Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

habetur, tanta superstitiosi ornatus Episcopalis vanitas, ne dicam indignitas, quanta vix puto benè ferri possit, si modo omnia nobis facienda ad id quod expedit. Quod ad me attinet, non hæc scribo quasi talia sperarem; immò Deum precor ex animo, ne unquam talia mihi contingant onera; sed à te fidissimo meo Parente consilium peto, quo possim Instructior esse, si talia mihi obtigant. Ego sic responderem, Me quidem paratum esse in aliquo quocunque velit illa, inservire Concionandi munere, cæterum Ecclesiam Regendam me non posse suscipere, nisi ipsa prius justa Reformatione Ecclesiasticorum munerum, facta, Ministris Jus concedat omnia secundùm Verbum Dei administrandi, et quantum ad Doctrinam, et quantum ad Disciplinam, et quantum ad bona Ecclesiastica. Si autem quæ sit illa Reformatio, quam peto, interrogetur; ex prioribus tribus Articulis, poteris tu conjicere, quæ ego petenda putem. Simpliciter, mi Pater, apud te solum depono Cordis mei secreta; teque per Christum rogo, ut mea secretò apud te solum teneas, et mihi quam citissime rescribas, quid mihi hic faciendum putes: Adde etiam quæ addenda putas, ut urgeatur illa Reformatio, et aliquid de ipsa Reformatione. Literas tuas ad Hetonum mitte: Ille curabit ad me transferri. Cæterùm, te per Christum rogo, ut quanta poteris festinantia scribas. Ego brevi iturus sum versus Angliam. Habemus Papistas, Anabaptistas, et plurimos Evangelicos Adversarios, et Doctrinæ et piæ Reformationi: Contra hos, ut tueatur, Gloriam Christi, promoveatque Vexillum Christi, quis idoneus? O mi Pater, pro me roga Deum incessanter.

[blocks in formation]

A Second Letter of Sampson's, expressing great Uneasiness that Matters were not carried on as he wished.

(Ex MSS Tigur.)

Idem ad Eundem.

QUAS scripsisti Literas quarto Novembris, accepi tertio Januarij. Jam unum Annum egi inAnglia, non ita quietum;

vereor autem, ne sequens Annus plus molestiarum mihi pariat. Non tamen solus timeo mihi, sed omnes nobis timemus. Nec tamen audeo scriptis mandare, quæ imminere nobis videntur mala. Vos ergo Sanctissimi Patres, Teque imprimis, D. Petre, Pater et Præceptor Charissime, per Jesum Christum obtestor, ut strenuè Deum deprecari velitis: Hoc, hoc, inquam, contendite, ne Veritas Evangelij vel obfuscetur, vel evertatur apud Anglos. Gratias tibi ago, suavissime Pater, quod tam sis diligens in scribendo. Satisfecisti tu, satifecit et D. Bullingerus mihi, in Quæsti onibus; utrique immortalis Deus noster rependat. Consecratio Episcoporum aliquorum jam habita est: D. Parkerus Cantuariensis, D. Cox Eliensis, D. Grindall Londinensis, D. Sands Vigorniensis, notos tibi nomino: Unus alius, Wallus, etiam est Episcopus, sed tibi ignotus. Sequentur brevi, D. Pylkyntonus Vintoniensis, D. Benthamus Coventrensis, et tuus Jellus Sarisburiensis, brevi, inquam, ut audio, sunt isti consecrandri, (ut nostro utar vocubalo.) Ego in limine hæreo, neque enim vel egressus, vel ingressus datur. O quam vellem egredi. Deus ipse novit, quam hoc aveam. Episcopi sint alij; ego vellem aut Concionatoris solius, aut nullius munus subire: Domini fiat Voluntas. O mi Pater, quid ego sperem, cum exulet ex Aula Verbi Ministerium; admittatur autem Crucifixi Imago, cum accensis Luminaribus. Altaria quidem sunt diruta, et Imagines per totum Regnum, In sola Aula, Crucifixi Imago cum Candelis retinetur. Et miser Popellus id non solùm libenter audit, sed et sponte imitabitur. Quid ego sperem, ubi tres ex Novitiis nostris Episcopis, unus veluti sacer Minister, secundus loco Diaconi, tertius Subdiaconi loco, Mensæ Domini astabunt, coram Imagine Crucifixi, vel certè non procul sito Idolo, cum Candelis, ornati aureis Vestibus Papisticis, sicque sacram Domini Cænam porrigebant, sine ulla Concione? Quæ spes boni, cùm à multis istis Idololatriæ Reliquiis Religionem nostri petere volunt, et non à viva Dei Voce sonante? Quid sperem ego, cum concionaturis injungi debeat, ne Vitia asperè tangantur; cum Concionatores, si quid dicant quod displiceat, non ferendi putantur. Sed quo me capit æstus iste animi, silendum est: Vix capita nostræ imminentis Miseriæ tetigi. Deus æterne, nostri misere, per Christum Deum et Salvatorem nostrum. Unicam hanc à vobis Quæstionem proponam solvendam: Mi Pater, te volo uti Mediatore apud D. Bullingerum, et D. Bernardinum. Hæc est; Num Imago Crucifixi, cum accensis Candelis, in Mensa Domini posita, num, inquam, sit inter Adiaphora ponenda. Si non sit, sed

