Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LXXIX.

A Paper of other things complained of besides the Heads.

(Ex MSS Tigur.)

1. ALIQUOT Maculæ quæ in Ecclesia Anglicana adhuc hærent. In Præcibus publicis et si nihil impurum, est tamen Species aliqua Superstitionis Papisticæ. Quod non modò in matutinis et vespertinis, sed in sacra etiam Cæna videre est.

2. Præter Musica sonos fractos et exquisitissimos, Organorum usus in Templis invalescit.

3. In Administratione Baptismi, Minister infantem alloquitur, ejus nomine sponsores, porente absente, de Fide, de Mundo, Carne, Diabolo deserendo respondent, Baptizatus cruce signatur.

4. Mulierculis etiam domi baptizandi potestas facta est. 5. In Coena Dominica sacræ vestes, nempe Capa et Superpelliceum adhibentur; communicantibus Genuflexio injungitur pro pane communi, placentula Azima substi

tuitur.

6. Extra Templum, et Ministris in universum singulis, vestes Papisticæ præscribuntur; et Episcopi suum lineum, rochetum vocant, gestant et utrique pileos quadros, liripippia, togas longas à Papistis mutuo sumptas circumferunt.

7. De nervo autem Religionis, Disciplina, quid dicemus? Nulla est, nec habet suam virgam Ecclesia nostra: Nulla Censura exercetur.

8. Conjugium Ministris Ecclesiæ, publicis Regni Legibus, concessum et sancitum non est; sed eorum Liberi, à nonnullis, pro spuriis habentur.

9. Solennis Desponsatio fit, more rituque Papistico, per Annulum.

10. Mulieres adhuc cum velo purificantur.

11. In regimine Ecclesiastico, multa Antichristianæ Ecclesiæ vestigia servantur. Ut enem olim Romæ, in foro Papæ, omnia fuerunt venalia; sic in Metropolitani Curia, eadem ferè omnia prostant: Pluralitates Sacerdotiorum, Licentia pro non residendo, pro non initiando Sacris, pro esu carnium diebus interdictis, et in quadragesima, quo etiam tempore, nisi dispensetur et numeretur, nuptias celebrare piaculum est.

12. Ministris Christi libera prædicandi potestas adempta est: Qui jam concionari nolunt, hi rituum innovationem suadere non debent, sed manus subscriptione Ceremonias omnes approbare coguntur.

13. Postremò, Articulus de spirituali manducatione, qui disertis verbis oppugnabat, et tollebat realem Præsentiam in Eucharistia, et manifestissimam continebat veritatis explanationem, Edvardi VI. temporibus excusus, nunc apud vos evulgatur mutilatus et truncatus.

LAUR. HUMFREDUS.

LXXX.

Bullinger's Answer to their Letter, declining to enter further into the Dispute.

(Ex MSS Tigur.)

Præstantissimis Viris, D. Laurentio Humfredo, et D. Thomæ Sampsoni, Anglis, Dominis meis Colendis, et Fratribus Charissimis.

EPISTOLAM illam vestram, Domini colendi et Fratres charissimi, quâ meæ respondetis de re vestiariâ scriptæ, accepimus et legimus. Cujus quidem hæc summa est, Vobis per nostram nondum esse satisfactum. Prævidimus hoc futurum, Fratres: Ideoq; mox ab initio, si bene meministis, in Epistola mea hæc præmisimus verba. Ergo, si nos audire vultis, nostrumque Judicium de re vestiaria expenditis, sicut ultimis ad me Literis vestris significabatis, en habetis in illa (Gualtheri) Epistola meum judicium. Cui si acquiescere non potestis, dolemus sanè quam vebementissimè, et cum nullum aliud nobis supersit consilium, Dominum, qui in omnibus et semper respiciendus est, ex animo et incessanter oramus, ut ipse sua gratia atque potentia, rebus graviter afflictis, &c. His jam nihil ampliùs addere nec possumus, nec volumus. Respondere quidem ad vestra objecta possumus, sed nolumus ullam novis et nunquam terminandis Disputationibus, scriptis vel rixis dare occasionem. Toties scripsit Martyr beatæ Memoriæ, cum adhuc viveret in Anglia, sed subinde aliæ atque aliæ suggerebantur, repetebanturque Quæstiones, ut videam ægre ullis verbis Scriptisve satisfieri posse. Rogati à vobis fraterno amore suasimus, quod nobis coram Domino videbatur ecclesiæ fore fructuosum. Diximus nobis quidem videri utilius ad tempus uti istis vestibus et cum oviculis creditis manere, quàm rejectis illis pariter et ecclesias deserere. Ulterius progressi non sumus, neque ullas papisticas sordes ac superstitiones probavimus: de quibus in illis disputationem ne suscepimus quidem, quippe ignari, quæ inter vos controverterentur, et de quibus nunc quoque

