Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LXXXII.

Bullinger and Gaulter's Letter to Bishop Grindal and Bishop Horn, for quieting the Dispute.

(Ex MSS Tigur.)

Reverendis in Christo Patribus, D. Edmundo Gryndallo
Londoniensi, et de Roberto Horno Wintoniensi, in
Anglia Episcopis, Dominis nostris Colendissimis et
Fratribus Charissimis.

Reverendi in Christo Patres, Domini Honorandi, et
Fratres Charissimi.

RUMORE perlatum est ad nos, confirmato eodem nonnullorum Literis Fratrum aliunde ad nos allatis, Epistolam illam meam, quam Mense Maio, privatim Scripsimus ad Honorandos Fratres nostros D. Humfredum, et Sampsonem, vobisque Dominis nostris et Fratribus Charissimis, certo Consilio exposito à nobis in Epistola ad vos data communicavimus, Typis excusam atque publicatam esse, eaque ipsa illos confirmari, qui jam multos Ecclesiarium Ministros pios et doctos exauthorarunt, non quidem ob rem vestiariam, de qua illa nostra Scripta est Epistola, sed alios complures ob articulos, apud vos controversos. De quibus in Epistola illa nostra nullam instituimus Disputationem, quos tamen omnes dicimur contra exauthoratos defendere atque approbare. Nos quidem incendium inter vos exortum non augere, sed extinguere studio vestri Sancto sumus conati, et non probare vel improbare articulos de quibus nihil nobis constabat. Proinde luculenta nobis fieret injuria, si nostra Epistola raperetur eo quasi eos etiam articulos, quos tunc ignoravimus, cum de re vestiaria scriberemus, approbare videremur. Summa sententiæ nostræ erat, Ecclesias Christi Sanguine redemptas, minimè esse deserendas propter pileos et vestes, res indifferentes, cum non propter cultum ullum, sed propter ornatum politicè usurpari jubeantur. Nunc verò audimus (utinam rumore falso) requiri à Ministris novis quibusdam subscribant articulis, aut statione sua cedant. Articulos verò esse hujusmodi, cantum in templis figuratem, et peregrina lingua, unà cum strepitu organorum esse retinendum, Mulieres in casu necessitatis privatim posse; et debere baptizare infantulos. Magistrum quoq; infantem oblatum baptismo rogare debere quæstiones, olim catechumenis propositas. Baptizantes item Ministros usurpare exufflationes, exorcismos, crucis characterem, oleum, sputum,

lutum, accensos cæreos et hujus generis alia: Docendum esse Ministris in perceptione Coenæ Domini, opus esse genuflexione (quæ speciem habet adorationis) nec panem frangendum esse communiter, sed cuilibet communicaturo crustulam ori ejus esso inserendam à Ministro. Neq; verò modum Spiritualis manducationis, et præsentiæ Corporis Christi in Sacra Coena explicandum, sed relinquendum in medio. Præterea dicitur, ut quondam Romæ omnia fuerint venalia, ita nunc in Metropolitani Curia, prostare eadem, pluralitates videlicet Sacerdotiorum, licentiam pro non residendo, pro esu carnium diebus interdictis, et in quadragessima, et rebus similibus, pro quibus nisi quis numeret, nihil impetret. Uxores item Ministrorum longè arceri à suis maritis, quasi impura sit conjugatis cohabitatio, perinde ut quondam factitatum est apud Antichristi Sacerdotes; aiunt autem illis omnibus non licere vel privatim vel publicè contradicere, quinimò adigi Ministros, ne hanc camarinam siquidem Ministrare Ecclesiis velint, commoveant. Adeoq; omnem potestatem gubernationis, vel potestatis Ecclesiastica penes solos esse Episcopos, neq; ulli Pastorum permitti, in rebus hujusmodi Ecclesiasticis, suam dicere sententiam. Quæ si vera sunt, plurimum sanè non nobis tantum, sed Piis omnibus dolent. Oramusq; Dominum, ut hæc ex Sancta Christi Ecclesia quæ in Anglia est eluat, prohibeátq; ne quisquam Episcoporum, statione sua, dejiciat Pastorem ullum hujusmodi articulos recipere, aut approbare respuentem. Et quanquam de vestra Pietate Sinceritateque hoc nobis persuasissimum habeamus, vos si quid hujus (tam crassa enim extare apud vos vixdum credimus,) in usu apud vos est, ferre et dissimulare ea ad comitia usq; regni opportuna, quibus de superstitione abolenda commode et prudenter agatur: Et si qui sint, qui nostra illa Epistola abutantur ad quoslibet abusus confirmandos, vel tamen non esse de eorum numero, nihilominus hortamur vestram Pietatem per Dominum Jesum, ut serio de emendandis expurgandisq; istis similibusq; superstitionibus, si ita res habet, ut dicitur, cum vestris Cœpiscopis, et aliis Viris sadctis prudentibusq; consultetis, nosq; ab injuria illa nobis ab aliis irrogata, fideliter vindicetis. Non enim istos articulos, uti perlati sunt ad nos, unquam probavimus. Rogamus insuper Humanitatem vestram, ut hæc à nobis benigno animo aecipiatis, qui vestræ concordiæ item sinceritatisq; in Religione Regni Anglici sumus studiosissimi, et vobis in Christo addictissimi. Dominus Jesus benedicat vobis, et servet ab omni malo. Salutate obsecramus nostro nomine, reliquos Reverendissimos Patres in Christo, Dominos meos Honorendos

