Abbildungen der Seite
PDF

perceptione, panem communiter frangere, cuilibet communicaturo non ori inserere, sed in manus tradere: Modum spiritualis manducationis, et præsentiæ Corporis Christi in sacra Cæna, explicari Leges jubent, Usus confirmat, Ob. latratores nostri Anglo-Lovanienses nefariis suis scriptis testantur. Uxores Ministrorum non arcentur à suis Maritis ; cohabitant, et eorum Conjugium apud omnes (semper Papistas excipimus) habetur honorabile. Denique non minùs falsum est quod oblatrant, penes solos Episcopos omnem esse Ecclesiasticæ gubernationis potestatem, etsi primas illis dari non negamus. Nam in rebus hujusmodi Ecclesiasticis in Synodo deliberari solet. Synodus autem indicitur, Edicto Regio, eo tempore quo habetur totius Regni Parliamentum, ut vocant. Adsunt Episcopi, adsunt etiam totius Provinciæ Pastorum doctiores quique, qui triplo plures sunt quàm Episcopi. Hij seorsum ab Episcopis de rebus Ecclesiasticis deliberant, et nihil in Synodo statuitur, aut definitur, sine communi eorum ac Episcoporum, aut majoris saltem illorum partis, consensu et approbatione : tantùm abest ut Pastoribus non permittatur in hujusmodi rebus Ecclesiasticis suam dicere sententiam. Recipimus quidem, seu potiùs toleranter ferimus, donec meliora Dominus dederit, interrogationes infantium, et crucis characterem in Baptismo, in Cænæ perceptione genuflexionem ; et Regiam Facultatum Curiam, quam Metropolitani vocant. Quæstiones istiusmodi non adeò accommodè infantibus proponi, etsi ex Augustino videantur emendicatæ, publicè profitemur, ac sedulò docemus. Crucis Charactere frontem jam baptizati infantis notare; etsi Minister palàm conceptis verbis, profiteatur signatum esse Cruce infantulum, solummodò in signum quod in posterum illum non pudebit fidei Christi crucifixi, ideque ex vetustiori Ecclesia videatur transumptum, tamen non defendimus. Genuflexionem in sacræ cænæ perceptione, quoniam ita Lege constitutum est, permittimus : Ea tamen expositione, seù potius cautione, quam ipsi genuflexionis authores, viri sanctissimi ac Martyres Jesu Christi constantissimi, adhibuerunt, diligentissimè populo declarata, promulgata, inculcata. Quæ sic ad verbum habet: Etsi in Libro Præcum statutum sit, ut communicantes genuflectendo sacram accipiant cominunionem, id tamen eo trahi non debere declaramus, quasi ulla

o fiat aut fieri debeat, sive Sacramentali pani ac vino, sive ulli reali et essentiali præsentiæ ibi existenti, naturalis carnis et sanguinis Christi. Nam Sacramentalis panis et vinum permanent in ipsis suis naturalibus substantiis, et propterea non sunt adoranda : Id enim Idololatria horren

da esset, omnibus Christianis detestanda. Et quantum ad corpus naturale ac sanguinem salvatoris nostri Christi attinet, in Cælo sunt et non sunt hic. Quandoquidem contra veritatem veri naturalis corporis Christi est, pluribus quàm uno inesse locis, uno atque eodem tempore. Facultatum Curia, undecunque est allata, Regia est, non Metropolitani. Is enim prudens Pater, doctus et ad syncerissimam Religionem propagandam optimè affectus, omnimodas Romanas fæces prorsus eluere peroptat, conatur, satagit. Et licet omnes hujus Fiscalis Curiæ, sicut etiam alios nonnullos abusus, è medio tollere non possumus, eos tamen carpere, contumeliis insequi, ad tartara usque, unde prorepserunt, detrudere non desistimus. Nobis credite, fratres venerandi: Unicuique licet Ministro omnibus istiusmodi articulis, cum modestia et sobrietate contradicere. Pastores verò articulos istos nobis falsò impositos, recipere aut approbare nolentes, statione sua haudquaquam dejicimus. Pergite ergo nos amare, admonere, juvare, ut incendium inter eos exortum, solummodo pro re vestiaria, extinguatur. Nosque operam dabimus, quantum fieri possit, quemadmodum in proximis Comitiis fecimus, et si nihil obti

potuimus ; ut omnes errores et abusus ad amussim verbi Dei corrigantur, emendentur, expurgentur. Commendamus vos Fratres Gratiæ Domini nostri Jesu Christi,

uem oramus ut vos incolumes, vestrasque Ecclesias in pace quam diutissimè conservet. Salutate nostro nomine Fratres ac Symnistas Tigurinos omnes.