pro re illicita et nefaria ducenda, tum hoc quæro, si Princeps ita injungat omnibus Episcopis et Pastoribus, ut vel admittant in suas Ecclesias imaginem cum candelis, vel Ministerio Verbi cedant, quid hic faciendum sit? Annon potius deferendum Ministerium Verbi et Sacramentorum sit, quam ut hæ Reliquiæ Amoræorum admittantur? Certè vident nonnulli ex nostris aliquo modo huc inclinare, ut hæc pro Adiaphoris accipi vellent. Ego omnino puto, potius abdicandum Ministerium, si modo id injungatur. Jam te rogo, mi Pater, tuas hic partes unica vice age; hoc est, ut quàm diligentissimè et citissime me certiorem facias, quid vestra pietas hic censet, quæque sit omnium vestrum sententia tui inquam D. Bullingerim, et D. Bernardin. Hujus Authoritas, ut audio, maxima est apud Reginam. Quod vellet aliquando scribere, hortatum illam, ut strenuè agat in Christi negotio: Testor ex animo, quod certè sciam (Fidenter dico] quod verè Filia Dei sit. Opus tamen habet ejusmodi Consiliariis qualis ille est: nam quod Augustinus Bonifacio dixit, id ferè in omnibus Principibus verum est; nempe, quòd plures habeant qui Corpori, paucos qui Animæ consulent. Quod autem ab illo contendo vellem, et à vobis petere si auderem. Ego tamen hac in re vestræ me subjicio prudentiæ. Callet ut nôsti Linguam Italicam, Latinè et Græcè etiam benè docta est. In his linguis si aliud scribatur à vobis, vel à Domino Bernardino, omnino puto rem gratissimam vos facturos Regiæ Majestati, et operam navaturos Ecclesiæ Anglicanæ utilissimam. Deus vos spiritu suo ducat in perpetuum. Benè vale; Et rescribe unica hac vice quàm poteris festinanter. Saluta meo nomine officiocissimè D. Bullingerum, tuamq; uxorem. Saluta Julium. Quæ jam scripsi, tantùm apud D. Bullingerum et D. Bernardinum promas. Nollem enim

ego rumores spargi meo nomine. Imò nec hoc vobis scriberem, nisi sperarem aliquid inde boni eventurum. Forsan vel scribetis (ut dixi) vel saltem bonum mihi dabitis consilium in proposita Quæstione. Agite vos pro vestra pia prudentia. Iterum vale. Raptim. 9. Jannar. Tuus ex Animo,

THO. SAMPSON.

Si quid scribatur Regi Majestati, vel à te vel à Domino Bernardino, vel D. Bullingero, non quasi vos ab alio incitati fueritis scribendum, ut vos melius nostris, &c. Salutat te ex animo noster Chamberus. Mea Uxor quartana vexaGiana bene valet. Puto etiam Hetonum cum sua bene valere. Rure ago inter Rusticos, Christum pro meo

tur.

modulo tractans. Tu pro me Deum roga. Literas tuas Sprengiamus, vel Abelus ad me perferri curabit.

