Abbildungen der Seite
PDF

dummodo alter eorum superstes remaneret, de cætero sine spe Conjugij, quod inter se Matrimonium legitimè contra. here, et in eo postquam contractum foret, licitè remanere possent, Prolem exinde legitimam decernendo, misericorditer dispensandi. Ac quæcunque Beneficia Ecclesiastica, tam Secularia quam Regularia, et quæ per Rectores Catholieos possidebantur, de ipsorum tamen Rectorum Catholicorum consensu, seu absque eorum præjudicio, cuicunque alteri Beneficio Ecclesiastico, ob ejus fructûs tenuitatem, aut Hospitali jam erecto vel erigendo, seu Studio Universali, vel Scholis Literariis ; uniendi, annectendi, et incorporandi, aut fructus, reditus, et proventus, seu bonorum eorundem Beneficiorum dividendi, separandi, et dismembrandi ; ac eorum sic divisorum, separatorum et dismembratorum partem aliis Beneficiis, seu Hospitalibus, vel Studiis aut Scholis, seu piis Usibus, similiter arbitrio tuo NP perpetuo applicandi et appropriandi. At cum Pos

sessoribus bonorum Ecclesiasiicorum, (restitutis, prius si Tibi ei pedire videretur, immobilibus per eos indebitè detentis) super fructibus malè perceptis, ac bonis mobilibus, consumptis concordandı, el transigendi, ac eos desuper liberundi et quietandi. Ac quicquid Concordiis et Transactionibus hujusmodi proveniret, in Ecclesia cujus essent bona, vel in Studiorum Universalium, aut Scholarum hujusmodi, seu alios pios Usus convertendi; omniaque et singula alia, in quæ in præmissis, et circa ea quomodolibet necessaria et opportuna esse cognosceres, faciendi, dicendi, gerendi, et exercendi. Nec non Catholicos locorum Ordinarios, aut alias Personas Deum timentes, Fide insignes, et Literarum Scientia præditas, ac Gravitate Morum conspicuas, et Ætate veneranda ; de quarum Probitate et Circumspectione, ac Charitatis Zelo plena Fiducia conspici posset, ad præmissa omnia, cum simili vel limitata Potestate, (Absolutione et Dispensatione Clericorum, circa Connubia, ac Unione Beneficiorum, seu eorum fructuum et bonorum separatione, et applicatione, ac concordia com Possessoribus bonorum Ecclesiasticorum, et eorum liberatione duntaxat exceptis) substituendi et subdelegandi: Ac diversas alias Facultates, per diversas alias nostras tam sub plumbo quam in forma Brevis confectas literas, concessimus, prout in illis plenius continetur. Verum cum Tu ad Partes Flandriæ, ex quibus brevissima ad Regnum transfreatio existit, Te contuleris, ac ex certis rat onalibus Nobis notis Causis inibi aliquandiu subsistere habeas, ac à nonnullis, nimium forsan scrupulosis, hæsitetur ; an Tu, in Partibus hujusmodi subsistens, prædictis ac aliis Tibi concessis Facultatibus, uti ac in eodem Regno locorum Ordinarios, aut alias Personas (ut præmittitur) qualificatas ; quæ Facultatibus per Te, juxta dictarum Literarum Continentiam pro Tempore concessis utantur, alias juxta earundem Literarum tenorem substituere et delegare possis. Nos causam tuæ Subsistentiæ in eisdem partibus approbantes, et singularum Literarum prædictarum tenores, præsentibus pro sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis, habentes, Circumspectioni tuæ, quod quamdiu in eisdem partibus de