Londini, 6 Februarij,

Anno Dom. 1567.

Vestrum omnium
Amantissimus,

EDM. LONDON.
ROBERTUS WINTOX.

Addita Manu Winton' sequentia. Obsecro et ego vos, Fratres mihi plurimùm observandi, (ignoscatis mihi) quod Literis vestris ad me privatim scriptis, hactenus non responderim; nec pro doctissimis vestris Commentariis ad me transmissis, ullas hactenus gratias retulerim. Neque illud ipsum mihi vitio vertant Wolvius at Lavaterus ; quos quæso, meo nomine, plurimùm salutate, et me apud illos excusate. Scio enim Officij mei rationem hoc ipsum efMagitâsse ; et vos, illosque, meas Literas desiderasse, non dubito. Efficiam posthac, scribendo vos omnes expleam, et Officio non desim meo. Salutem etiam à me dicite, oro, D). Simlero, Zuinglio, Halero. Vivite omnes, ac valete in Christo.

Totus Vester,

ROBERTUS WINTON.
INSCRIPTIO.
Ornatissimis Viris, D. Henricho Bul-

lingero, et D. Radulpho Gualtero,
Tigurinæ Ecclesiæ Pastoribus fide
lissimis.

LXXXIV. A Letter of Jewell's to Bullinger, concerning the Debates in

Parliament relating to the Succession, and the Heats in the
Disputes about the Vestments.

(Ex MSS Tigur.)
Johannes Juellus Henricho Bullingero.

S. P. in Christo. PROXIMÆ Literæ meæ, Ornatissime Vir, cum Londinum tardiusculè venissent, et Francofordiam ad Nundinas proficisci non possent, re infecta, domum ad me reversæ sunt. Quod nonnihil vereor, ne nunc quoque in istas accidat. De prolixis et pereruditis illis tuis ad me Literis proximis, prolixè tibi ago gratias. Nunc mihi de Synodo illa Francofordiensi, ut de re obscura, et controversa egregiè satisfactum esse, et fateor et gaudeo. Res nostræ Ecclesiasticæ, publicæ privatæque, eo loco nunc sunt, quo fuerunt. Lovanienses nostri clamant, et turbant, quantum possunt : Et habent fautores, etsi non ita multos, plures tamen multò quam velim. Et quamvis complures sint, et in universum in omnes scribant, tamen nescio, quo meo fato, omnes in me feruntur unum. Itaq; dum illis respondeo, ne me esse otiosum putes. Habuimus, proximis istis Mensibus, Comitia totius Regni: Illis ego, propter Valetudinem, interesse non potui. Scriptæ sunt Leges de Religione, quibus Papistarum obstinata malitia, atq; insolentia in officio continentur. Actum etiam est de Successione ; hoc est, cui Familiæ Jus Regni debeatur, si quid Elizabethæ Reginæ humanitus acciderit, quod nolimus. Ea Contentio mensem

unum, atque alterum omnium animos occupavit; cum Regina ea de re agi nollet : Reliqui omnes vehementer cuperent, et utrique magnis viribus, et studiis pugnaretur. Quid quæris? Effici postremò nihil potuit : Regina enim, ut est fæmina imprimis prudens et provida, Hærede semel designato, suspicatur, aliquid sibi creari posse periculi. Nôsti enim illud, plures Orientem Solem adorant, quam Occidentem. De Religione, Causa illa vestiaria magnos hoc tempore motus concitavit. Reginæ certum est, nolle flecti : Fratres autem quidam nostri ita ea de re pugnant, ac si in ea una omnis nostra Religio versaretur. Itaq; Functiones abjicere, et Ecclesias inanes relinquere malunt, quàm tantillum de sententia decedere. Neq; aut tuis aut D. Gualtheri doctissimis scriptis, aut aliorum piorum Virorum monitis moveri volunt. Agimus tamen Deo gratias, qui non patitur nos inter nos, hoc tempore, gravioribus Quæstionibus exerceri. Unus tantùm quispiam è nostro numero, Episcopus Glocestrensis, in Comitiis apertè, et fidenter dixit, probari sibi Lutheri sententiam de Eucharistia; sed ea seges non erit, spero, diuturna. In Hiber

