Abbildungen der Seite
PDF

dissimo Domino Legato sunt eis demandata Ordinem quam infrascript. est, poterint observare.

Primum vocatum ad se totum singularum civitatum, quibus singuli præsunt, Clerum, de his quæ sequuntur, instituere procurabunt.

De Paterno Amore et Charitate quam Sanctissimus Dominus noster Julius Papa Tertius erga Nationem Anglicam declaravit, qui ut primum cognovit Serenissimam Mariam fuisse Reginam declaratam Reverendissimum Dominum Reginaldum Cardinalem Polum de suo Latere ad has partes Legatum misit ut Regnum hoc tot jam Annos ab Ecclesia Catholica separatum, ad ejus unionem reducere, et in erroremi lapsos Consolari auque in Dei Gratiam restituere studeret.

De ejusdem Domini Legati adventu, quanta Lætitia et honore is exceptus fuerit tum à Serenissimis Regibus, tum ab aliis omnibus.

De his quæ in Proximo Parliamento Acta et conclusa sunt. Scilicet de omnibus Dominis de Parliamento et Universo Regno à Schismate et Censuris incursis absolutis et Ecclesiæ Catholicæ reconciliatis : de omnibus Legibus quæ contra Authoritatem Sedis Apostolicæ et Romani Pontificis fuerant per Henricum Octavum et Edvardum Sextum latæ et promulgatæ, revocatis et abolitis. De restituta Sanctissimo Domino nostro Papæ et Ecclesiæ Romanæ eadem Obedientia quæ ante hoc perniciosissimum Schisma præstabatur.

* DE AUCTORITATE Episcopis restituta et maximè ut possint contra Hereticos et Schismaticos procedere, et eos juxta Canoricas Sanctiones coercere et punire : hijs ita expositis veniant ad Facultates sibi ab eodem Reverendissimo D. Legato concessas, quæ recitentur, et hic omnes qui in Schismata vel alios Errores lapsi sunt invitentur ab Absolutionem Reconciliationem Humiliter et ex toto corde petendam. Necnon dispensationes tam super Ordinibus quam super beneficiis Necessarias et opportunas postulandas ; deinde præfigatur dies infra quem dicti de Clero Humiles et Penitentes compareant ad petendum suppliciter Absolutionem, Reconciliationem et Dispensationes Prædictas : secundum vero Dominium Episcopi postquam illi omnibus Erroribus suis renunciaverint et promiserint Sacramentaliter ipsis, aut alteri Sacerdoti Catholico Confessuros esse Errores suos Penitentiam sibi injungendam adimpleturos eos absolvent, et Ecclesiæ reconciliabunt, et cum ipsis juxta formam Facultatum perpetendum. Necessitatibus prout sibi

[ocr errors][ocr errors]

visum fuerit, dispensabunt : adhibendo semper convenientem distinctionem inter eos, qui solum in Schisma et Hereses inciderunt, et eos qui ea etiam Publicè docuerunt et alios ad peccandum induxerunt.

EODEM DIE constituetur Dies Festus et Solemnis in quo astante in Ecclesia Populi Multitudine Domini Episcopi omnes Curati Ecclesiis suis, omnia eadem quæ Clero jam exposit’ fuerunt Populo quoq; insinuabunt et omnes invitabunt Paterne et cum omni affectu, ut agnitis erroribus suis ad Ecclssiæ Catholicæ gremium revertantur : promittendo fore, ut omnibus præterita Crimina omnia condonentur et remittantur modo eos ex animo illorum peniteat, et illis renuncient. Præfigatur autem terminus, utpote tota paschatis Octava, infra terminum omnes Ecclesiæ reconcilientur alioquin eo lapso contra ipsos et eos qui post reconciliationem ad vomitum aversi fuerint severissime procedetur, dicatur etiam de Facultate concessa à Reverendissimo Domino Legato Episcopis, et aliis ut absolvere possint, omnes quicunq; ad vos reversi fuerint.

Idem Domini Episcopi et officiales nominabunt et deputabunt, Ecclesiarum Parochialium Rectores seu alias Personas idoneas, quæ Laicos ab Heresi, Schismate, et quibuscunq; Censuris absolvant juxta Facultatum Formam et tenorem. Data per Episcopos formula qua in Absolutione et Reconciliatione uti debeant.

Eadem poterint cum Clero totius Dioces' observari prout commodius visum fuerit. Domini Episcopi et officiales præfati, necnon omnes Curati seu alii ad id deputati, habeant Librum in quo nomen et cognomen Parochianorum reconciliatorum inscribantur: et postea sciatur qui fuerint l'econciliati et qui non.