ntia nostra moram traxeris, Legatione tua prædicta durante, etiam extra ipsum Regnum existens ; omnibus et singulis prædictis, et quibusvis aliis Tibi concessis, et quæ per præsentes Tibi conceduntur; Facultatibus etiam erga quoscunque, Archiepiscopos, Episcopos, ac Abbates, aliosque, Ecclesiarum tam Secularium, quam quorumvis Ordinum Regularium, nec non Monasterium, et aliorum Regularium Locorum Prelatos, non secus ac erga alios inferiores Clericos, uti possis ; nec non erga alias Personas, in singulis Literis prædictis quovismodo nominatas, ad Te pro Tempore recurrentes, vel mittentes; etiam circa Ordines, quos nunquam aut male susceperunt, et Munus Consecrationis, quod iis, ab aliis Episcopis vel Archiepiscopis, etiam Hæreticis ei Schismaticis, aut alias minus ritè et non servata forma Ecclesiæ consueta impensum fuit: Etiam si Ordines et Munus hujusmodi, etiam circa Altaris Ministerium temerè executi sint, per Te ipsum, vel alios, ad id à Te pro Tempore deputatos, libere uti; ac in eodem Regno, tot quot Tibi videbuntur Locorum Ordinarios alias Personas (ut præmittitur) qualificatas, quæ Facultatibus per Te, eis pro tempore concessis (citra tamen eas quæ solum tibi ut præfertur concessæ existunt) etiam te in partibus Flandriæ hujusmodi subsistente, libere utantur ; et eas exerceant et exequantur : Alias, juxta ipsarum Literarum continentiam ac tenorem substituere et subdelegare. Nec non de Personis quorumcunque Episcoporum vel Archiepiscoporum, qui Metropolitanam aut alias Cathedrales Ecclesias de manu Laicorum etiam Schismaticoruin, et præsertim qui de Henrici Regis et Edvardi ejus nati receperunt, et eorum regimini et administratione se ingresserunt, et eorum fructus reditus et

ngissimo tempore, tanquam veri Archiepiscopi aut Episcopi temere et de facto usurpando, etiam si in Hæresin aut prefertur, inciderint, seu ante Hæretici fuerint, postquam per te unitati Sanctæ Matris Ecclesia restituti exstiterint, tuque eos rehabilitandos esse censueris, si tibi alias digni et idonei videbuntur, eisdem Metropolitanis et aliis Cathedralibus Ecclesiis denuo, nec non quibusvis aliis Cathebralibus etiam Metropolitanis Ecclesiis per obitum vel privationem illorum Præsulum, seu alias quovis

pro

modo pro tempore vacantibus, de Personis idoneis pro quibus ipsa Maria Regina juxta consuetudinis ipsius Regni, tibi supplicaverit Authoritate nostra providere ipsasque Personas eisdem Ecclesiis in Episcopos aut Archiepiscopos præficere : Ac cum iis qui Ecclesias Cathedrales et Metropolitanas, de manu Laicorum etiam Schismaticorum ut prefertur, receperunt, quod eisdem seu aliis ad quas eas alias rité transferri, contigerit, Cathedralibus etiam Metropolitanis Ecclesiis, in Episcopos vel Archiepiscopos præcesse ipsasq; Ecclesias in Spiritualibus et Temporalibus regere et gubernare ac munere Consecrationis eis hactenus impenso uti, vel si illud eis nondum impensum extiterit, ab Episcopis vel Archiepiscopis Catholicis per te nominandis suscipere libere et licite possint. Nec non cum quibusvis per te ut præmittitur pro tempore absolutis et rehabilitatis, ut eorum erroribus et excessibus præteritis non obstantibus, quibusvis Cathedralibus, etiam Metropolitanis Ecclesiis in Episcopos et Archiepiscopos præfici et præesse, illasq; in eisdem Spiritualibus et Temporalibus regere et gubernare : Ac ad quoscunq; etiam Sacros et Presbyteratos Ordines promovere, et in illis aut per eos jam licet minus rite susceptis Ordinibus etiam in altaris Ministerio Ministrare nec non munus Consecrationis suscipere, et illo uti libere et licite valeant; dispensare etiam libere et licite possis, plenam et liberam Apostolicam Authoritatem per præsentes concedimus Facultatem et Potestatem : Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ac omnibus illis quæ in singulis Literis præteritis Voluimus non obstare, cæterisq; contrariis quibuscunque.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, sub Annulo Pis

catoris, Die 8. Martis 1554. Pontificatus nostri Anno Quinto.

XVIII. A Letter from Cardinal Pole to the Bishop of Arras, upon King Philip's Arrival in England, and his Marriage to the Queen. A Monsr. d'Arras.

Mto. Illre. è Revdo. Sigre. Havendo à quest'hora ricevuto particolari avisi dopo l'arrivo del Serenissimo Principe del Regno d'Inghilterra, del felice successo del Matrimonio mi e parso convenire al debitro mio rallegrarmene con S. Majestà Cesarea sicome fo con l'alligata la quale indirizzo à V. S. per la confidenza che ho nella solita sua cortesia, pregandola sia contenta presentarla a sua Majestà col baciarle riverentemente le mani de parte mia. L'Abbate Sagante suo l'altr' hieri me communico una Lettera di V. S. che dava particolar aviso della ritirata de Franzesi il che mi fu di molta consolatione. Ben si e visto di quant' importanza sia la presenza di S. Majestà. Ancor non é arrivato ill messo mio da Roma, ma spero non possa tardar molto : subbito che sarà gionto, non mancarò di darne aviso a V.S. alla quale di cuore mi racommando e prego N. Sigr. Iddio la conservire favorisca a suo servitio. Di Bruxelles alli 29 di Luglio 1554.

