Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Suspitio talis crimen esset etiam in infimo homuncione famosum, in principe viro tanto magis angetur facimoris atrocitas, quanto sublimius consurgit fastigium dignitatis : Nec possumus certe pati, nedum equanimiter ferre, ut de supitione tam gravi immerito accusemur, ac sine teste etiam à vestra Sanctitate inique condemnemur. Quæ si communis Patris et Boni pastoris officio fungeretur, in eo potius laboraret ne quid temere cuiquam fiat, et ne sine omni sua culpa ledatur nec immerito notetur. Atque hoc nimirum est Christi vices in Terris gerere, conservanda Charitatis exempla prebere, ita suum vindicare ne quid alteri detrahatur, ex equo et bono omnia disceptare, plane, simpliciter, et aperte agere, promissa prestare non obliquo ductu, alio tendere quam quo cursum aperte institueras. Hac omnia non ascribimus Sanctitati vestræ, nec de occultis Sacræ Literæ permittunt judicare, et nos semper temeraria judicia fugimus, nec in alium libenter admittimus, quod in nos ipsos fieri equanimiter non ferremus. Sed si vestræ Sanctit. oratores, si vestri nuncii, vestri Magistratus, auctore Sanctitate vestra faciunt quod faciunt, cujus Rei certum judicium Conscientiæ vestræ sit, clara certe verisimilitudo interim elucet: sed si Auctor est vestra Sanctitas, si Conscia est, si facta probat, immo si non improbat aperte, non corrigit: Graviora sunt his que supra memoravimus quæ in Sanctitatem vestram dici possunt, nam quum Sanctitas vestra omnibus modis primum conata est impedire ne quis in Causa nostra suam sententiam libere proferret, ac deinde post multas longas et varias preces, Justitiæ Administrandæ necessitate adacta, ut suum cuique liberum judicium permitteret, scribendi et dicendi quod suæ Conscientiæ videretur, literis tandem in publicum missis permisserit, omnibus liberam in Causa nostra scribendi facultatem: Magistratus interea vestri, vestro etiam nomine multis gravissime minati sunt, si quid scripserint in Potestatem vestram. Hoc Bononiæ et aliis in locis permultis factum scimus. Cæsaris vero Oratores ubique in Italia, ac vestris presertim ditionibus, contempto vestræ Sanctitatis edicto, indies non cessant Terrores, Minas, et cætera quæque Territamenta inculcare; sciente et volente vel saltem non impediente sed connivente Sanctitate vestra, his qui in Causa nostra scripserunt ac scriberent, ni revocent atque recantent. Et, qua Conspiratione nescimus, effectum est, ut Literarum nostrarum nec liber sit commeatus nec tutus. Christianissimus verò Rex nobis significavit, quomodo Orator vester qui apud illum est, de Causa nostra etiam nomine Sanctitatis vestræ, ut quidem asseruit, in verba pronuntiavit; nec veritus est tanto

Principi audacter et impudenter mentiri; ut diceret Causam nostram contra omne jus et fas intendi, nullo jure aut ratione niti. Quæ verba, si ex animi vestri sententia protulit, non semper ex animi sui sententia, et scripsit et locuta est Sanctitas vestra, quæ Causam nostram aliquando justissimam appellavit. Quod si temeritas illius hominis a Sanctitatis vestræ sinceritate remota est, quod libentius vellemus, tamen quum eo munere fungatur, in quo ad mandatorum præscripta agere videatur, saltem aliqua ratione diluenda suspitio est: sicque illis agendum, quos Splendor Dignitatis reddit conspicuos; ne ullam scandali occasionem præstent, his quos in obsequio et amicitia continere cupiant. Nobiscum autem ita agat Sanctitas vestra, ut Naturæ Præcepta non transiliat; si sunm sibi integrum servari cupiat, ne nostrum attingat, ne recipiat appellationes ad se in Causa nostra: Et si quas receperit, ne contra justitiam eas tueri studeat ; sed secundum justitiam, eas in Regnum remittat; ne exercere conetur inhibitiones suas, in hac Causa contra nos, aut subditos nostros, quos illis modis non convenit deterreri. Sinat Leges et Prerogativas nostras Regnique nostri Angliæ, nec tempore, nec auctoritate vestris cedentes, sua vi procedere: Inhibitiones istas, si quas fecerit, quod non credimus, maturiori Consilio revocet quæ factæ sunt, et cum alieni juris præjudicio, ne deinceps emittat. Summatim autem quod petitur; hoc est, ut ne ad se, neve ad Curiam Romanam, Causæ illius Cognitionem deferri patiatur, quæ intra Regni nostri Limites debet terminari. Nec credat Sanctitas vestra, ut cum Leges certas et fixas habeat hoc Regnum nostrum Angliæ, ne Causæ quæcunq; Regiam Personam, aut Rempublicam quoquomodo tangentes, extra Regni Limites Judiciis tractentur; vel permissuros nos eas nobis regnantibus infringi et violari; vel passuros Regni nostri Nobiles, tam grave præjudicium huic Regno inferri. Breviter site nil moveat Persona rogantis, moveat saltem Causa rogandi. Rogamus enim nos, quia Naturæ et Rationi consonum est, ut quod nostrum est nobis illibatum conservare studeamus. Rogamus autem Auctoribus Sacrosanctis Consiliis, hoc est, vestris Legibus: viz. ut in sua cujusque Provincia Causa terminetur. Rogamus ex sententia Divorum Cypriani et Bernardi, quibus hoc, ut supradiximus, equum visum est. Denique rogamus, quod Leges nostræ diversum non patiantur, et nos à Contentionibus abhorremus. His certè non annuere non potest Sanctitas vestra, si illum Charitatis fervorem habeat, quem et Titulus Dignitatis præ se fert, et nos etiam habemus. Veruntamen, si hæ Causæ Rogandi Sanctitatem vestram moverint, ut concedat quod

