Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

neoque, ne quis in hac Controversia, ex Moveikia, sibi faciat Conscientiam. Hortor item vos omnes, per Jesum Christum, Dominum meum, Ecclesiæ suæ Servatorem, Caput et Regem, ut probe quisque apud se expendat: Utra nam re plus ædificârit Ecclesiam Christi, si propter Ordinem et Decorem Vestibus utatur, ut re indifferenti, et hactenus ad concordiam utilitatemque Ecclesiasticam nonnihil facienti; an verò propter rem vestiariam deserere Ecclesiam, occupandam postea, si non à lupis manifestis,_ saltem à Ministris minus idoneis et bonis? Dominus Jesus det vobis videre, sapere, et sequi quod facit ad Gloriam ejus, et Ecclesiæ Pacem et Salutem.

Valete in Domino, unà cum omnibus fidelibus Ministris. Orabimus sedulò pro vobis Dominum, ut ea sentiatis et faciatis, quæ sancta sunt et salutaria. D. Gualtherus amicissimè vos salutat, et omnia fælicia vobis precatur. Faciunt hoc ipsum reliqui etiam Ministri. Tiguri, Calendis Maij, Anno Domini MDLXVI.

Vester ex animo totus,

HEINRYCHUS BULLINGERUS, Sen. Tigurinæ Ecclesiæ Minister. Admonitum te volo, chare mi Sampson, ne quid D. Bibliandri edas, nam quæ habetis excerptæ sunt ab Auditoribus ejus, et non sunt scripta à D. Bibliandro. Habent autem Hæredes ejus Commentaria, ejus manu scripta in Biblia, vel in vetus Testamentum. Indignissimè enim ferunt, si quid sub ejus nomine ederetur, quod ipsus non scripsisset. Interim gratias ago humanitatí tuæ, quòd de his nos fecisti certiores. Et Literæ tuæ 16 Febr. scriptæ, demùm mihi traditæ sunt 26 Aprilis.

LXXVIII.

Humphreys and Sampson's Letter to Bullinger, insisting on the Question.

(Ex MSS Tigur.)

Laurentius Hum fredus, et Thomas Sampson, Bullingero. CUM diligentia tua clarissimo Viro, in scribendo nobis probatur: Tum verò ex Literis illis quidem humanissimis incredibilis tuus erga nos amor et Ecclesiæ nostræ singularis cura, et concordiæ adentissimum studium apparent. Quæstiones aliquot misimus P. T. in quibus jus et quasi cardo totius Controversiæ sita esso videbatur. Quibus est à P. T. accurate responsum, nobis tamen quod bona cum venia tua dicimus, non est satisfactum plenè. Primò reVOL. III, PART II.

2 K

spondet P. T. Ministris præscribi posse leges Vestiarias ut iis colore et forma à Laicis distinguantur: Esse enim civilem observationem et Apostolum velle Episcopum esse KóσμOW. Cum hæc quæstio de Ecclesiasticis Hominibus proposita sit et ad Ecclesiasticam politiam spectet: Quomodo habitus Ministrorum singularis et clericalis civilem rationem habere possit, non videmus. Ut Episcopum KóσμOV esse debere fatemur; sic ad ornatum mentis non ad cultum corporis cum Ambrosio referimus. Et ut in vestitu honestatem dignitatem, gravitatem requirimus: Sic decorum ab hostibus Religionis nostræ peti negamus. Secundo respondes Hypotheticè, si pileus et vestis non indecorus Ministro, et quæ superstitione carent, jubeatur usurpari à Ministris Judaismum propterea non revocari. At qui esse potest vestis simplici Ministerio Christi conveniens, quæ Theatro et Pompa Sacerdotii Papistici serviebat? Neque enim (quo nostri P. T. persuadeni) pileus quadrus et vestitus externus solummodo exiguntur sed etiam sacras vestes in templo adhibentur, superpelliceum, seu alba chori vestis, et capa revocantur. Quæ Judaismi quýμaτa quædam esse et simulacra non modò Papistæ ipsi in suis Libris clamitant, sed P. T. non semel ex Innocentio docuit. D. Martyris præceptoris nostrt colendissimi testimonio libenter subscribimus. Sed quæ ille affert exempla ad decorum et ordinem pertinent, hæc Ecclesiam deformant, eurasiav perturbant, condecentiam omnem evertunt: Illa lumini naturæ congrunt; hæc prodigiosa et monstrosa sunt: Illa juxta Tertulliani regulam meras necessitates et utilitates habebant: Hæc inepta prorsus et supervacanea et inutilia sunt, nec ædificationi nec ulli bono usui conducentia sed verius ut ejus Martyris nostri verbis utamur, cultui, quem hodie_quotquot_pii sunt execrantur, splendide inservierunt. Vestium Ecclesiasticarum discrimen hodiè receptum Papisticum esse inventum ipsi Papistolæ Gloriantur, Othonis Constitutiones loquun. tur, Liber Pontificalis ostendit, oculi et ora omnium comprobant. Usus Decimarum Stipendii, Baptismi, Symboli, et ante Papam natum divino instituto inolevit. Et cum Augustino quicquid in aliqua Hæresi Divinum ac Legitimum reperimus, id et approbamus et retinemus, non inficiamur. Hoc autem quia erroris illius ac dissensionis proprium est, veraciter cum eodem arguimus et certamus. Quod addis, rem vestiariam ab initio reformationis non fuisse abolitam, in ea rursus vestri minimè vero retulerunt. Multis enim in locis Serenissimi Regis Edvardi VI. temporibus absque superpelliceo cæna D. pure celebrabatur: Et Copa quæ tum lege abrogata est nunc Publico decreto