scribitis, De re magni ponderis esse apud vos controversiam, nec de pileo solum aut Superpelliceo certari, sed de re gravissima vos conqueri. Lecet quidem epistola illa nostra ad vos privatim de re vestiaria conscripta, insciis nobis à quibusdam sit edita, speramus tamen pios et prudentes viros, nostra, neque in comitiis neque extra comitia eò detorsuros, quasi videamur ea nunc approbare et restituere velle, quæ pij omnes libris nostris edocti, dudum nos reprobare norunt. Suasimus vobis, sicut et ante nos et una nobiscum D. Martyr, quod nobis quidem videbatur, pro hoc tempore Argumento vel re, recipiendam vobis, ceu honestum et utile. Hoc quia hactenus placere non potuit, committimus nos totum Deo Negotium, petimusq; ut nobis non sitis ingrati, sed nihilominus amici, pergentes amare nos, vestri amantes in Domino, quem ex Animo oramus ut ipse, qui Fidelis, est Custos Ecclesiæ suæ, Dissidium hoc infelix, inter vos exortum, componat et Ecclesiæ suæ Tranquillitatum reddat. Memineritis Fratres, obsecramus, per Dominum Jesum, à Ministris Ecclesiarum non tantùm requiri, ut sint fidelis Sermonis tenaces, sed ut simul sint prudentes domûs Dei dispensatores, rationem habentes familiæ, temporumque; et ut patienter, per Charitatem, plurima sustineant, concordiam veram in Domino foveant, deniq; per omnia Ecclesiam in pace conservent, nimiaq; sua vehementia, morositate aut importunitate, bonum quidem sed non prudenter volendo, non incommodent piis et pietati. Dominus Jesus concedat vobis Spiritum suum sanctum, et dirigat vos in viis suis. Valet Fratres.

Datum Tiguri, 10 Septembr.
Anno Dom. 1566.

HEINRYCHUS BULLINGERUS,
Suo et sui Gualtheri Nomine.

LXXXI.

Bullinger and Gaulter's Letter to the Earl of Bedford, pressing him to find a Temper in that Matter. (Ex MSS Tigur.)

Illustrissimo Principi, Domino Francisco Russello, Comiti Bedfordiensi, &c.

Cum anno superiori intellexissemus apud vos, Illustrissime Princeps, contentionem aliquam de Habitu Ministrorum exortam esse, vehementer timebamus, ne ea ulterius pro