et Fratres Charissimos Angliæ Episcopos. Reginæ quoq; Serenissimæ semper nos commendate. Cui optamus vitam longævam, et gubernandi felicitatem, firmum tranquillumq; et tutum Regnum, et omnia quæ pii exoptare possunt.

Datæ Tiguri, Septemb. 6.
Anno 1556.

Vestræ Pietatis Humanitatisque
Deditissimi,

HEINRYCHUS BULLINGERUs, et
ROD. GUALTHERUS, Tigurinæ
Ecclesiæ Pastores et Mi-
nistri.

LXXXIII.

A Letter of Bishop Grindal, and Bishop Horn, giving a full Account of their Sense of all the Matters complained of in the Church of Englund.

(Ex. MSS Tigur.)

N. B. Ex Præcipuis.

Edmondus Londinensis, et Robertus Wintoniensis, Bullingero Heinricho, et Rodolpho Gualtero.

ERUDITAS vestras Literas ad Humfredum, et Sampsonem, commodissimas, cum ad nostras de vestibus animorum dissensiones, tum verborum altercationes atq; pugnas sedandas, quam libentissimè accepimus: Acceptas non sine certo Consilio, parcentes tamen Fratrum nominibus, Typis excudi atq; publicari curavimus, indeq; fructum amplissimum quidem, quemadmodum sperabamus, percepimus. Nam sanis, quidem viris, universum Evangeliorum institutum et finem spectantibus, multum profuere: Ministros certè nonnullos qui de deserendo Ministerio propter rem vestiariam, quæ jam sola controversa ac causa contentionis apud nos fuerat, cogitarunt, persuasos ne Ecclesias fraudari suâ operâ sinerent propter tantillum, confirmatosq; reddidere, et in vestram sententiam retraxere: Plebem autem quæ per importunos quorundam clamores concitata in varias partes distrahebatur, piosq; Ministros contumeliâ afficiebat, quasi concordia quadam illis placavere ac leniere temperantia: Morosis vero et nihil preterquam quod ipsi statuerant preferre valentibus, etsi non satisfecere, eo tamen eis profuere, ut pios convitiis minus proscindere, paVOL. III, PART II.