REGINALDO CARD. POLE.

[ocr errors]

A Letter from Cardinal Pole to the Cardinal de Monte,
acknowledging the Pope's Favour in sending him full
Powers.
Al Card. di Monte.

Revmo. et Illmo. Sigr. mio Ossmo. Scrissi a V.S. Reverendissima per l'ultime mie, l' aviso dell'arrivo in Inghilterra del Serenissimo Principe, il qual' e poi stato con la Serenissima Regina a Vincestre, ove hanno celebrato il sponsalitio il di San Giacomo con gran sollennita coma V.S. Reverendissima piacendole potra intendere dall' essibitor di questa, al quale mi rimetto in quel di piu, che in tal proposito io le potessi dire e bacio humilmente la mano di V. S. Reverendissima et Illustrissima in suo buona gratia reccommendandomi. di Bruxelles alli 29 di luglio 1554.

In quest' hora e giunto l’Ormaneto con l'Espeditione che e piacciuto darle alla Santità di nostro Signore, tutto secondo quello, che si potesse desiderare dalla pietà e benignità sua in servitio di Dio, e della sua Chiesa in questa causa cossi importante del che prego V.S. Reverendissima sia contenta baciarne humilmente a nome mio i piedi a sua Beatit'ne alla quale con la prima occasione non mac caro di dar pieno aviso di quanto sarà bisogno. In vero l' arrivar dell' Ormaneto non poteva esser più a tempo e spero che N. Signor' Iddio ci fara gratia, che le cose s' indrizzeranno in modo che sua Santità col servitio di sua Divina Maestà ne resterà consolata. Il tempo non patisce che per hora io

possa essere più lungo, e di nuovo bacio humilmente le mani di V. S. Reverendissima et Illustrissima.

REGINALDO CARD. Polo. Alli 29 di luglio 1554 il Signore Ormaneto arrivo

a Bruxelles con l'infratta speditione.

XX. A Breve impowering Cardinal Pole to execute his Faculties

with relation to England, whtle he yet remained beyond Seu, and out of England. Al Card. Polo.

Julius Papa III. DILECTE Fili noster salutem et Apostolicam Benedictionem. Superioribus mensibus ex diversis tunc expressis causis te ad Charissimam in Christo Filiam nostram Mariam Angliæ Reginam Hilustrem, et Universum Angliæ Regnum primò, et deinde pro conciliando inter eos pace ad Charissimos in Christo Filios nostros Carolum Romanum Imperatorem semper Augustum, et Henricum Francorum Regem Christianissimum, nostrum et Apostolicæ sedis Legatum de latere de Fratum nostrorum Concilio destinavimus. Et licet te multis, et quidem amplissimis facultatibus, quibus etiam in partibus Flandriæ existens quoad Personas et Negotia Regni Angliæ hujusmodi uti posses per diversas nostras tam sub plumbo, quam in forma brevis confectas litteras muniverimus, prout in illis plenius continetur. Quia tamen ob Schismata, et alios errores, quibus dictum Regnum diutius inflectum fuit, multi casus potuerunt contingere, qui provisione per dictam sedem facienda indigebunt et sub dictis facultatibus veluti infiniti, et inexcogitabiles comprehendi nequiverunt, et insuper à nonnullis hæsitatur an tu facultatibus hujusmodi in insulis et Dominiis eidem Mariæ Reginæ subjectis uti possis, quibus item facultatibus apud Carolum Imperatorem et quibus apud Henricum Regem præfatos existens utaris : Nos de tuis fide, pietate, religione, doctrina, et prudentia, in Domino bene confidentes, et volentes omnem in præmissis hæsitandi materiam amputare, circumspectioni tuæ, ut ubicumq; fueris etiam extra partes Flandriæ Legatione tua hujusmodi durante, omnibus et singulis tibi concessis hactenus, et in posterum concedendis Facultatibus, quoad Personas, et Negotia

« ZurückWeiter »