justum est, eatenus tamen apud nos valebunt, ne de Sanctitatis vestræ manu patiamur quod injustum est: Nec quisque facile patitur auferri, quod suum est. Et nos etiam in aliena illibenter irruimus, sed à Contentione non abest detrimentum: Et nullius ferè compendio semel natæ Controversiæ transiguntur: Quid animi habeat Sanctitas vestra, quid autem nobis respondere decreverit, rogamus ut per Literas velit significare.

XIX.

A Letter of Gr. Cassali from Compiegne. An Original.
(Cotton Library, Vitellius, B. 13.)

SERENISSIM. et Invictissime Domine mi Supreme, Salutem, Compendium Regem Christianissimum, quemadmodum sibi placere ipse mihi dixerat, sum subsequutus. Cum ejus Majestati duo adhuc agenda supererant: Primum, quia meorum Literis certior factus sum, brevi Pontificem cum Cæsare conventurum, Literæ ad duos Cardinales, qui Parisiis sunt, ab hoc Rege Christianissimo conscribendæ videbantur; quibus illis mandaret, quo celerius poterint magnis itineribus in Italiam festinent. Itaque veluti à Rege postulavi, ut hujusmodi Literæ exarentur. Deinde valde existimabam necessarium, cum hoc Principe agere, ut duobus Cardinalibus daret in mandatis, ut ante omnes Cardinalis de Monte meminissent. Eique Pensionem annuam, saltem trium millium aureorum, ex quadraginta millibus, quæ mihi dixerat velle in Cardinales distribuere assignarent. Et Rex quidem hoc etiam scribi ad duos Cardinales jussit Secretario Vitandri: Quicum ego postmodo super iis Pensionibus Sermonem habui, cognovique sic in animo Regem habere, ut duo Cardinales quum Romæ fuerint, videant, qui potissimum digni hac Regia sint Liberalitate, in eosque, quum quid in Regno Galliæ Ecclesiasticum vacare contigerit, ex meritis umius cujusque Pensiones conferantur. Tunc autem nihil in promptu haberi, quod Cardinali de Monte dari possit: Verum Regis nomine illi de futuro esse promittendum, quod mihi certe summopere displicuit; et Secretario Vitandri non reticui, ostendens Pollicitationes hujusmodi centies, jam Cardinali de Monte factas fuisse; et modo si iterum fiant nihil aliud effecturas, nisi ut illius Viri quasi ulcera pertractent id quod Vitandri verum esse fatebatur, pollicitusq; est se, quum Rex à Venatu rediiset, velle ei suadere, ut Cardinalem de Monte aliqua præsenti Pensione prosequatur; qua quidem te nihil conducibilius aut oportunius fieri posset.

