Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

bantur; non tantùm quod à te essent, cujus omnia scripta dictaque mihi semper visa sunt honorifica, sed etiam quod officium meum ita obnixè requirerent, et meam in scribendo negligentiam et socordiam excitarent. Ego verò, mi Pater, et Domine Colendissimè, etsi minùs fortasse ad te sæpè scribo quàm velim, tamen quoties occasio aliqua offertur, ne hoc quidem officium intermitto. Binas enim dedi nuper ad te Literas, alteras Francofordiam ad nundinas Martias, alteras statim à Paschate. Quæ si adhuc, ut sit, subsistant fortè in itinere, tamen expedient se aliquando, et postremò uti spero, ad te pervenient. Ego interim de te cogitare, et honorificè ut debeo, de te loqui nunquam desino. De Gallicis rebus ad te scribere hoc tempore, esset fortasse putidum: Omnia enim ad vos etiam sine ventis et navibus afferuntur. Sanctissimus nihil relinquet intentatum. Flectere si nequeat superos, Acheronta movebit. Videt enim jam non agi de reduviis, sed de vita et sanguine. Utinam ne nostri sese patiantur circumveniri. Dux Guisanus, ut, nescio qua spe moderandæ Religionis, et recipiendæ Confessionis Augustanæ, moratus est Principes Germaniæ, ne se admiscerent huic bello; ita omnibus modis persuadere conatus est Reginæ nostræ, non agi nunc in Gallia negotium Religionis; esse manifestam conjurationem, causam esse Regis, cui illam, cùm Regium locum teneat, non oporteat adversari. Intereà id egit, ut Neptis sua, Regina Scotia, ambiret gratiam, atque amicitiam Reginæ nostræ, et munuscula mitteret, et nescio quas fides daret: Velle se, hac æstate, honoris causa venire in Angliam; et æternum amicitæ Foedus, quod nunquam postea convelli possit, velle sancire. Misit ea adamantem maximi pretii, gemmam pulcherrimam, undique vestitam auro, et commendatam pulchro et eleganti carmine. Quid quæris? Putabant festivis colloquiis, et venationibus, et blanditiis, animos nostros abduci facilè posse à strepitu bellico, et consopiri. Interea, Regina nostra, cum subedorata esset rem omnem, et quid ageretur intelligeret; neque enim id erat adeò difficile, mutare Consilium de profectione, à Guisanis paulatim alienari, et ad Principem Condensem non obscurè inclinare. Tulit id Guisanus indignè, Consilia sua non procedere; accepit contumeliosè Legatum nostrum, proposuit Edicta publicè, Reginam Angliæ insidias facere Regno Galliarum, et solam istos tumultus concitâsse. Ista, Regina nostra patienter ferre non potuit, nec sanè debuit. Statim apertè agere, Legatum, uti audio, revocare, militem scribere, navibus omnibus undecunque, atque ubicunque essent, et suis et alienis vela tollere, ne quis exire posset, et quid ageretur nuntiare. O si ea id antea

facere voluisset, aut si nunc Principes Germaniæ hoc exemplum sequi vellent. Faciliùs, et minori jactura, Sanguinis Christiani tota res posset transigi. Et Regina quidem misit hoc tempore in Germaniara, ad Principes; et nunc in Aula Legatus à Guisano, cum novis, ut opinor, blanditiis, ut nos moretur et impediat. Sed non ita erit facile, spero, imponere videntibus. Res Scotia de Religione satis sunt pacatæ. Regina sola Missam suam retinet invitis omnibus. Incredibilis fuit hoc anno toto, apud nos, cœli atque aëris intemperies. Nec Sol, nec Luna, nec Hyems, nec Ver, nec stas, nec Autumnus, satisfecit officium suum. Ita affatim, et penè sine intermissione pluit, quasi facere jam aliud Coelum non queat. Ex hac contagione

nata sunt monstra: infantes foedum in modum deformatis corporibus, alii prorsus sine capitibus, alii capitibus alienis ; alii trunci sine brachiis, sine tibiis, sine cruribus; alii ossibus solis cohærentes, prorsus sine ullis carnibus, quales ferè imagines mortis pingi solent. Similia alia complura nata suntè porcis, et equabus, è vaccis è gallinis. Messis hoc tempore apud nos Angustius quidem provenit, ita tamen ut non possimus multum conqueri. Sarisberiæ, 14 Augusti 1562.

Tuus in Christo,

Jo. JUELLUS Anglus.

INSCRIPTIO.

Ornatissimo Viro, Domino Henrico Bullingero summo Pastori Ecclesiæ Tigurinæ Domino suo Colendissimo.

Tiguri.

LXXIV.

An Extract out of the Journal of the Lower-House of Convo

cation.