gressa, aliquid majoris mali daret Ecclesiæ: Et ideò à viris piis et cordatis requisiti, consilium dedimus, quod tunc nobis tutum et pium videbatur. Monuimus enim Ecclesiariura Ministros, ne ob rem non adeò magni momenti ab Ecclesiis discederent, et eas lupis et superstitiosis seductoribus vexandas relinquerent. At non fefellit nos gravioris periculi metus, quem nos tunc concepisse diximus. Audimus enim, jam non de solo vestitu apud vos contendi, sed insuper multa alia obtendi piis Ministris; quæ merum Papatum redolent, imò in Antichristi Schola primùm fabricata sunt, et proinde salva pietate recipi aut dissimulari non possunt. Dolorem autem nobis non levem parit, quòd Epistolam quam privatim ad amicos pauculos ea de re dedimus, typis excusam esse fertur, et quod multi nostrum de re illa vestiaria judicium ad alia usque extendunt, quæ Controversa esse tunc nesciebamus, et quæ à nobis nunquam probari potuerunt. Et sanè justissimi doloris causa est, nostri nominis authoritate pios Fratres gravari, quibus consilium et consolationem afferre, potiùs quam molestiam exhibere studuimus. Magis tamen utimur scandali consideratione, quod inde exortum esse non dubitamus. Auget præterea tristitiam nostram infælix Ecclesiæ Anglicanæ conditio: quam cum semper amaverimus, non possumus non sanguinariis Fidei purioris hostibus totis animis commoveri, quòd quæ vixdum liberata nonnil florere cæperat, nunc intestinis dissidiis labefactatur. Et quia de tua virtute, Illustrissime Princeps, nobis satis constat, et non pauca extant tuæ Pietatis argumenta, ad tuam Excellentiam Literas dandas esse putavimus, de qua pij quàm plu. rimi spem non mediocrem conceperunt. Rogamus autem ut apud Serenissimam Reginam, et in Comitiis (quæ brevi futura audimus) apud regni proceres, causam Ecclesiæ pro more tueri pergat, neque suum patrocinium piis Fratribus neget; qui etsi aliqua in re peccarunt, veniam tamen merentur, quando illos ferventi pietatis zelo commotos fuisse; constat et hoc unum quærere, ut Ecclesiam ab omnibus Papisticis sordibus repurgatam habeant. Neq; illi modò nobis digni videntur, quos pij Principes propugnent; sed tota hæc causa ejusmodi est, ut qui in illa agenda studium et industriam adhibent, eo facto demùm testentur, se Principum nomine dignissimos esse. Dignatus est illustres viros eo honore Dominus, ut Ecclesiæ ejus nutritij dicantur, quæ sanè laus omnem hujus mundi gloriam atq; dignitatem longè superat. Erunt autem fideles nutritij, si Ecclesiam non modò ex hostium manibus eripiant, verbi Prædicationem instaurent, et Sacramentorum usum legiti

mum restituant; verùm et caveant, ne quæ Christo adduci debet Sponsa incontaminata, ullo superstitionum fuco defœedetur, aut ullis Ritubus à simplicitate Christiana, alienis à fide sua suspectam reddat. Et notum est illud Hoseæ, qui Ecclesiam Israeliticam monebat, ut scortationes non ab uberibus modò, verùm et à facie removeret. Quare etiam atq; etiam Excellentiam tuam rogamus, ut quod hactenus fecit, nunc imprimis facere pergat, et sua Authoritate apud Serenissimam Reginam et Regni Proceres efficere studeat, ne cum magna totius orbis admiratione instituta Ecclesiæ Anglicanæ Reformatio, novis sordibus et postliminio reductis infelicis Papatûs reliquiis, deformetur. Nam si id fiat, non modo inconstantiæ nota multis in Regno vestro florentissimo inuretur, verùmetiam infirmi offendentur, et vicinis Scotia, Galliæ et Flandriæ Ecclesiis, scandalum præbebitur sub cruce adhuc laborantibus, cujus pœnæ in authores ejus proculdubio redundabunt. Imò ex vobis exemplum sument vicini veritatis Evangelicæ hostes; ut ipsi quoq; in suis locis, liberiorem verbi Dei cultum novis tyrannica superstitionis legibus circumscribant. Liberiùs hæc dicimus, Illustrissime Princeps, non quòd de tua pietate quicquam debitemus, sed id partim tua humanitate incredibili freti faciamus, partim rei necessitate adducti tuæ Excellentiæ, et multis aliis de hac causa cogitandi materiam et occasionem ampliorem præbere cupimus. Precamur autem Deum optimum maximum, ut Ecclesiæ suæ miseratus, pacem illi restituat, et T. E. tuiq; similes Principes suo Spiritû regat, suo favore prosegat, et potenti brachio servet, ad sui Nominis Gloriam, et Ecclesiæ suæ Conservationem. Tiguri, 11 Sept. Anno 1566.

Tuæ Excellentiæ Deditissimi,

HENRICUS BULLINGERUS, Sen. et
ROD. GUALTHERUS.

« ZurückWeiter »