Illud autem novi, quod meorum Literis ex urbe significatur, ad Guronum perscribi. Et D. Benettum ad Dominum Ducem Norfolciæ scribere arbitror his Literis, quæ hic mihi redditæ sunt, et cum præsentibus mitto. Quod autem et Rege Christianissimo cognovi illud est. Constituisse Cæsarem, superior bus diebus, relinquere Ferdinando Fratri viginti millia Peditum, Equitum decem millia; ita ut ipse solveret de suo Stipendia sex millibus Boemorum, et duobus millibus Militum navalium: Quatuor vero millibus Germanorum darentur Stipendia à liberis Germaniæ Civitatibus. At reliquis qui Italorum erant octo millia, nihil certi Stipendij decernebat; credens illos, quemad-, modum in Italia plærumque evenire consuevit, aut exigua re, aut ad summum dimidio Stipendio acquieturos. Ex decem Equitum millibus, duo millia Ex Flammingis, Ordinibus relinquebant. In cæteros Stipendium à Pontifice, ut in illam diem factum fuerat, statuebat. Sed enim Itali Milites, male se tractari existimantes, tumultu facto Italiam versus abierunt; quod quum reliqui cognovissent, alij alio domos suas omnes discesserunt. Hujus autem seditionis Crimen in Petrum Mariam Rubeum Comitem Sancti Secundi collatum fuit: Idque quoniam discedentes milites ipsius comitis nomen clamantes ingeminabant: Illum igitur Cæsar comprehendi jussit: Et Cardinalem Medices quoque legatum ut ejusdem affinem culpæ detineri, ac paulo post dimitti imperavit: qui primo quoque tempore per equos dispositos abiens Venetias se contulit: Atque hanc quidem rem Pontifex, ut debuit, iniquo animo tulisse dicitur; et de adeo insigni contumelia cum Cæsarianis omnibus et conquestus. Verum, illi quibus modis potuerunt, Cæsarem excusarunt, rogaruntq; ut placato sit animo donec Cæsarem ipsum audiat, qui ostendet quicquid fecit in ipsius Pontificis, beneficium fecisse. De conventu Pontificis Cæsarisq; pro certo ferme habetur Bononiæ futurum: Et ut ex litteris colligi potest, jam nunc Cæsar Italiam cum duodecim milibus peditum ingressus est: Et Pontifex ab urbe Bononiam versus discedet, Romam enim venerat Petrus Cona Cæsaris legatus ad Pontificem deducendum: Qua de re quum hic_certior factus essem, ad Franciscum fratrem meum, qui Romæ est, scripsi, ut Cardinalem de Monte, et alterum amicum nostrum adiret, rogaretque velint cum Pontifice agere, ut quoniam ita festinanter Bononiam contendit, neque ipsos secum ducere potest, promittat se nihil antequam Roman redierit in causa Majestatis vestræ facturum, quum præsertim absque ipsis nihil recte in tanto negotio confici possit. Præterea fratri meo ut idem nonnullis aliis Cardinalibus diceret mandavi :

quod si viderit non posse id a Pontifice impetrari, ab ipsis contendet ut Pontificem omnino sequuntur, neque ætas decrepita illos moretur, sed quoquo modo sese deferri faciant : Neque velit Cardinalis de Monte, quemadmodum alias fecit, absente Pontifice legatus in urbe remanere, præsertim si, quod firme ab omnibus creditur, Pontifex Bononiæ usque in mensem Martium aut Aprilem est commoraturus. Sed nunc quod scribam omittendum non est. Quum Caletio discedens equum consedissem, Secretarius qui illic erat Nuntii Pontificii, si litteras habere à Nuntio miht dixit, quibus respondebat ad quandam partem suarum litterarum, quæ illi meis verbis significarat, velle se omnino ad-Pontificem scribere, ne quicquam in causa Majestatis vestræ ante reditum meum ageret, ea enim me allaturum, quæ sibi rationabiliter placere possent, dummodo nihil super causa factum fuisset. Responsum autem Nuntii illud erat, se in eam sententiam ad Pontificem scripsisse, et de ea ita scripsisse, ut mihi polliceretur, nihil ante quam ego redierim in Majestatis vestræ causa innovatum fore: enimvero me rogavit ut aliquid boni, et quod nostris placere posset afferrem, ne ipse mentitus esse videretur.

Sed de pensione in Cardinalem de Monte conferenda, quoniam postmodo Rex Christianissimus quemadmodum mihi promiserat scribere recusavit, et me rogavit ut adventum magni magistri expectarem, quid sequutum sit Majestas vestra ex Domino Wintoniensi cognoscet, ad quem de hac re abunde scripsi. Felix sit et optime valeat Majestas vestra. Compendii Die xvj. Novemb. M. D. xxxij.

Regia Majestatis.

XX.

A Representation made by the Convocation to the King before the Submission.

(Cotton Library, Cleop. F. 1.)

FIRST, as concerning such Constitutions and Ordinances Provincial as be to be made hereafter by us your most humble Subjects, we having our especial Trust and Confidence in your most Excellent Wisdom, and your Princely Goodness and fervent Zeal to the Promotion of Gods Honour and Christen Religion, and specially in your incomparable Learning farr exceeding in our Judgments the Learning of all other Kings and Princes that we have redde of, and doubting nothing but that the same shall still continue and daily encrease in your Majestie, do offer and promise hereVOL. III, PART II.

E

« ZurückWeiter »