restituta est. Hoc non est Papismum extirpare, sed denuo plantare, non in Pietate proficere sed deficere. Vestitum Sacerdotalem civilem esse ais: Monachismum, Papismum, Judaismum redolere negas. De superpelliceo quid blaterent Papistæ habitus Clericorum apud eos quanti fiat, et quo Religioni dicatus sit Prudentiam tuam ex libris eorum intelligere non dubitamus. Deinde Monachatum ac Papismum sapit illa ambitio et Pharisaica peculiaris, vestitus præscriptio; cui illi hodiè non minùs quam olim Morachi suæ cucullæ tribuunt. Neq; verò simul ac semel irrupit sanctitatis et meriti opinio, sed paulatim et sensim irrepsit. Quod ne hic quoque fiat, quod veremur, idcircò non ab re cunctamur, et principiis obstare conamur. Cum Eustathio non facimus, qui in veste religionem collocabat, imo his, qui singulares et religiosas vestes sui Sacerdotii indices superstitiose requirunt adversamur. Idem etiam de Canone Consilii Gangrensis et Laodicei et Synodi VI. dicendum, et libertate in qua hactenus stetimus, discedere servitutis autoramentum quoddam esse judicamus. Neq; hic nos rimati sumus, non odiose contendimus, acerbas contentiones semper fugimus, amicas consultationes querimus; lupis non cedimus, sed coacti et pulsi loco inviti et gementes discedimus. Fratres et Episcopos Domino suo stare et cadere permittimus, eandem erga nos æquitatem at frustra petimus. In ritibus nihil est liberum; nec ad hoc nobis R. M. irritata est: Sed aliorum suasu ducta est : at nunc demum non quod Ecclesiæ expedit, sed quod aliquo modo licet, constituatur: et quod omninò impium non est, id sanum et salubre, id sacrosanctum, id ratum habeatur. Ceremonias et vestes sacerdotum, cum religionis testes, et professionis notæ sunt, non civiles esse: et ab hostibus omnium consensu mutuò corrogatæ, non decore haberi et Anathemate divino notatæ et piis omnibus invisæ et malis ac infirmis admirabiles, sine quibus nec nos ministros esse, nec Sacramenta ritè administrari credunt, in rebus indifferentibus numerari nec possunt nec debent. Habebant Patres antiqui suas vestes, sed nec Episcoporum omnium proprias, nec à Laicis distinctas. Exempla D. Joan. et Cypr. singulari sunt. Sisinius hæreticus erat, nec aut laudatus aut nobis imitandus proponitur. Pallium omnium erat Christianorum commune, ut Tertull. in illo libro refert, et T. P. alibi notavit. Chrysostomus candidæ vestis meminit, sed obiter: nec commendat sed reprehendit : et fuerit ne sacerdotum an aliorum Græcorum linea aut lanea alba an munda nondum constat. Certè ad populum Antiochenum ab eodem, et ab Hieronymo opponitur sordidæ et apud Blondum de pallio laneo fit mentio. Quare ex ambiguo nihil

:

concludi potest. Vestium præscriptionem non congruere cum Christiana libertate Bucerus est testis, qui discrimina vestium propter præsentem abusum in Ecclesiis Anglicanis, propter pleniorem declarationem detestationis Antichristi, propter pleniorem professionem Libertatis Christianæ, propter tollendas inter fratres dissensiones omninò tollenda esse censuit. His enim verbis usus est in Epistola ad D. Alasco, qui totus noster fuit. Cedendum quidem est tempori sed ad tempus; sic ut progrediamur semper, regrediamur nunquam. Absit ut nos vel Schismata in Ecclesia altercando odiosius seramus vel fratribus hostiliter nos opponendo Camerinam moveamus: absit (optime Bull.) ut res natura indifferentes impietatis damnemus: Absit ut sub scandalo nostras affectiones contegamus, vel ex piλoveikia conscientiam faciamus. Hæc sex et fermentum papisticum (nobis crede) omnis dissensionis est seminarium : Illud tolli et sempiternâ oblivione obrui ac sepeliri cupimus, ne ulla extent Antichristianæ superstitiones vestigia. In Papatu primatus et supercilium semper nobis displicuerunt: Et tyrannis in Ecclesia Libera placebit? Libera Synodus apud Christianos controversiarum nodos hactenus solvit Cur nunc ad unius aut alterius arbitrium referentur omnia? Ubi hæc votorum et vocum regnat libertas, Ibi valet et viget veritas. Breviter sic habeto rectum, primum hæc nobis potissimum fidem facere, Authoritatem Scripturarum, simplicitatem ministerij Christi, puritatem ecclesiarum primarum et optimarum quæ brevitatis studio commemorare supersedemus. Es altera verò parte legem nullam, nullum decretum generale, vel Dei optimi maximi, vel repurgatæ alicujus ecclesiæ, vel universalis consilii (quæ August. regula est) legere nobis hactenus contigit vel audire. Præterea illud comperimus, hæc quæ adducta sunt hactenus, exempla particularia esse, et universale non confirmare. Ad hæc statuimus, non quicquid est licitum ullo modo, obtrudendum, sed quod Ecclesiam ædificat omni modo, esse introducendum; nec quod alicui licet, id statim licere omnibus. Doctrinam castam et incorruptam (Deo sit laus) habemus: in cultu, religionis parte non infima cur claudicabimus? cur mancum Christum potius, quam totum, quam purum ac perfectum recipimus? Cur à Papistis hostibus, et non à vobis fratribus reformationis exempla petimus? Eadem est nostrarum ecclesiarum confessio: eadem doctrinæ et fidei ratio: cur in ritibus et ceremoniis tanta dissimilitudo ? tanta diversitas? Signatum idem cur signa adeò variant ut dissimilia vestris, similia papisticis existant? Idem dux et Imperator Christus: cur in Ecclesiis nostris vexilla hostilia eriguntur? quæ si homines Dei si

ullo zelo præditi essemus, jamdudum detestati et demoliti fuissemus. Nos de Episcopos semper optimè sensismus: illorum fastum candidè interpretati sumus: cum nos olim crucem cum ipsis ex osculantes et nunc eundem Christum prædicantes, idem jugum suavissimum una ferentes ferre non possunt? Cur in carceres conjiciunt? cur propter vestem persequuntur? Cur victu ac bonis spoliant? Cur libris publicè traducant? Cur causam malam posteritati, edito scripto commendant? Verterunt etiam in idioma nostrum Schedulas aliquot D. Buceri, P. Martyri, et nunc tuas privatas ad nos Literas nobis invitis et insciis in Publicum emiserunt. Unde dum suam causam agunt, suum honorem vendicant, nec Ecclesiæ nostræ, nec Fratribus suis, nec dignitati tuæ, nec seculo alteri consulunt. Quo autem P. T. intelligat, non levem aut ludicram, sed magni ponderis esse controversiam, Nec de pileo solum, aut superpelliceo certari, sed de re gravissima nos conqueri, Stipulas aliquot, et quisquilias Papisticæ Religionis mittimus, ex quibus facile, quæ est tua prudentia, reliqua conjicias: remedium aliquod, quæ est tua Pietas, primo quoque tempore excogites. Oramus autem, D. nostrum Jesum Christum, ut hos tumultus et turbas consopiat, gloriam suam asserat, operarios in vineam extrudat, quo Messis læta et uberrima proveniat. Teque oramus, ut Consilio Paterno, Scripto Publico, Literis Privatis Agas, Satagas, facias, efficias, ut vel hæc mala tollantur, vel boni Viri nondum persuasi tolerentur, ne quos Doctrinæ firmissimum Vinculum copulavit, Ceremonia Romana disjungat. Salutem dicas Gualtero, Symlero, Lavatero, Wolphio Dominis colendis, quibuscum si contuleris, et nobis et Ecclesiæ universæ gratissimum feceris. D. Jesus suo Tugurio, vestro Tyguro benedicat. Julij Anno 1566. Hæc paucis et raptim, et non tam respondendi, quam admonendi Causa, quæ in hanc Sententiam dici possent infinita sunt. Tu nunc non quid fiat, aut fieri possit, sed quid fieri debeat pronuncia.

Tuæ Paternitatis Studiosissimus,
LAURENTIUS HUMFREDUS.
THO. SAMSON.

INSCRIPTIO.

Domino Henrico Bullingero, Ecclesiæ
Tigurine Ministro Fidelissimo, et
Doctissimo Domino in Christo nobis
Colendo.

« ZurückWeiter »