Idem Domini Episcopi et Officiales Octava Paschatis elapsa poterint facere visitationem Civitatis primo, deinde Dioc' et se qui non fuerint reconciliati, poterint eos ad se vocare, et cognoscere propter quas ab erroribus suis nolint recedere, et si in eis obstinate perseverarint, tum con' eos procedent.

In hac secunda visitatione attendant diligenter quæ in hoc brevi compendio sunt notata, et maximè faciant ut omnes Ecclesiasticæ Personæ ostendant Titulos suorum Ordinum et Beneficiorum, ut si in eis aliquis alius defectus insit illis, provideant et omni studio procurent ut Errores quibus Dioceses eorum sint infectæ extirpentur, ut veritas fidei tum in concionibus tum in confessionibus doceatur : deputando Personas idoneas ad conciones faciendas, et confessiones audiendas. Id et curent; ut Sacrorum Canonum instituta in omuibus observentur et Nomen

Divi Thomæ Martyris necnon Sanctissimi Domini nostri Papæ ex Libris dispunctum in illis restituatur et pro eo Secundum morem Ecclesiæ ut ante Schisma fiebat oretur.

In publicationibus hujusmodi erit antea omnia facienda commemoratio miseriarum et in felicitatis præteritorum temporum et Magnæ Gratiæ, quam nunc Deus pro sua Misericordia Populo huic exhibuit, hortando omnes ad hæc grato animo cognoscendum, et infinitas Gratias Divinæ ipsius Bonitate assiduè agendum.

Hortandi et sunt omnes ut devote orent Deum pro Salute et Felici statu horum Serenissimorum et de hoc Regno optimè meritorum et merentium Regum et Specialiter pro tielici statu Serenissimæ et Piissimæ Reginæ. Faithfully transcribed from the Old Book aforementioned, with which Collated by

Thom. Tanner.

XXXV. * The Process and Condemnation of Bishop Hooper, and the

Order given for his Execution. (Officium Domini contra Johannem Hooper.) Condemnatio Johannis Hooper super Articulos Hæreticam

pravitatem concernentes. Acta Die Lunæ xxvIII Die Januarii Anno Domini in se

quendo computationem Ecclesiæ Anglicanæ M CCCCC LINII in Ecclesia Parochiali Sancti Salvatoris in Burgo de

thwarke Winton' Dioc' coram Reverendo Patre Domino Stephano Permissione Divina Winton' Episcopo, &c. Auctoritate sua Ordinaria illic judicialiter seden' assisten' sibi Reverend' in Christi Patribus Episcopis, &c. In Presentia nostra Antonii Husey, Roberti Johnson, et

Willielmi Day, Notoriorum, &c. QUIBus Die et loco Productus fuit in Judicium Joannes Hooper Clericus de et super Hæretica pravitate, Publice et Notoriè infamatus: cui dictus Reverendus Pater palam proposuit, quod cum ipse Superiori Die eoram eodem Reverendo Patre et nonnullis aliis à Privato Consilio Dominorum Regis et Reginæ ad hoc specialiter destinatis evo cabatur et exhortatus fuerat, ut agnoscens transactæ Vitæ suæ et Perversæ Doctrinæ Errores et Hereses, rediret cum cæteris ad unitatem Ecclesiæ : Oblataque fuerat ei sic volenti preteritorum Erratorum et facinorum suorum condonacio. Ipseq; Johannes tunc indurato animo sic redire renuerti. Propterea in Presentiarum in Publicum justitiæ forum ad respondendum Articulis Heretica pravitate concernen' coram eodem Reverendo Patre Auctoritate sua Ordinarie sedente evocatus fuit. Offerens præterea Publice tunc et ibidem quod si adhue se reconciliare vellet, libenter in gremium Sanctæ Matris Ecclesiæ reciperetur. Et ipse Johannes Hooper non solum facere reunit, verum etiam in nonnullas Blasphemias impudenter perrupit. Et deinde Dominus Episcopus, &c. inter cæteros complures Articulos, et Capita, hos sequentes eidem Johanni Hooper specialiter objecit.

