tibique, inter cætera, omnes et singulas utriusque Sexus, tam Laicas quam Ecclesiasticas, Seculares, et quorumvis Ordinum Regulares, Personas, in quibusvis etiam Sacris Ordinibus constitutas, cujuscunque Status, Gradûs, Conditionis et Qualitatis existerent, ac quacunque Ecclesiastica, etiam Episcopali, Archiepiscopali, et Patriarchali; aut mundano, etíam Marchionali, Ducali, aut Regia Dignitate præfulgerent: Etiamsi Capitulum, Collegium, Universitas, seu Communitas forent :

quarumcunque Hæresium, aut novarum Sectaruma, Professores, aut in eis culpabiles vel suspectos, ac credentes, receptatores, et fautores eorum, etiamsi relapsæ fuissent, eorum Errorem cognoscentes, et de illis dolentes, ac ad Orthodoxam Fidem recipi humiliter postulantes, cognita in eis, vera et non ficta, aut simulata Poenitentia, ab omnibus et singulis per eos perpetratis, (Hæreses, et ab eadem Fide Apostasias, Blasphemias, et alios quoscunque Errores, etiam sub generali Sermone non venientes, sapientibus) peccatis, criminibus, excessibus et delictis; nec non Excommunicationum, Suspensionum. Interdictorum, et aliis Ecclesiasticis, ac Temporalibus etiam Corporis afflictivis, et capitalibus sententiis, censuris et poenis, in eos Præmissorum occasione à Jure vel ab Homine latis, vel promulgatis; etiam si in iis viginti, et plus annis insorduissent; et eorum Absolutio, Nobis et Divinæ Sedi, et per Literas, in die Cœnæ Domini legi consuetas, reservata existeret, in utroque, Conscientiæ videlicet, et contentioso foro, plenariè absolvendi, et liberandi, ac aliorum Christi fidelium consortio aggregandi: Nec non cum eis super irregularitate, per eos, Præmissorum occasione, etiam quia sic ligati, Missas et alia divina Officia, etiam contra Ritus et Ceremonias ab Ecclesia eatenus probatas et usitatas, celebrássent, aut illis alias miscuissent. Contracta nec non Bigamia per eosdem Ecclesiasticos, Seculares, vel Regulares, verè aut fictè, seu alias qualitercunque incursa: (etiamsi ex eo quod Clerici in Sacris constituti, cum Viduis vel aliis corruptis, Matrimonium contraxissent pretenderetur) rejectis et expulsis tamen prius Uxoribus, sic de facto copulatis. Quodque Bigamia, et irregularitate ac aliis præmissis non obstantibus, in eorum Ordinibus, dummodo ante eorum Lapsum in Hæresin hujusmodi, ritè et legitimè promoti vel ordinati fuissent etiam in Altaris Ministerio ministrare, ac quæcunque et qualitercunque etiam curata Beneficia, secularia vel regularia, ut prius, dummodo super eis alteri jus quæsitum non existeret, retinere: Et non promoti, ad omnes etiam Sacros et Presbyteratus Ordines, ab eorum Ordinariis, si digni et idonei reperti fuissent, promoveri, Beneficia Ecclesiastica, si iis alias canonice conferentur, recipere et retinere valerent, dispensandi et indulgendi: Ac omnem infamiæ, et inhabilitatis maculam sive notam, ex præmissis quomodolibet insurgentem, penitus et omnino abolendi ; nec non ad pristinos Hores, Dignitates, Famam et Patriam, et bona etiam confiscata; in pristinumque, et eum, in quo ante præmissa quomodolibet erant, Statum restituendi, reponendi, et redintegrandi: Ac eis, dummodo corde contriti eorum errata et excessus, alicui per eos eligendo Catho

lico Confessori, sacramentaliter confiterentur, ac Pœnitentiam salutarem, eis per ipsum Confessorem propterea injungendam omnino adimplerent, omnem publicam Confessionem, Abjurationem, Renunciationem, et Pœnitentiam jure debitam, arbitrio suo moderandi, vel in totum remittendi. Nec non Communitates et Universitates, ac_singulares Personas quascunque, à quibusvis illicitis Pactionibus et Conventionibus, per eos cum Dominis aberrantibus, seu iu eorum favorem, quomodolibet initis, et iis præstitis Juramentis, et Homagiis, illorumque omnium observatione; et si quem eatenus occasione eorum incurrissent Perjurij reatum, etiam absolvendi, et Juramenta ipsa relaxandi. Ac quoscunque Regulares et Religiosos, etiam in Hæresin hujusmodi ut prefertur lapsos, extra eorum regularia loca absque dicta Sedis licentia vagantes, ab Apostasiæ reatu, et Excommunicationis, aliisque Censuris ac Pœnis Ecclesiasticis, per eos propterea etiam juxta suorum Ordinum instituta incursis, pariter absolvendi. Ac cum eis ut alicui Beneficio Ecclesiastico curato, de illud obtinentis consensu; etiam in habitu Clerici secularis, habitum suum regularem, sub honesta toga Presbyteri secularis deferendo, deservire, et extra eadem regularia loca remanere, liberè et licitè possint dispensandi. Nec non quibusvis Personis, etiam Ecclesiasticis, ut quadragesimalibus, et aliis anni temporibus et diebus quibus usus ovorum et carnium est de jure prohibitus, butiro et caseo, et aliis lacticiniis; ac dictis ovis et carnibus, de utriusque seu alterius, spiritualis, qui Catholicus existeret, medici Consilio, aut si Locorum et Personarum Qualitate inspecta, ex defectu Piscium aut Olei, vel indispositione Personarum earundem, seu alia Causa legitima id Tibi faciendum videretur, ut tuo arbitrio uti et vesci possint, indulgendi et concedendi. Nec non per Te in præteritis duntaxat Casibus, aliquos Clericos seculares, tantum Presbyteros, Diaconos, aut Subdiaconos, qui Matrimonium cum aliquibus Virginibus, vel corruptis Secularibus, etiam Mulieribus, de facto eatenus contraxissent, considerata aliqua ipsorum singulari qualitate, et cognita eorum vera ad Christi Fidem conversione, ac aliis circumstantiis, ac, modificationibus tuo tantum arbitrio adhibendis; ex quibus aliis præsertim Cle ricis in sacris Ordinibus hujusmodi constitutis, quibus non licet Uxores habere, scandalum omnino non generetur, citra tamen Altaris, ac alia Sacerdotum Ministeria, et Titulos Beneficiorum Ecclesiasticorum, ac omni ipsorum Ordinum Exercitio sublato, ab Excommunicationis Sententia, et aliis Reatibus propterea incursis; injuncta inde eis etiam tuo arbitrio poenitentia salutari, absolvendi ac cum eis

« ZurückWeiter »