INSCRIPTIO.

Clarissimo Theologo D. Petro Martyri,
Sacrarum Literarum Professori Fide-

[blocks in formation]

Archbishop Parker's Letter to Secretary Cecil, pressing the filling the Sees of York and Duresme then vacant. An Original.

(Paper Office.)

AFTER Salutations in Christ to your Honore, This shal be instantly to desire you to make Request to the Queen's Majestie, that some Bishops myght be appoynted in the North: you wold not beleve me to tell howe often it is requyred at dyverse Men's Hands, an howe the Peple there is offended that thei be nothing caryd for: Alasse ther be Peple rude of ther owne Nature, and the more had nede to be loked to, for reteyning those in quyet and cyvilitie. I feare that whatsoever is nowe to husbondly saved, wil be an occasion of furder Expence in keeping them down, yf (as God forfend) ther shuld be to much Iryshe and Savage. Peradventure, Terence councelleth not a mysse, pecuniam in loco negligare summum interdum lucrum. I know the Queen's Highnes Disposition to be graciously bent to have her Peple to know and fear God; why shuld other hynder her good Zeale for Mony sake as yt is most commonly judged. If such as have ben named to Yorke and Duresme, be not acceptable, or of themselfes not inclyned to be bestowed ther, I wold wishe that some such as be placed already, wer translated thither. And in myn Opynion, yf you wold have a Lawyer at Yorke, the Bishop of St. David's, Dr. Yonge, is both Wytty, Prudent and Temperate, and Man like.

The Bishop of Rochester were well bestowed at Durisme nye to his own Contrye, wher thother ij Bishopryks might be more easily provided for, and lesse Inconvenience, though they for a Tyme stood voyde: And if to the Deanry of Durisme, to joyne with him wer Mr. Skynner appoynted, whom I esteem Learned, Wise, and Expert. I think you

cowd not better place them; nowe yf eyther of them, or any of us all shall be feared to hurt the State of our Churches, by exercising any extraordinarye Practising, for Packing and Purchasing; this Feare myght sure be prevented. We have Olde Presidents in Lawe practised in Tymes past, for such Parties suspected to be bownd at their Entrye to leave ther Churches in no worse Case by ther defauts then thei fownd them, and then what wold you have more of us. I have a fortyme weryed you in this Sute, and yet see these strange Delayes determyned. I shal not cease to trouble you therin: If ye here me not for Justyce Sake, for the Zeale ye must beare to Christes Deare Soulys, Importunyte shall wynne one Day I dout not: For I see yt hath obtained even a Judicibus iniquis quarto magis a misericordibus: Thus concluding, I shall offer my Prayer to God that ye may fynd Grace in your Sollicitations to the Queen's Majestie for the Comfort of her Peple, and Discharge of her own Soule. At Lambeth this 16th of October.

Your to my uttermost Power,

MATHEW CANTUAR.

LXV.

A Letter of Bishop Jewell's to Peter Martyr, concerning the Council of Trent, the Lord Darly's going to Scotland, with an Account of his Mother.

(Ex MSS Tigur.)

Idem ad Eundem.

SALUTEM plur. in Christo. Gratissimæ mihi fuerunt Literæ tuæ, mi Pater, non solum quod essent à te, cujus omnia mihi debent esse, ut sunt gratissima, verumetiam quod omnem statum renascentis in Gallia Religionis luculentissimè describerent: Quòdq; ego me, cùm eas legerem, et te ita propè abesse scirem, propius etiam aliquanto te audire, et propius tecum colloqui arbitrarer. Nam quamvis res Gallicæ ad nos rumoribus, ut fit, et nuntiis adferebantur, tamen et certiores, et multò etiam jucundiores visæ sunt, quod à te scriberentur, ab illo præsertim, quem ego scirem partem illarum fuisse maximam. Quod scribis, illos, qui rerum potiuntur, omnino velle Mutationem in Religione aliquam fieri, non tam studio et amore pietatis, quàm quòd Papistarum ineptias videant nimis esse ridiculas, quodq; non putent populum aliter posse in officio contineri; quicquid est, quacunq; causa ista fiant, modò prædicatur Christus,

« ZurückWeiter »