(Ex MSS Gul. Petyt, in the Inner-Temple.)

Acta in inferiori Domo Convocationis, Die Sabbati Decimo Tertio Die Februarii, Anno 1562.

DICTO Die Sabbati Decimo Tertio Die Februarii, in Inferiori Domo Convocationis Cleri Provinciæ Cant' post meridiem hora constituta convenerunt frequentes Dominus Proloquutor cum cæt. infra nominatis ubi post Divini numinis implorationem Legebantur quidem Articuli appro

bandi vel reprobandi a cætu quorum Articulorum tenor talis est.

1. That all the Sundays of the Year, and Principal Feast of Christ, be kept Holy-Days, and other Holy-Days to be abrogate.

2. That in all Parish Churches, the Minister in CommonPrayer, turn his Face towards the People, and there distinctly read the Divine Service appointed, where all the People assembled may hear and be edified.

3. That in Ministring the Sacrament of Baptisme, the Ceremonie of making of the Crosse in the Child's Forehead, may be omitted, as tending to Superstition.

4. That for as much as divers Communicants are not hable to Kneel during the Time of the Communion, for Age, Sicknes, and sundry other Infirmities; and some also Superstitiously both Kneel, and Knock, that the Order of Kneeling may be left to the Discretion of the Ordinarie, within his Jurisdiction.

5. That it be sufficient for the Minister, in time of Saying of Divine Service, and Ministring of the Sacraments, to use a Surplice: And that no Minister say Service, or minister the Sacraments, but in a comely Garment, or Habit.

6. That the Use of Organs be removed.

Unde orta fuit superiorum, proband' vel reproband' Disceptatio, multis affirmantibus eosdem à se probari, ac multis affirmantibus illos à se non probari; multisque aliis volentibus, ut eorum Probatio, vel Reprobatio, referatur ad Reverendissimos Dominos, Archiepiscopum et Prælatos, plurimis item protestantibus, se nolle ullo modo consentire, ut aliqua contenta in his Articulis approbentur ; quatenus ulla ex parte dissentiant Libro Divini et Communis Servicij, jam Authoritate Senatus consulti publicè in hoc Regno suscepto; neque velle, ut aliqua Immutatio fiat contra Ordines, Regulas, Ritus, ac cæteras Dispositiones in eo Libro

contentas.

Tandem inceptæ fuerunt publicæ Disputationes fieri à nonnullis doctis Viris ejusdem Domus, super Approbatione, vel Reprobatione dicti Quarti Articuli Ac tandem placuit Discessionem, sive Divisionem fieri Votorum, sive Suffragiorum singulorum; quæ mox subsecuta fuit: Átque numeratis Personis pro parte Articulos approbante, fuerunt Personæ 43; pro parte verò illos non approbante, neque aliquam Immutationem contra dictum Librum Publici Servicij jam suscepti, fieri petente fuerunt Personæ 35.

Ac deinde, recitatis singulorum Votis, sive Suffragiis, prompta sunt quemadmodum in sequenti folio liquet et apparet.

[blocks in formation]

Pro parte Articulos non approbante, ac protestante ut supra, sunt subscripti; Viz.

[blocks in formation]

5

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Bishop Horne's Letter to Gualter, concerning the Controversy about the Habits of the Clergy. (Ex MSS. Tigur.)

Robertus Hornus Gaultero.

LITERAS tuas, mi Gualtere primas, quàm amanter et jucundè acceperim vel hinc existimare debes quòd de Tigurinæ Reipublicæ Statu, in cujus Fide ac Liberalitate exul collocatus fueram, tum de tui reliquorumque amicissimorum, et de me optimè meritorum valetudine cognoscebam. Accedebat tua in Johannis Evangelium Lucubratio; scribendi, ut tu ais, Occasio, quam ita probo, ut ad veram Scripturarum Scientiam et Pietatem conferre multùm judicem, et non solùm à Tyronibus, quibus tu potissimùm studes, sed ab ipsis Professoribus legendam existimem. InFoedere Gallico et Helvetico, perspicatiam Tigurinam probo, quæ astutias Gallicas, Religionis prætextu adumbratas, olfecit et patefecit. Bernenses etiam Vicinos vestros spero, suasu vestro ab inhonesto fœdere assensum cohibituros. De Peste, quæ Regionem Tigurinam invasit, opinionem habeo, quod impiorum causa etiam ipsi pij affliguntur. Quà perculsus Pater Bullingerus, quòd periculum evasit, debemus putare eum qui duriora Tempora sustulit, fælicioribus esse à Domino reservatum. Tuam domum à contagione tutam, divinæ Clementiæ quæ laboribus tuis voluit otium, ascribo. Res nostræ ita se habent, quòd

« ZurückWeiter »