In Primis, Quod Tu Johannes Hooper, existens Presbyter et Religiosus, Regula à Jure approbata expressè protessus, (quandam Mulierem de facto, cum de jure non debuisti, in Uxorem, sive Conjugern accepisti ; et cum illa, tanquam Uxore et Conjuge tua, cobabitàsti in Nephariis et illicitis cum ea amplexibus cohabitando, Matrimoniaq; pretensa bujusmodi licita, et de jure divino valida fuisse, et esse, tam infra Dioc' Winton', quam alias quamplures Dioc' hujus Regni Angliæ, asseruisti, prædicâsti, docuisti, Librisq; editis publicâsti et defendisti, et sic asseris et credis in præsenti. Et ministramus conjunctim, et de quolibet.

. Ad quem quidem Articulum respondet et fatetur, Se Presbyterum et Religiosum professum, quandam Mulierem in Uxorem legitimè accepisse, et cum eadem tanquam cum Uxore legitima cohabitâsse: Et quod hujusmodi Matrimonia, in locis prædictis, licita, et de Jure divino valida fuisse, esse, asseruit prædicavit, docuit, et Libris editis publicavit et defendit; sicq; asserit, credit, et defendere paratus est in præsenti, ut dicit.

Secundo, Quod Tu Joannes Hooper, in locis prædictis, asseruisti, prædicâsti, docuisti, et Libris editis publicâsti et defendisti; sicq; credis, tenes, asseris et defendis, Quod propter Culpam Fornicationis, sive Adulterij commisam, Personæ legitimè conjungatæ, possunt ex Verbo Dei, ejusq; Auctoritate ac Ministerio

ab invicem pro Adulterio Vinculo Matrimonij separari et divorciari: Sicq; licebit Viro aliam accipere in Uxorem; et Mulieri similiter, alium accipere in Maritum.

Ad quem quidem Articulum respondit affirmativè, Quodque paratus est defendere contenta in eodem, contra omnes Adversarios, esse vera, de Jure divino et humano.

Tertio, Quod Tu, locis prædictis, asseruisti, tenuisti, publicâsti, libris edictis docuisti et defendisti; sicque credis, asseris, tenes, et defendis in præsenti, Quod in Eucharistia, sive Sacramento Altaris, verum et naturale Christi Corpus, et verus et naturalis Christi Sanguis, sub specie. bus Panis, et Vini verè non est: Et quod ibi est materialis Panis, et materiale Vinum tantum, absque veritate et præsentia Corporis et Sanguinis Christi.

Ad quem quidem Articulum, sub hoc contemptu verborum, respondit; viz. Thut the very Notural Body of Christ, is not really and Substantially in the Sacrament of the Altur : Saying also, That the Mass is the Iniquity of the Devil; and that the Mass is an Idol.

Præmissis expeditis, Dominus assignavit eidem Johanni Hooper, ad comperendum in hoc loco crastina die, inter Horas 8m et Im ante Meridiem, ad vidend' ulteriorem Processum, &c. Quibus Die et Loco, inter Horas assignatas, coram dicto Reverendo Patre Winton' Episcopo, &c. assistentibus sibi Reverendis Patribus, &c. in nostra Notariorum prædictorum Præsentia, rursus comperuit dictus Johannes Hooper, quem Dominus Episcopus Wintoniensis, multis rationibus, ad sese reconciliandum, suasit et exhortavit: Dictus tamen Johannes Hooper, in Pertinacia et Malicia sua perseverans, perrupit in Blasphemias, dicendo etiam publicè, That Matrimony is none of the Seven Sacraments: And that if it be a Sacrament, he can prove Sevenscore Sucruments. Deinde Dominus Episcopus, perspecta ejus pertinaci duritia, tandem tulit contra eum Sententiam definitivam, in Scriptis condemnando eum pro Heretico et Excommunicato : Et consequenter eum tunc ibidem tradidit Curiæ Seculari, atq; in manus Davidis Woodroff, et Willielmi Chester, Vicecomit' Civitatis Londini ; qui eundem Johannem Hooper tunc secum abduxerunt. Super cujus Sententiæ Prolatione et Lectura, idem Reverendus Pater requisivit nos Notarios, &c. ad conficienduin Instrumentum, Testesq; subscript' ad perhibendum Testimonium, &c. Præsentibus tunc ibidem Nobilibus et Egregiis Viris, &c. et aliis quampluribus, in Multitudine copiosa tunc ibidem congregatis, &c.

Faithfully Transcribed from a Folio Book of Pro

ceedings in Ecclesiastical Courts, Collected in Queen Mary's, or the Beginning of Queen Elizabeth's Time, by Anthony Style, Notary Publick ; now in the Hands of

Thom. TANNER.

« ZurückWeiter »