2 L

cemq; Ecclesiæ salutarem sermonibus suis morologis non adeò audacter fædare, velint aut possint. Ex hiis quosdam esse exhauthoratos, etsi sua ipsorum culpa, ut gravius in illos nos dicamus, fatemur et dolemus. Verum illud æquiori animo ferendum putamus, quod non sint multi sed pauci, et ut pij, certè non adeò docti. Nam solus Sampsonus inter eos qui exauthorati sunt, et pius pariter ac Doctus est habendus. Humfredus verò ac Doctiores omnes in sua hactenus statione manent. Quod si vestra Epistola Typis excusa ac publicata fuisset, ut qui exauthorarunt, confirmarentur: Si qui exauthorati sunt, propter alios articulos apud nos controversos et non ob rem solam vestiariam de gradu fuissent dejecti suo: Si deniq; illa Epistola quæ verbis adeò exquisitas ac perspicuis solam controversiam vestiariam pertractat, ut alio transferri non possit ad approbandos articulos vobis ignotos, nec dum apud nos Dei gratia controversos (nam nulli nobis cum Fratribus articuli in contentionem hactenus venerunt nisi hic solus vestiarius) reperetur: Luculenta profectò vobis, quos amamus, colimus, et in Domino Honoramus, fuisset injuria: Sicut nobis manifesta adhibita est calumnia ab hiis qui Authores fuerunt vanissimi rumoris, quo ad vos perlatum fuit, à Ministris Ecclesiæ requiri novis quibusdam subscribant articulis, aut statione sua cedant. Summa controversiæ nostræ hæc est: Nos tenemus Ministros Ecclesiæ Anglicanæ sine impietate uti posse vestium discrimine publica authoritate jam præscripto, tum in Administratione Sacra, tum in usu externo, præsertim cum ut res indifferentur proponantur, tantum propter ordinem ac debitam legibus Obedientiam usurpari jubeantur: Et omnis Superstitionis Cultus ac Necessitatis quod ad Conscientias attinet, opinio, legum ipsarum præscripto et sincerioris Doctrinæ Prædicatione assidua quantum fieri potest amoveatur, rejiciatur, ac omnino condemnetur. Illi contra clamitant vestes has in numerum Tv ȧdiaPopov, jam haud quaquam esse ascribendas, impias esse, Papisticas ac Idolatricas: Et propterea, omnibus piis uno consensu Ministerio cedendum potius, quàm cum istis Panniculariis Papisticis, sic enim loquuntur, Ecclesiæ inservire: Licet Doctrinam sincerissimam prædicandi nec non omnimodos Errores seu abusus sive in Ritibus, sive in Doctrina, sive in Sacramentis, sive in Moribus, per sanam Doctrinam subaccusandi, exagitandi, condemnandi, summam habeamus Libertatem. Istud istorum immaturum Consilium accipere non possumus: quomodo nec impetuosas eorum Adhortationes, quibus Pacem Ecclesiæ indesinentur pro suggestu

disturbant, Religionemq; nostram universam in Periculum trahunt, ferre debemus. Nam istiusmodi suis celeusmatibus, serenis. Reginæ Animum alioqui ad optimè merendum de Religione propensum, irritari, prohi dolor, nimium experti sumus: Procerum quorundam Animos, ut de aliis taceamus, ægros, imbecilles, vacillantes, hiis vulnerari, debilitari, abalienari, certò certius scimus. Ecquis dubitare possit, quin Papistæ hujusmodi Occasione nacti virus suum pestilentissimum eructabunt, evoment in Evangelium Jesu Christi, ejusq; Professores omnes; in spem erecti, jam Opportunitatem se habere suam sibi ereptam Helenam recuperandi. Quodsi inconsulto nostro Consilio acquiesceremus, ut omnes cunctis viribus impetum in vestes Legibus Constabilitas, contra Legem faciamus, perimamus, ac deleamus omnino, aut simul omnes Munia exuamus. Papisticum profectò, vel saltem Lutherano-papisticum haberemus Ministerium, aut omnino nullum. Illud autem Deum Optimum Maximum testamur, Fratres in Christo honorandi; neque culpa evenisse dissidium hoc nostra, nec per nos stare quo minus istiusmodi vestes è medio tollerentur: Imo sanctissime, licet, juremus, laborasse nos hactenus quanto potuimus studio, fide, diligentia, ut id effectum daremus, quod fratres postulant, et nos optamus. Verùm in tantas adducti angustias, quid faciendum? (multa vobis, qui prudentes et ad pericula Ecclesiis impendentia perspicienda estis sagaces, conjicienda relinquimus) nisi ut cùm non possumus quod velimus, velimus in Domino quod possumus. Hactenus rem controversam et plenam dissensionis inter nos, ut se habet, exposuimus. Nunc vero quod reliquum est, accipite: Falsissimus omnino est ille rumor, si tamen rumor dicendus sit (novimus enim prudentiam vestram, ac modestiam, et laudamus) de receptione, subscriptione, et approbatione novorum istorum Articulorum quos recensetis. Nec magis sunt veraces, qui sive scriptis suis Epistolis, sive verbis coram, hoc prætextu vobis fucum facere, nobis autem calumniam inurere sunt conati. Pleriq; enim omnes isti Articuli falso nobis objiciuntur; perpauci recipiuntur: Horum omnino nulli, Fratribus sua subscriptione approbandi obtruduntur. Cantum in templis figuratum, unà cum strepitu organorum, retinendum non affirmamus imò prout decet, insectamur. Peregrinam linguam exufflationes, exorcismos, oleum, sputum, lutum, accensos cereos, et ejus generis alia, ex Legum præscripto nunquam revocanda, penitùs amisit Ecclesia Anglicana. Mulieres posse aut debere baptizare infantulos, nullo modo prorsus assentimur. In Cœnæ Dominicæ

« ZurückWeiter »