a, nonnihil hoc tempore tumultuatur. Insula ea, uti SCIS, paret nostris Regibus. Johannes quidam Onclus, spurius, conscripsit nuper militem, et nostros insolenter provocavit. Sed plus in ea re moræ est, quàm periculi. Is enim longè abdii sese in paludes, et solitudines; quo noster miles consequi facilè non possit. E Scotia vero, (quid ego dicam ? aut tu, quid credas ?) horrenda atq; atrocia nuntiantur. Ea quamvis ejusmodi sint, ut credo, vix possint, tamen ex Aula usq; ad me scribuntur, et passim jactantur, et creduntur ab omnibus. Regem juvenem, aiunt, proximis hisce admodum diebus, unà cum uno famulo, quem habuit à cubiculis, interfectum esse domi suæ, et exportatum foràs, et relictum sub dio. Crede mihi, horret animus ista commemorare. Si ista vera sint, ne sint ; tamen si sint, quid causæ fuerit, aut quibus ille insidiis petitus sit, faciam te posthac, ubi omnia rescivero, de rebus omnibus certiorem. In Præsentia, nec ea quæ ita constanter jactarentur, reticere potui, nec ea quæ comperta non haberem, nimium fidenter affirmare, Julium nostrum, audio, Tiguri esse mortuum : Mitto tamen ad illum viginti Coronatos Gallicos, si vivit, ut illi cedant; si autem, quod nolim, est mortuus, ut in Epulum Scholasticum insumantur. Si esset otium, scriberem ad D. Lavaterum, ad D. Simlerum, ad D. Wolphium, ad D. Hallerum, et alios : Imprimis vero ad D. Gualterum ; ad quem, hactenus homo ingratus, nun

iam scripsi. Quæso. ut hosce omnes, atq; etiam in primis D. Rodolphum, et D. Henricum tuos, meo nomine

quai

plurimum valere jubeas. Vale, mi Pater, et Domine in
Christo Colendissime.
Sarisberiæ in Anglia.
Feb. 24, 1567.

Tuus in Christo,

Jo. JUELLUS, Anglus.
INSCRIPTIO.
D. Henricho Bullingero Ministro Ec-

clesiæ Tigurinæ Fidelissimo, Viro
longè Doctissimo, et Domino suo
Colendissimo.

Tiguri,

LXXXV. A Letter of Jewell's to Bullinger, of the State Affairs were

in, both in England, Ireland, Scotland, and the Netherlands.

(Ex MSS Tigur.)

Salutem Plurimam in Christo Jesu. Quid ego dicam, Doctissime Vir et Clarissime Pater ? Et pudet et dolet, pudet primum, non scripsisse sæpius, deinde dolet, eas ipsas quas scripsi, non potuisse ad vos pervenire, obsecro tamen te, ne putes mihi aut Scholam Tigurinam, aut Rempublicam, aut illam vestam Humanitateni tantam tam citò ex Animo elabi potuisse. Equidem vos omnes in oculis, et in sinu gero, et te imprimis. Mi Pater, lumen jam unicum ætatis nostræ. Quod autem ad Literas attinet, equidem, preterquam anno illo superiore cum peste, et lue omnia ubique clausa essent, cæteroquis nunquam internisi scribere, ad te, ad Lavaterum, lad Sim. lerum, et ad Julium. Quod nisi facerem, videri, vix possem, non dico officii, sed ne Humanitatis quidem rationem ullam retinere. Et de aliis quidem meis Literis superioribus, quid factum sit, nescio. Proximas autem audio in navali conflictu exceptas fuisse à Gallis, atque ablatas Caletum. Sed Missa ista facio. Nunc accipito de rebus nostris. quos tibi, pro tua pietate, magis cordi esse, sat scio. Primum de Religione omnia domi Dei Optimi Maximi Beneficio pacata sunt. Papistæ exules turbant, et impediunt quantum possunt et evulgatis libris, nescio, quo meo, fatone, dicam, an merito, me pe:unt unum, idque terni maximis clamoribus uno tempore. Illis omnibus dum unus respondeo, tu me ne putes esse otiosum. Offertur mihi inter alia, causa illa Ubiquitaria, quam ego in senis illius nostri Tubingensis gratiam, ut potui, utque res tulit, de

« ZurückWeiter »